Sermonum decades

Sermo 1 De verbo Dei, origine eius, quomodo et per quos mundo sit revelatum
Sermo 2 De verbo Dei, quibus et in quem finem revelatum, quomodo item audiendum sit, et quod omnem pietatis doctrinam plene doceat
Sermo 3 De sensu et expositione legitima verbi Dei, quibus modis et rationibus exponi possit
Sermo 4 De fide vera, unde oriatur, quod sit certa persuasio mentis et innitatur Deo et verbo eius
Sermo 5 Unam tantum esse fidem veram, et quae sit eius virtus.
Sermo 6 Fide iustificari homines fideles absque lege operibusque
Sermo 7 De primis fidei Christianae articulis Symbolo apostolorum comprehensis
Sermo 8 De posterioribus fidei Christianae articulis, symbolo apostolorum comprehensis
Sermo 9 De postremis fidei Christianae articulis symbolo apostolorum comprehensis
Sermo 10 De dilectione dei et proximi
Sermo 1 De legibus, et primum quidem de lege naturae, deinde vero de legibus humanis
Sermo 2 De lege divina, ac duobus primis primae tabulae seu Decalogi praeceptis
Sermo 3 De tertio primae tabulae seu decalogi praecepto et de iureiurando
Sermo 4 De quarto primae tabulae seu Decalogi praecepto, nempe de ratione et observatione sabbati
Sermo 5 De primo secundae tabulae praecepto, quod ordine in Decalogo quintum est, de honorandis parentibus.
Sermo 6 De secundo secundae tabulae praecepto, quod ordine in Decalogo sextum est, Non occides. Item de Magistratu.
Sermo 7 De officio magistratus, quae ordinet, an cura religionis ad ipsum pertineat: an de religione constituat, et de legibus eius
Sermo 8 De Iudicio et officio Iudicis. Iudicia non esse Chrstianis prohibita. De vindicta et poenae. An liceat magistratui caedere fontes? Quare, quando, quomod, et quid puniat? An propter religionem punire possit?
Sermo 9 De Bello. An liceat magistrativi gerere bellum? Quid tradat de bello scriptura. An magistratum gerere possit homo Christianus? Et de officio subditorum
Sermo 10 De tertio secundae tabulae praecepto, quod in Decalogo septimum est, Non moechaberis. De Coniugio, contra adulterium et omnem intemperantiam, de Continentia.
Sermo 1 De quarto secundae tabulae praecepto, quod in Decalogo octavum est, Non furtum facias. De proprietate rerum, usteque parandis opibus, contra furti species varias.
Sermo 2 De legitimo usu facultatum terrenarum: hoc est, quomodo recte possideamus et iuste dispensemus opes iuste acquisitas: ubi et de Restitutione et Beneficientia differitur
Sermo 3 De clamitatibus miseriisque variis patienter perferendis: item de spe et multiiuga fidelium consolatione.
Sermo 4 De quinto et sexto secundae tabulae praeceptis, quae in Decalogo sunt nonum et decimum, nempe, Ne loquaris contra proximum tuum falsum testimonium. Et, Ne concupiscas domum proximi tui, etc
Sermo 5 De legibus dei Caeremonialibus, praecipue autem de sacerdotio, loco et tempore sacro.
Sermo 6 De Sacramentis Iudaeorum, de Sacrificiorum generibus variis, et aliis quibusdam pertinentibus sub legem Caeremoniarum
Sermo 7 De legibus dei Iudicialibus
Sermo 8 De usu vel effectu legis divinae, de impletione et abrogatione eiusdem: de similitudine et differentia utriusque cum Veteris tum Novi testamenti et populi
Sermo 9 De libertate Christiana et scandalo: de bonis operibus et mercede sive praemio bonorum operum
Sermo 10 De peccato et eius speciebus, nempe de peccato originali, actuali, et de peccato in spiritum sanctum, certissimaque et iustissima peccatorum poena
Sermo 1 De Euangelio gratiae Dei, qui filium mundo dedit, et in hoc verae salutis omnia, ut credentes in ipsum, vitam consequamur aeternam.
Sermo 2 De poenitentia et causis eius. De confessione et remissione peccatorum, de satisfactione et indulgentiis, de Vetere et Novo homine, hominisque viribus, et reliquis ad poenitentiam pertinentibus
Sermo 3 De Deo et eius cognitione vera, modisque cognoscendi ipsum variis: Quod unus sit Deus substantia, personis trinus
Sermo 4 Deum esse creatorem omnium, omniaque sua gubernare providentia: ubi et de bona dei erga nos voluntate, ac praedestinatione disseritur
Sermo 5 De solo Deo vivo vero et aeterno adorando, invocando et colendo, deque vera et falsa religione
Sermo 6 Filium Dei ex patre ineffabiliter genitum, consubstantialem esse patri, ideoque deum verum: eundem esse homine verum, nobis consubstantialem, ideoque verum Deum et hominem, manentem in duabus inconfusis naturis, et in una persona indivisa.
Sermo 7 De Christo et sacerdote, de regno et sacerdotio eius unico et aeterno, et de nomine Christiano
Sermo 8 De Spiritu sancto tertia in adoranda trinitate persona, eiusque divina virtute
Sermo 9 De bonis et malis spiritibus, hoc est, de Angelis Dei santis, et diabolis sive cacodaemonibus eorumque operationibus
Sermo 10 De anima hominis rationali, et certissima eius post mortem corpoream salute
Sermo 1 De sancta catholica ecclesia, quid sit, quam late pateat, quibus agnoscatur notis, unde oriatur, quomodo conservetur. An errare possit? Item de potestate et studiis ecclesiae.
Sermo 2 Unam esse ecclesiam catholicam. Extra ecclesiam non esse lucem vel salutem. Contra schismaticos. Quare discessum sit a nupera Romana ecclesia. Dei ecclesiam esse domum, vineam, et regnum Dei: item corpus, ovile, et sponsam Christi, matrem et virginem
Sermo 3 De ministerio et ministris verbi Dei: quare et in quem finem a Deo sint instituti. Ordines a Christo ecclesiae traditos, olim fuisse aequales. Unde et quomod exorta sit ministrorum praerogativa, ac de Rom. Pont. primatu
Sermo 4 De Vocatione ad ministerium verbi Dei. Quales et quomodo oporteat in ecclesia verbi ministros ordinare. De Clavibus ecclesiae: quodnam sit ordinatorum officium. De ratione docendi ecclesiam, et vita pastorum sancta.
Sermo 5 De modo et ratione orandi Deum, hoc est, de invocatione nominis domini, ubi et Oratio dominica exponitur, et cantu, de gratiarum actione ac virtute orationis dicitur.
Sermo 6 De signis et signorum ratione, de signis sacramentalibus, quid sit sacramentum, a quo, ob quas caussas, et quot sacramenta ecclesiae Christianae a Christo instituta sint: quibus rebus constent: quomodo consecrentur, quomodo vel coniuncta vel discreta sint signum et signatum in sacramentis: et de loquutionibus sacramentalibus
Sermo 7 Religiose disserendum esse de sacamentis. Ea per se non conferre gratiam, neque hanc in se ipsis inclusam continere. Rursus quae sit virtus, quis finis et usus sacramentorum legitimus. Haec sine fide non prodesse, eadem fidem habentibus non esse supervacanea; neque ipsa pendere a dignitate, vel indignitate ministrantium.
Sermo 8 De sancto baptismo, quid, a quo, quando institutus, et quod aequae unus duntaxat sit. De baptismo ignis. De ritu baptismi, quomodo, a quo, et quibus conferendus sit. De baptismo obstetricum, et infantibus sine baptismo decedentibus. De paruulorum baptismo, contra anabaptismum: et de virtute vel efficacia baptismi.
Sermo 9 De sancta domini coaena, quid sit, a quo, quando, et quibus instituta, quo ritu, quando et quoties celebranda sit, de finibus eius. De genuino sensu verborum coenae, Hoc est corpus meum. De praesentia Christi in coena. De vera manducatione corporis Christi. De digne et indigne manducantibus: et quomodo se quisque praeparet ad coenam domini.
Sermo 10 De quibusdam ecclesiae Dei institutis. De scholis. De bonis ecclesiasticis, et horum usu et abusu. De templis et instrumentis Christianorum sacris. De admonitione et correctione ministrorum ecclesiae, adeoque totius ecclesiae. De matrimonio. De viduis. De Virginibus. De Monachis. Quid agat cum aegrotis ecclesia Christi, et de funeribus et sepultura

About

No Description Available
Is Part Of Uncategorized
Question Listed edited by
Question Listed encoded by