Conclusiones metaphysice

Conclusio 1 Scientia est habitus nobilis vel excellens
Conclusio 2 Habens experientiam sine arte excellit in operando habentem artem sine experientia
Conclusio 3 Artifex excellit experimentum in sciendo
Conclusio 4 Scientia speculativa est nobilior quam activa
Conclusio 5 De ratione sapientie est considerare causas rerum
Conclusio 6 Habens scientiam universalem maxime scit communia
Conclusio 7 Ille scit maxime difficilia
Conclusio 8 Ille habet scientiam certiorem
Conclusio 9 Illa maxime novit causas universales singulorum
Conclusio 10 Huius scientia est gratia sciendi
Conclusio 11 Scientia universalis principalior est aliis
Conclusio 12 Scientia universalis est proprie sapientia
Conclusio 13 Hec scientia est speculativa
Conclusio 14 Hec scientia est liberrima
Conclusio 15 Non est humana possessio
Conclusio 16 Hec scientia est honorabilior omnibus aliis
Conclusio 1 Semper considerande veritatis est aliquo modo faciliter
Conclusio 2 Consideratio veritatis aliquo modo difficilis
Conclusio 3 Debemus esse grati plurimis philosophis
Conclusio 4 Hec scientia est considerativa veritatis
Conclusio 5 Hec scientia maxime considerat veritatem maxime
Conclusio 6 Una queque res, sicud se habet ad esse, sic ad veritatem
Conclusio 7 Non sunt infinite species causarum quantum inducunt, scilicet quod in eadem specie non est una prius aliam in infinitum
Conclusio 8 In causis materialibus est finis
Conclusio 9 Primo illorum duorum modorum potest aliquid ex materia prima, et non secundo
Conclusio 10 In causis finalibus non itur in infinitum
Conclusio 11 Cause formales sunt finite
Conclusio 12 Cause non sunt infinite secundum speciem
Conclusio 13 Consuetudo habet etiam attractiam sive inclinatiam
Conclusio 14 Addiscendus est modus sciendi ante ipsam scientiam
Conclusio 15 Certitudo demonstrandi non in omnibus scientiis est equalis
Conclusiones libri tertii non assigno
Conclusio 1 Hec scientia est de ente inquantum ens, sed hec non est aliqua particularium, ergo est scientia universalis
Conclusio 2 De entibus inquantum entia potest esse scientia
Conclusio 3 Hec scientia est de omnibus entibus
Conclusio 5 Hec scientia habet determinare de ente et de uno, quia ens et unum sunt idem
Conclusio 6 Tot sunt partes unius quot et ente de quibus habet determinare hec scientia, sed et de partibus entis
Conclusio 7 Dividuntur partes huius scientie, sed et partes substantie
Conclusio 8 Unius scientie est determinare de multo et de consequentibus ad ipsum
Conclusio 9 Non est aliter scientie particularius illa determinare, sed ea supponere
Conclusio 10 Scientie est determinare de primis et omnibus principiis denominationis
Conclusio 11 Huius principia non sunt demonstrabilia
Conclusio 12 Debet esse certissima
Conclusio 13 Circa primum principium simpliciter accidentaliter et non ex suppositione, sed ea que ab aliis scientiis supponuntur
Conclusio 15 Huius principium per se venit in notitiam intellectus
Conclusio 16 Circa illud principium non contingit decipi
Conclusio 17 Hic principium est ultimum in resolutione omnium denominationum, quia sed ens est ultimum in resolutione incomplexorum, cum sit primum in compositione
Conclusio 18 Non principium est demonstrabile
Conclusio 19 Hic principium non sit demonstrabile simpliciter, potest tamen demonstrari ad aliquod
Conclusiones eius assignare non possum ordinans
Conclusio 1 In hac scientia queruntur principia entis inquantum ens ibi
Conclusio 2 Nulla particulariter inquirit de quodquid est
Conclusio 3 Nulla scientia inquirit vel demonstrat si est, scilicet suum subiectum
Conclusio 4 Scientia naturalis est speculativa
Conclusio 5 Naturalis scientia discitur per materiam sensibilem
Conclusio 6 Philosophici est determinare de anima prout est in materia
Conclusio 7 Metaphysica est theologia
Conclusio 8 Scientia que est de rebus separatis a materia et sempiternis est theologia
Conclusio 9 Hec scientia que est de rebus separatis a materia et sempiternis differt a physica et metaphysica
Conclusio 10 Tres sunt modi scientie speculative
Conclusio 11 Hec scientia que est de rebus separatis a materia et sempiternis est theologia sive divina
Conclusio 12 Hec scientia est universalis et prior aliis
Conclusio 13 Naturalis scientia determinat de ente per accidens
Conclusio 14 Ens ut ibi pluralibus per suum defectum est causa entis per accidens, scilicet quia est ens in paucioribus
Conclusio 15 De ente per accidens potest esse scientia
Conclusio 16 Non esse quod fit in istis inferioribus habent causam per se, ut aliqui dicebant
Conclusio 17 Ens quod significat idem quod unum et non ens quod significat idem quod secundum sunt in compositione et divisione
Conclusio 18 Isti duo modi entis, scilicet ens per accidens et ens verum, sunt relinquendi
Conclusio 1 De substantia principaliter agendum est
Conclusio 2 Forma prior est composito
Conclusio 3 De essentia materie non est forma ut privatio
Conclusio 4 Compositum et etiam forma est magis grata quam materia et verius
Conclusio 5 De forma eius potius est agendum quam de composito vel de materia
Conclusio 6 De substantiis sensibilibus et earum quidditate est agendum prius quam de insensibilibus
Conclusio 7 Ex solis predictis per se primo medio constituitur diffinitio
Conclusio 8 Diffinitio non est accidentis vel compositi ex subiecto et accidente et hoc debet intelligi proprie et primo
Conclusio 9 Si diffinitio sit substantie et accidentium, tamen proprius est substantie
Conclusio 10 Accidentia non possunt diffiniri sine propriis substantiis
Conclusio 11 In hiis que dicuntur de accidens, ut homo albus, ipsum quod quid est non est idem cum eo cuius est
Conclusio 12 In entibus per se quod quid est est idem cum cuius est
Conclusio 13 Ipsum quod quid est non sit separatum ab eo cuius est
Conclusio 14 Vana et utilis positio ydearum
Conclusio 15 Omnia que fiunt sive a natura sive ab arte habent materiam
Conclusio 16 Forma fit natura
Conclusio 17 Ea que fiunt a suis similibus fiunt
Conclusio 18 Species existens in mente artificis est principium operandi sive agendi
Conclusio 19 Agens a casu incipit ab eodem a quo et agens ab arte
Conclusio 20 Cuiuslibet rei que fit pars alia preexistit
Conclusio 21 Ideo ex quo aliquid fit non probatur de eo nisi forte denominatione
Conclusio 22 Forma non generatur
Conclusio 23 Compositum generatur
Conclusio 24 Ydea non est causa generationis per modum generantis
Conclusio 25 Ydea non est causa generationis per modum exemplaris vel creantis similitudinem in generato
Conclusio 26 Generatum sive factum est diversum a generante
Conclusio 27 Eorum que fiunt ab arte quadam ponit fieri a natura, ut sanitas quedam, non ut domus
Conclusio 28 Licet omnia fiant aliquo modo a sibi similibus, non tamen est equalis similitudo semper in omnibus inter generans et generatum
Conclusio 29 Eorum que fiunt per naturam quamdam etiam possunt fieri a casu, scilicet sine generante, ut ea que fiunt per putrefactionem, quedam vero non, ut animalia magis complexa, sicut homines et equi et hiis similia
Conclusio 30 Forma accidentalis nec generatur
Conclusio 31 Ad generationem substantiarum oportet substantiam preexistere, ad generationem accidentium non
Conclusio 32 Alique partes ponuntur in diffinitione et alique non sine quibus diffinitum non potest esse, nec intelligi
Conclusio 33 Partes que ponuntur in diffinitione sunt priores suo toto
Conclusio 34 Rationes partes speciei sunt partes diffinitionis
Conclusio 35 Singularia non diffiniuntur
Conclusio 36 Numeri non sunt species rerum
Conclusio 37 Materia sensibilis quidem in naturalibus, ymaginabilis vero in materialitatis est de esse speciei, non quidem materia in similis, sed communiter sumpta
Conclusio 38 De substantiis separatis est inquirendum in hac scientia
Conclusio 39 Essentia quam diffinitio significat est una
Conclusio 40 Nullum universale est de substantia
Conclusio 41 Si universalia vel ydee sint separate, non potuerit diffiniri quid est contra Platonicos
Conclusio 41 Infra 43
Conclusio 42 Si universalia vel ydee sint separate non potuerit diffiniri quid est contra Platonicos
Conclusio 43 Inter substantias manifestas hic cuiusmodi sunt sensibiles plus sunt in potentia quam in actu
Conclusio 44 Unum et ens non sint substantie per se entes
Conclusio 45 Essentia sit substantia rei, habet rationem principii et esse
Conclusio 46 De illis que sunt penitus simplicitia cuiusmodi forte est sola prima causa
Conclusio 47 Quando ex aliquibus pluralibus fit unum simpliciter, compositum est aliud a componentibus
Conclusio 48 Illud quod compositum est aliud a componentibus est forma
Conclusio 1 Omnis substantia sensibilis habet materiam
Conclusio 2 Materia est substantia et principium generalium et corruptibilium
Conclusio 3 Forma est principium essendi
Conclusio 4 Diffinitiones habent dari per materiam et formam sive per aliud quod est materiale et formale
Conclusio 5 Diversarum materiarum diverse sunt forme
Conclusio 6 Illi soli qui diffiniunt per materiam et formam perfecte diffiniunt
Conclusio 7 Nomen speciei in habentibus materiam non significat solam formam, sed compositum
Conclusio 8 Forma est aliquid aliud preter partes materiales
Conclusio 9 Forma non fit nec generatur per se
Conclusio 10 Si forme essent separate a materia, ut platonici posuerunt, non essent diffinibiles
Conclusio 11 Diffinitiones 6 essentie rerum significat per eas sunt sicud numeri
Conclusio 12 Et si sit eadem prima materia omnium sunt tamen diverse materie
Conclusio 13 Eiusdem possunt esse plurales materie
Conclusio 14 Ad ydemptitatem rerum productarum requiritur ydemptitas agentis vel materie vel saltem ipsius agentis
Conclusio 15 Causa substantiarum generalium et corruptibilium oportet omnes causas assignare et proximas
Conclusio 16 Etiam substantiis generalibus sive perpetuis cuiusmodi sunt corpora celestia non oportet illa materia sicud in generalibus assignare
Conclusio 17 In accidentibus non oportet materiam, scilicet ex qua querere vel assignare
Conclusio 18 In eas nuncupat in materia
Conclusio 19 Materia proprius se habet ad unum contrariorum quam ad alterum
Conclusio 20 Non omne illud ex quo aliquid dicitur fieri, ut ex vivo mortuum, et ex vino acetum, est materia eius, scilicet quod fit
Conclusio 21 In talibus non fit redditus immediate, scilicet ut ex mortuo fiat vivum et ex aceto vinum, nisi prius fiat resolutio in materiam
Conclusio 22 Agens est causa unitatis essentie in naturalibus
Conclusio 23 In mathematicis essentia per diffinitionem significata est una
Conclusio 24 Ibi non materiam sensibilem vel ymaginabilem cuiusmodi sunt intelligentie est, scilicet vera unitas
Conclusio 25 Forma immediate unitur materie
Conclusio 1 Nihil patiatur se ipso
Conclusio 2 Omnis ars vel scientia operativa est potentia
Conclusio 3 Potentia est factiva contrariorum
Conclusio 4 Potentia potest esse sine actu, scilicet in rebus mobilibus cuius contrarium dicebat quidam asserentes non esse potentiam in aliquo nisi cum agit
Conclusio 5 Non omne quod non est in actu in potentia
Conclusio 6 Si aliqua propositio conditionalis est vera, tunc, si antecedens est possibile, et consequens
Conclusio 7 Potentia irrationalis exit in actum si passim disponit debita fit propinquum suo actio, potentia vero rationalis non propter hoc solum
Conclusio 8 Potentia rationalis reducitur ad actum ut exit in actum per appetitum sensitivum vel rationale, scilicet presente passive
Conclusio 10 Materia propinqua et non remota est proprie in potentia ad actum
Conclusio 11 Ratione convenit predicatio denominativa
Conclusio 12 Actus est prior potentia secundum diffinitionem
Conclusio 13 Actus est prior secundum tempus quam potentia, scilicet non idem numero, sed secundum idem in specie
Conclusio 14 In eodem numero actus precedit potentiam, scilicet adquisitam
Conclusio 15 Actus est prior secundum substantiam et perfectionem quam potentia
Conclusio 16 Necessaria non sunt in potentia
Conclusio 17 Motus sempiternus sive quod movetur tali motu non est in potentia, scilicet ad ipsum motum, scilicet ad ubi, et illo modo habet materiam, scilicet que est in potentia ad mutationem loci
Conclusio 19 Videmus corpora nec laborant nec redduntur in continuatione suarum revolutionum vel motuum
Conclusio 20 Inferiora assimilantur superioribus, scilicet quo aliquis
Conclusio 21 Potentie superiorum differunt a potentiis inferiorum
Conclusio 22 Forma si ponatur separata ut scientia pars etiam quam si sit coniuncta quod est contra Platonicos
Conclusio 23 In bonis actus est melior quam potentia
Conclusio 24 In malis actus est deterior quam potentia
Conclusio 25 Malum non est aliquid separatum a rebus
Conclusio 26 In perpetuis non est malum, scilicet nature, cuiusmodi est corruptio vel defectus substantie
Conclusio 27 Ens in actu est illud quod per se ab intellectu invenitur sicut intellectum
Conclusio 28 Verum et falsum proprie significat circa ea que sunt in actu
Conclusio 29 In substantiis incompositis sive in materialibus non est veritas et falsitas compositis
Conclusio 30 Tales substantie, scilicet incomposite sive simplices, semper sunt actu
Conclusio 31 Invariabilibus, si cognoscantur esse talia, non potest esse deceptio secundum quando, scilicet quod putentur alio tempore aliter sic se habere et alio tempore aliter
Conclusio 32 Invariabilibus que sunt singularia non potest esse deceptio non solum, sed quando, sed etiam nec secundum suppositum
Conclusio 1 In magnibus mobilibus primum unum est illud quod pro motu movetur
Conclusio 2 Illud quod primum unum simpliciter quod est causa unitatis in substantiis
Conclusio 3 Omne dicitur unum dicitur ratione indivisibilitatis
Conclusio 4 In genere quantitatis discrete reperitur
Conclusio 5 Unum est principium numeri
Conclusio 6 In generibus aliis a quantitate discreta reperitur mensura
Conclusio 7 Omnis mensura erit aliquid diligibile, scilicet ut simplex, ut sanitas vel aliquo modo
Conclusio 8 Inter mensuras numerus est certissimus
Conclusio 9 Unius rei sunt plures mensure
Conclusio 10 Mensura est unius generis cum mensurato
Conclusio 11 Sensus et scientia licet metaphorice dicantur rerum mensure magis cum sit mensurata
Conclusio 12 Unum in genere substantie non dicit naturam aliquam seu substantiam per se existentem
Conclusio 13 Unum, ens sunt unum aliquo modo, scilicet secundum rem, licet secundum rationem differant
Conclusio 14 Unum et multa opponitur ut indivisibile
Conclusio 15 Unum et multa opponitur ut contraria
Conclusio 16 Multitudo est nobis notior quam unitas
Conclusio 17 Modis dicitur idem
Conclusio 18 Differens et diversum differunt
Conclusio 19 Dare aliquam maximam differentiam
Conclusio 20 Contrarietas est maxima differentia
Conclusio 21 Contrarietas est perfecta differentia
Conclusio 22 Perfecte differentie non equaliter convenit omnibus contrariis
Conclusio 23 Unum uni est contrarium
Conclusio 24 Contraria sunt que plurimum differunt
Conclusio 25 Contraria sunt que plurimum differunt sub eodem genere
Conclusio 26 Contraria plurimum differunt circa idem subiectum
Conclusio 27 Contraria sunt que plurimum differunt sub eadem potentia, id est scientia
Conclusio 28 Privatio est quedam contradictio
Conclusio 30 Contradictio et oppositio differunt
Conclusio 31 In omni contrarietate includitur oppositio privativa
Conclusio 32 Non omnis privatio est contrarietas
Conclusio 33 Per istam distinctionem, utrum, non queritur nisi de oppositis
Conclusio 34 Equale opponitur maiori et minori
Conclusio 35 Equale non est contrarium maiori vel minori
Conclusio 36 Equale opponitur maiori et minori contradictorie vel privative
Conclusio 37 Equale opponitur illis privative
Conclusio 38 Equale est medium inter maius et minus
Conclusio 39 Medium communiter potest accipi per negationem
Conclusio 40 Multum non opponitur uni simpliciter
Conclusio 41 Multum aliter opponitur uni et aliter pauco
Conclusio 42 Res non sunt infinite secundum paucitatem
Conclusio 43 Unum opponitur multo ut mensura mensurato
Conclusio 44 Posito uno non ponitur numerus sicud econverso
Conclusio 45 Scientia et scibile dicuntur relative sicud numerus et unum sive sicud mensuratum et mensura
Conclusio 46 Media sunt in eodem genere cum extremis
Conclusio 47 Media sunt interposita
Conclusio 48 Contradictoria non habent medium
Conclusio 49 Illa ultimata in quibus non est mutua dependentia, ut scientia in scibile, non habent medium
Conclusio 50 Species contrarie habent alia contraria priora ipsis
Conclusio 51 Species medie habent media priora
Conclusio 52 Media componuntur ex extremis
Conclusio 53 Omnia que continentur sub genere ex primis contrariis, scilicet ex differentiis extremorum
Conclusio 54 Differentia secundum speciem est per se et proprie ipsius generis
Conclusio 55 Contrarietas est differentia secundum speciem
Conclusio 56 Species non dicitur idem specie nec diversum ad suum genus
Conclusio 58 Aliqua contraria faciunt differentiam secundum speciem, alia non
Conclusio 60 Corporale et incoporale differunt genere
Conclusio 61 Corruptibile et incorruptibile insunt de necessitate illis in quibus conveniunt
Conclusio 62 Positio ydearum non ponitur esse vera
Conclusio 1 Est autem prima quam probat ibi etc.
Conclusio 2 Omnes alie contrarietates reducuntur ad unam primam quecumque sit illa
Conclusio 3 Entia possunt reduci ad unum, sicud ad ens
Conclusio 4 Contraria prout reducuntur ad privativa sunt immediata
Conclusio 5 Est alia scientia considerans entia generaliter
Conclusio 6 Huius scientie est considerare sic entia
Conclusio 7 De multis et differentibus genere eius modi sunt entia et de eorum contrarietatibus potest esse una scientia
Conclusio 8 Quoniam autem mathematicum est eadem cum 10 quarti
Conclusio 9 Physica et mathematica sunt partes metaphysice
Conclusio 10 Predictum principium non est demonstrabile
Conclusio 11 Predictum principium esse omnino unum
Conclusio 12 Alia opinio est dicti ponentis
Conclusio 13 Opinio Pythagore sive Pythagora ponentis iudicium sensus sive intellectus est mensuram rerum sensibilium vel intelligibilium
Conclusio 14 Non est standum utrique iudicio aliquorum contraria iudicantium
Conclusio 15 Illa opinio Eracliti ponentis omnia esse in continuo fluxu et adeo mutari velociter, ut nulla natura permanent aliquo tempore fixa in rebus est falsa
Conclusio 16 Contra tenentes illos errores scienter et ex pertinentia communis non potest facienter nec utiliter disputare
Conclusio 17 Cum tenentibus eosdem errores non pertinaciter, sed propter alias rationes probabiles eis qui ipsos faciunt dubitare possumus convenienter disputare
Conclusio 18 Non contingit contraria esse simul vera
Conclusio 19 Medium non potest simul verificari cum contrario sive cum extremo
Conclusio 20 Neque itaque secundum Eraclitum est
Conclusio 21 Impossibile est omnes propositiones simul esse veras et falsas
Conclusio 22 Omnis autem scientia est
Conclusio 23 Dictarum autem scientiarum
Conclusio 24 Quoniam autem quod quid est
Conclusio 25 Quoniam autem quod quid est
Conclusio 26 Quoniam autem est quedam scientia
Conclusio 27 Palam igitur quod tria genera est eadem
Conclusio 28 Metaphysica est nobilior omnibus aliis speculativis scientiis
Conclusio 29 Dubitabit autem
Conclusio 30 Quod quid igitur nulla
Conclusio 31 Quod autem incontingens
Conclusio 32 Quod autem secundum accidens
Conclusio 33 Quod autem non vere ens
Conclusio 34 Fortuna est circa ea que fiunt ab intellectu
Conclusio 35 Fortuna est incerta humane cognitioni
Conclusio 36 Causa per accidens vel fortuna vel casus est potior quam causa per se cuiusmodi est intellectus
Conclusio 37 Fortuna et casus non possunt esse primum cause rerum
Conclusio 38 Motus non est aliquid preter res
Conclusio 39 In omni genere invenitur habitus et privatio seu perfectum et imperfectum
Conclusio 40 Species mutationis et motus quod sunt species entis, scilicet illius que per motum proprie inducitur
Conclusio 41 Motus est actus existentis in potentia
Conclusio 42 Motus est actus existentis in potentia inquantum tale
Conclusio 43 Motus est actus
Conclusio 44 Alii diffinientes motum esse alteritatem in equalitatem vel non ens inconvenienter
Conclusio 45 Motus non est idem simpliciter quod potentia nec penitus idem quod actus
Conclusio 46 Motus est actus imperfectus
Conclusio 47 Difficile est accipere vel cognoscere quem sit motus
Conclusio 48 Motus est in mobili
Conclusio 49 Motus est actus motui
Conclusio 50 Idem est motus qui est actus motui et mobilis
Conclusio 51 Infinitum non est separabile a sensibilibus, scilicet ut sit substantia quedam per se existens et principium aliorum quemadmodum dicebant pythagorici
Conclusio 52 Infinitum non est in sensibilibus, scilicet quod accidens sine passivo quantitatis aliter ut aliqui naturales ponebant
Conclusio 53 Infinitum proprius dicitur de magnitudine quam de motu et de motu quam de tempore
Conclusio 54 Mutatio per se non est nisi in contrariis vel mediis vel contradictoriis
Conclusio 55 Tres sunt mutationes, scilicet ex subiecto in non subiectum, sive ex ente in non ens que est corruptio, et ex non subiecto in subiecto, scilicet generatio ex subiecto in subiectum
Conclusio 56 Generatio non est motus, nec quies
Conclusio 57 Corruptio non est motus
Conclusio 58 Illa mutatio que est de subiecto in subiectum est motus
Conclusio 59 Motus non est in substantia
Conclusio 60 Motus non est ad aliquid
Conclusio 61 In actione et passione non est motus
Conclusio 62 In solis tribus predicantis, scilicet qualitate, quantitate, et ubi est motus
Conclusio 63 Quidem sit esse simul secundum locum et quid seorsum et quid tangi et quid est inter
Conclusio 64 Media sint inter contraria
Conclusio 65 Continuum habet esse in illis que nata sunt ad invicem uniri
Conclusio 66 Esse consequenter est prius quam tangi et tangi prius quam esse continuum
Conclusio 67 Punctus et unitas non sunt idem
Conclusio 1 In hac scientia principaliter agitur de substantia et principiis eius
Conclusio 2 Prime due substantie sunt de consideratione naturalis
Conclusio 3 In sensibilibus substantiis materia
Conclusio 4 Si itaque transmutationes
Conclusio 5 Omnia que fiunt ex ente fiunt
Conclusio 6 Antiqui fuerunt loquentes de materia, sed imperfecte
Conclusio 7 Licet tam superiora quam inferiora habeant materiam, ut patet ex tertia huius, tamen materia superiora est alia a materia inferiora
Conclusio 8 Diversorum diverse sunt materie
Conclusio 9 Postea quia nec sit
Conclusio 10 Postea quia quecumque
Conclusio 11 Si alia forma separata sit sicut ponebant Platonici
Conclusio 12 Quamvis cause efficientes sint priores finis effectibus, cause tamen formales simul sunt
Conclusio 13 Licet nulla forma cum sit prius tempore quam compositum, alia tamen manet corrupto composito
Conclusio 14 Palam namque
Conclusio 15 Quamvis principia rerum non sint penitus eadem secundum rem, sunt tamen eadem proportionaliter
Conclusio 16 Principia rerum aliquo modo sunt eadem numero
Conclusio 17 Alio etiam modo quod dictum est in 15 huius sunt principia rerum
Conclusio 19 Est dare aliam substantiam sempiternam et immortalem
Conclusio 20 Huius substantia semper est actu agens seu movens
Conclusio 21 Ad salvandam eternitatem motus non valet positio Platonis ponentis universalia separata
Conclusio 22 Huiusmodi substantia est idem quod finis actus, scilicet intrinsecus
Conclusio 23 Huiusmodi substantia est immaterialis
Conclusio 24 Actus est simplicior, prior potentia circa quam sic procedit
Conclusio 25 Falsa opinio antiquorum dicentium cahos, ut noctem, id est simplicem privatione rerum, fuisse tempore infinito
Conclusio 26 Oportet esse aliquod semper agens uniformiter
Conclusio 27 Oportet esse aliquod agens diversimode se habens ad illa inferiora
Conclusio 28 Primum istorum est dignius quam secundum
Conclusio 29 Non oportet querere alia principia generationis rerum, sicut Plato ponebat ydeas et Empedocles litem et amicitiam
Conclusio 30 Quare sempiternum
Conclusio 31 Primum movens est sempiternum et immobile
Conclusio 32 Ipsum appetibile, quod est primum movens, differt a concupiscibili sive appetibili secundum sensum
Conclusio 33 Ipsum primum ovens est primum in ordine intelligibilium
Conclusio 34 Unum et simplex non sunt idem
Conclusio 35 Bonum est quod ipsum primum movens est primum in ordine appetibilium
Conclusio 36 Immobilibus potest esse causa finalis
Conclusio 37 Motus localis est primus omnium motuum
Conclusio 38 Primum movens est necessarium
Conclusio 39 A primo movente dependet celum
Conclusio 40 Intelligentia apud hoc etente seu intelligente ipsum primo movens est perfectissima delectatio
Conclusio 41 In ipso primo intelligibili se ipsum intelligere est multo altior et perfectior delectatio, scilicet quam in alio intellectu ipsum apprehendente
Conclusio 42 Deus est visa
Conclusio 43 Deus est vita optima et sempiterna
Conclusio 44 Falsa est opinio Pythagoricorum et Leucippi dicentium non esse nobilitatem et perfectionem in primo principio
Conclusio 45 Primum movens nullam habet magnitudinem
Conclusio 46 Primum movens non est passibile nec alterabile
Conclusio 47 Plures sunt motores eterni
Conclusio 48 Huius motores sunt substantie
Conclusio 49 Tot sunt substantie in mobilis sicut separate motrices orbium, quod sunt motus eorum
Conclusio 50 Huius sunt motores inter se ordinati, scilicet secundum prius et posterius in dignitate et virtute
Conclusio 51 Ex astrologia debemus accipere numerum motuum celestium
Conclusio 52 Plures motus sunt in celo
Conclusio 53 Tot oportet substantias separatas et immobiles que sunt principia celestium motuum quod sunt sphere mobiles in celo
Conclusio 54 Non sunt plures substantie unius modi quam sunt motus celestes
Conclusio 55 Non sunt plures motus celestes quam sint sphere sive mobilia
Conclusio 56 Unus tantum est mundus quem nomine celi designat
Conclusio 57 Nobilitas actus intellectus dependet en nobilitate intelligibilis
Conclusio 58 Cum intellectus primi et suum intelligere sit quid nobilissimum, oportet quod suum intelligibile sit quid nobilissimum
Conclusio 59 Intellectus primi non transit de uno intelligibili ad aliud
Conclusio 60 Intellectus primi non est potentia differens ab actu intelligendi, sed est idem
Conclusio 61 Ipsum primum non intelligit aliud a se ipso
Conclusio 60 In ipso primo cum sit quis immateriale idem est intellectus et intelligibile
Conclusio 63 Intellectus primi intelligit se ipsum non composito, sed per modum simplicis intellectus apprehendentis simplicem quiditatem rei
Conclusio 64 Utroque istorum modorum est dare bonum in isto universo
Conclusio 65 Secundum bonorum istorum, scilicet finis, est maius primo
Conclusio 66 Omnia vero que sunt in universo sunt tamen ordinata seu connexa adinvicem
Conclusio 67 Non omnia equaliter sunt ordinata
Conclusio 68 Opinio dicentium res esse ex contrariis est inconveniens
Conclusio 69 Falsa est opinio dicentium alterium contrariorum esse materiam
Conclusio 70 Opinio illorum qui dicunt omnia esse ex contrariis est inconveniens
Conclusio 71 Opinio antiquorum dicentium solum bonum esse principium est insufficiens
Conclusio 72 Opinio Empedocli dicentis amicitiam et litem esse prima principia rerum est inconveniens
Conclusio 73 Opinio Anaxagore dicentis intellectum esse principium rerum est insufficiens
Conclusio 74 Omnes autem contraria fuit insufficiens
Conclusio 75 Oportet esse alias substantias aliter a sensibilibus
Conclusio 76 Opinio ponentium quasdam substantias separatas, scilicet ydeas et numeros, est inconveniens
Conclusio 77 Opinio dicentium diversos esse ordines rerum in quolibet ordine esse aliud principium, sicut fuit opinio Leucippi posita in fine prima parte septimi, est falsa.
Conclusio 78 Unus est princeps totius universi

About

Is Part Of Metaphysics commentaries
Question Listed edited by
Question Listed encoded by Luciana Cioca