Peter Gracilis Commentary

Principium 1
Quaestio 1 Utrum quis viator scientifice sine dono speciali possit assentire theologice omni vero supernaturali
Quaestio 2 Utrum aliquod suppositum procreatae entitatis sit fruibile obiectum ordinatae voluntatis vel sic Utrum sicut voluntas creata est relatae dilectionis subiectum, sic sola Trinitas beata sit ordinatae fruitionis obiectum
Quaestio 3 Utrum possit probari per textum sacrae scripturae trinus et unus conditor creatae naturae
Quaestio 4 Utrum animae humanae propago active sit proprie Trinitatis divinae imago
Quaestio 5 Utrum prius aeternaliter Deus genuit, quam produxit temporaliter ens dependens corporeum
Quaestio 6 Utrum quam repugnat plures causas aliquam rem totaliter efficere, tam repugnet eandem rem semetipsam realiter producere
Quaestio 7 Utrum memoria Patris fecunda complacenter et libere Filium, qui est persona secunda, determinetur gignere.
Quaestio 8 Utrum generatio activa in Patre sit perfectionis simpliciter immensae
Quaestio 9 Utrum sola prima causa entis producibilis sit simplex necessaria et incommutabilis seu invariabilis
Quaestio 10 Utrum cuilibet supposito seu personae divinae naturae repugnet prioritas cuiuscumque durativae mensurae
Quaestio 11 Utrum Pater et Filius eodem modo agendi indistincto Spiritum Sanctum producant in supposito a se distincto
Quaestio 12 Utrum sit possibile Spiritum Sanctum esse productum et ipsum non esse genitum nec ingenitum. Utrum a Patre et Filio Spiritus Sanctus taliter procedat sic, quod ipsum nec ingenitum nec genitum fides concedat. Utrum Spiritus Sanctus a Patre et Filio taliter producatur, quod nec genitus nec ingenitus vere dicatur
Quaestio 13 Utrum missio temporalis Spiritus Sancti in corda fidelium sit processio aeternalis non habens initium. Utrum Spiritus Sancti in corda fidelium donatio temporalis sit eiusdem a Patre et Filio spiratio aeternalis.
Quaestio 14 Utrum quodlibet suppositum divinum mitti a quolibet theologo debeat admitti. Utrum Spiritus Sancti missio temporalis sit in mente creata perceptio vitalis. Utrum stet Spiritum Sanctum ab aliquo recipi et ipsum a recipiente nullo modo percipi. Utrum stet Spiritum Sanctum realiter recipere et eundem in se habendo non vitaliter percipere
Quaestio 15 Utrum species, in quibus Spiritus Sanctus missus apparuit visibiliter, fuerint entitates potentias creatas immutantes realiter
Quaestio 16 Utrum amor personalis divinae essentiae sit dilectio formalis creatae potentiae. Utrum immensum donum sit dilectio formalis, qua recte summum bonum amat amans realis. Utrum Spiritus Sancti amor summus per duos productus spiratores sit illud, quo formaliter sumus summi boni iusti veri amatores.
Quaestio 17 Utrum per maiorem in viatore moralis bonitatis virtualem perfectionem possimus in eadem concludere creatae caritatis gradualem intensionem
Quaestio 18 Utrum sicut Deus potest facere de non caro carum non donando infusae caritatis caritudinem, sic se solo possit efficere de caro non carum subtrahendo voluntatis rectitudinem. Utrum sicut Deus potest facere de non caro carum, sic se solo possit efficere de iusto non iustum. Utrum sicut Deus potet facere de non caro carum non ponendo caritatem in humana mente, sic se solo possit efficere de caro non carum in privando voluntatem iam habita caritate.
Quaestio 19 Utrum aeterni doni temporalis donatio sit infinita recipientis obligatio. Utrum aeternum donum datum temporaliter obliget virum bonum immense simpliciter
Quaestio 20 Utrum quodlibet divinum suppositum immense perfectum sit se ipso ab alio quolibet infinite distinctum
Quaestio 21 Utrum quodlibet divinum suppositum propter suum aequale posse quodlibet contingentiae expositum aeque possit facere esse.
Quaestio 22 Utrum idem conceptus numero possit convenire proprie et formaliter Deo et creaturae. Utrum aliqua nomina reperta in scripturis sint formaliter propria Deo et creaturis.
Quaestio 23 Utrum tot sint divina supposita praecisive, quot sunt proprietates eorundem relativae
Quaestio 24 Utrum Pater dicens Verbum suum aeternale possit dici Verbi principium internale. Utrum suppositum dicens Verbum aeternale dici potest principium internale non impedibile
Quaestio 25 Utrum summum independens referatur ad contingens. Utrum trinum simplex invariabile referatur ad contingens seu producibile. Utrum per productum possit formaliter inferri Deum ad creata vere realiter referri.
Quaestio 26 Utrum Patris et Filii amor seu nexus indissolubilis sit, quo ab eis omnis res diligitur vel est diligibilis
Quaestio 27 Utrum summa simplex essentia productiva cuiuslibet rei producibilis sit aeterna scientia cognitiva cuiuslibet rei cognoscibilis. Utrum omnium cognoscibilium essentia increata sit interna notitia suae immensitati adaequata
Quaestio 28 Utrum in suprema scientia cuiuslibet entitatis possibilis cognitiva ideetur culpae malitia cuiuslibet voluntatis vertibilis infectiva. Utrum per verbum entis cognitivum ideetur malum mentis infectivum
Quaestio 29 Utrum divinum seu primum necesse in quolibet ente necesse sit esse
Quaestio 30 Utrum certitudini divinae praescientiae repugnet ratio contingentiae. Utrum cum divina praescientia certa et infallibili stet mera contingentia in re producibili
Quaestio 31 Utrum sicut divina essentia est omnium futurorum ratio cognitiva, sic eadem, ut est praescientia, sit futurorum contingentium ratio seu actio productiva
Quaestio 32 Utrum praedestinato aeternaliter ac existenti in caritate Deus possit certitudinaliter suam damnationem revelare. Utrum existenti in caritate ac praedestinato aeternaliter Deus possit revelare suam damnationem certitudinaliter.
Quaestio 33 Utrum praedestinationis ac reprobationis aeternalis sit aliquod aeternale motivum aut ratio causalis.
Quaestio 34 Utrum ratio adaequata omnipotentiae sit immensa activitas divinae essentiae.
Quaestio 35 Utrum ea, quae Deus praeordinavit immediate se facturum, possit libere numquam facere in futurum.
Quaestio 36 Utrum omnipotens quodlibet posse ab eo dependens productive possit meliorare seu perfectius facere entitative seu augere perfective
Quaestio 37 Utrum per divinae voluntatis vigorem ordinentur et regulentur omnia ad universi decorem. Utrum per divinae voluntatis rectitudinem ordinentur omnia ad universi pulchritudinem
Quaestio 38 Utrum divinum velle rerum immediatum productivum principium sit non esse earum causale principium positivum.
Quaestio 39 Utrum quodlibet bonum possibile aliud a prima bonitate sit in se ponibile ab increata voluntate.
Quaestio 40 Utrum stet rectum esse actum voluntatis creatae sine sui ad velle divinum conformitate.
Principium 2 Utrum Petrus per suae visionis certitudinem videat Verbum continere omnem possibilem entitatem
Quaestio 1 Utrum a prima sola causa causaliter creative res potuerint habere esse aeternaliter effective
Quaestio 2 Utrum primus angelus in caritate et gratia procreatus in primo instanti sui esse malitia fuerit depravatus
Quaestio 3 Utrum angelis mali per suae visionis claritatem videant in humana mente conceptam pravitatem. Utrum angeli per sui intellectus vivacemn otitiam videant mentis humanae intrinsecam seu occultam malitiam
Quaestio 4 Utrum quilibet angelus missus pro hominum custodia continue mereatur per impensa eius obsequia. Utrum boni angeli missi, ut nos ad bonum alliciant vel ne mali nos inficiant, per talia obsequia continue in merito proficiant
Quaestio 5 Utrum liberum arbitrium creatum fuerit diminutum propter peccatum
Quaestio 6 Utrum humanae libertatis creatum arbitrium cogi possit per divinum imperium. Utrum creatae libertatis arbitrium cogi possit per divinae voluntatis dictamen.
Quaestio 7 Utrum sicut actus liber voluntatis est in sua libertatis potestate, sic quilibet actus meritorius procedat effective a creata caritate
Quaestio 8 Utrum quilibet descendens ab Adam per propagationem naturalem seu seminalem contraxerit in conceptione maculam originalem.
Quaestio 9 Utrum quaelibet actualis mortalis malitia aequaliter mereatur puniri a divina iustitia.
Quaestio 10 Utrum aliquod purum omittere sit per se mortaliter deficere
Principium 3 Utrum beatus Petrus per suae visionis beatificae celsitudinem videat animam Christi continere omnem gratiae plenitudinem
Quaestio 1 Utrum Verbum divinum naturam humanam assumens donis gratiae informatam possit etiam assumere quamcumque aliam substantiam peccatis deformatam
Quaestio 2 Utrum ex vi unionis naturae humanae ad Verbum dicere Deum hominem esse factum sit verum
Quaestio 3 Utrum sicut tenetur animam Christi in primo instanti sui meruisse, sic tenendum sit ipsam in eodem instanti omnia cognovisse
Quaestio 4 Utrum spes, fides, caritas, quae ad salutem finaliter requiruntur, a Spiritus Sancti donis ac inter se realiter distinguuntur
Principium 4 Utrum beatus Petrus propter suae capacitatis ac beatificae delectationis firmitudinem possit in superna domo feliciter quietari per creatam pulchritudinem.
Quaestio 1 Utrum sacramenta novae legis gratiae causativa causaliter Christi plebis sint iustificativa. Utrum sicut sacramenta novae legis animas gratificant formaliter, sic in animabus Christi gregis seu plebis aliquid efficiant realiter se causaliter.
Quaestio 2 Utrum sub speciebus panis et vini visibilibus realiter existat verum corpus Christi cum suis dimensionibus
Quaestio 3 Utrum repugnet non caro per culpam seu peccatori actuali mortali carum esse seu resurgere per gratiam sine poenitentia sacramentali

About

No Description Available
Is Part Of Sentences commentaries
Question Listed edited by
Question Listed encoded by Jeffrey C. Witt