Quotations mentioned in this commentary

Category: All

Back Return to Index
"sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur: qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum.” http://scta.info/resource/Augustine_deTrinitate_14_1_3_b SCTA Entry
>Sicut se habet oculus nocticoracis ad lumen solis vel diei sic se habet noster intellectus ad manifestissima naturae ad deum et ad substantias separatas et ad naturas rerum subtilium http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_2_a SCTA Entry
A: Si homo dicitur iniustus, qui homini non reddit quod debet: multo magis iniustus est, qui deo quod debet non reddit. B: Si potest et non reddit, vere iniustus est. Si vero non potest: quomodo iniustus est? A: Forsitan si nulla est in illo causa impotentiae, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia culpa est: sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_24_b SCTA Entry
Baptismus talis est, qualis est ille, in cuius potestate datur, non qualis est ille, per cuius ministerium datur http://scta.info/resource/Augustine_InIohanne_5_6_a SCTA Entry
Bonum universi consistit in ordine quia omnia habent ordinem licet non eodem modo http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_d SCTA Entry
Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_3_10_a SCTA Entry
Color est extremitas perspicui in corpore terminato http://scta.info/resource/Aristotle_DeSen_a SCTA Entry
Cum considero actionem ipsam, levissimum quiddam video esse; sed cum intueor quid sit contra voluntatem dei, gravissimum quiddam et nulli damno comparabile intelligo http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_21_a SCTA Entry
Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem; in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id quod inquietum est. http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_8_23_a SCTA Entry
Cum reddis aliquid quod debes deo, etiam si non peccasti, non debes hoc computare pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes deo quae dicis. http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_20_a SCTA Entry
Davidicae turris clypeis munire vel potius munitam ostendere http://scta.info/resource/pl-b1prol-a SCTA Entry
Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui, licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_21_24_1_a SCTA Entry
Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. http://scta.info/resource/Augustine_ContraEpistolamManichaei_5_6_a SCTA Entry
Entia nolunt male disponi nec est bonum pluralitas principatum sit ergo unus princeps http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_f SCTA Entry
Et propterea non eo Verbum quo sapientia, quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cuius Verbum est, sicut Filius ad Patrem; sapientia vero eo quo essentia. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_7_2_3_a SCTA Entry
Et putamus nos, utrum Dei providentia eadem sit quae memoria et intellegentia, qui non singula cogitando aspicit, sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_7_13_a SCTA Entry
Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut ei serviret, ita mundus factus est propter hominem, scilicet ut ei serviret. http://scta.info/resource/pl-b2d1c4-a SCTA Entry
Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur verbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec e quo genitum est verbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. Ideo autem addendi, principaliter, quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_17_29_a SCTA Entry
Etiam bonum universi consistit in primo principio ad quod omnia ordinantur http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_e SCTA Entry
Ex quo intellegitur quid appellem signa: res eas videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est, omnino nihil est. Non autem omnis res etiam signum est. http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_2_2_b SCTA Entry
Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter seipsam. uti autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est. Nam usus illicitus abusus potius vel abusio nominandus est http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_4_4_a SCTA Entry
Fruimur enim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit; utimur vero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_10_10_13_a SCTA Entry
Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius, et tam sapienter exquisita ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis tamquam summe bonus, ad eorum damnationem quos iuste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gratiam. http://scta.info/resource/Augustine_Enchiridion_1_26_100_a SCTA Entry
Hanc beatitudinem nulli dari debere nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fieri nisi debito reddito, quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_24_a SCTA Entry
Homo naturaliter est animal politicum et civile http://scta.info/resource/Aristotle_Politica_1_a SCTA Entry
Huc accedit quia omnis essentia quae relative dicitur est etiam aliquid excepto relativo, sicut homo dominus et homo servus et equus iumentum et nummus arra; homo et equus et nummus ad se dicuntur et substantiae sunt vel essentiae; dominus vero et servus et iumentum et arra ad aliquid relative dicuntur. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_7_1_2_a SCTA Entry
Iam porro caritas, quam duabus istis, id est fide ac spe, maiorem dicit Apostolus, quanto in quocumque maior est, tanto melior est in quo est http://scta.info/resource/Augustine_Enchiridion_1_31_117_a SCTA Entry
In beatitudine autem, secundum omnium sensum, est sufficientia competentium commodorum sine omni indigentia http://scta.info/resource/Anselm_DeConcordia_3_13_a SCTA Entry
In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles commemoravimus; ceteris autem utendum est ut ad illarum perfruitionem pervenire possimus http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_22_20_a SCTA Entry
In separatis a materia idem est intelligens et intellectum http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_c SCTA Entry
Inquietudo enim variat affectiones, ut altera alteram perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intellegitur quod dicitur, est. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur. Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse desiderat. Quapropter, sicut nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat; ita nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque, bonitati Creatoris ingratus sit. http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_8_23_b SCTA Entry
Ipsa movet omnia instrumenta in nobis et extra http://scta.info/resource/ SCTA Entry
Jam ex superioribus agnovimus et pro certo habemus quod substantia divina non sit aliud aliquid quam inmensitas sua, quam eternitas ipsa. http://scta.info/resource/RichardOfStVictor_deTrinitate_2_7_a SCTA Entry
Lex divinitatis est ultima per media reducere http://scta.info/resource/deCoelestiHierarchia_a SCTA Entry
Maior est huius scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas. http://scta.info/resource/Augustine_DeGenesiAdLitteram_2_5_9_a SCTA Entry
Minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. http://scta.info/resource/Augustine_Confessions_10_29_40_a SCTA Entry
Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare http://scta.info/resource/Decretum_83_C3_A SCTA Entry
Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. [III 5] Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_I_b SCTA Entry
Nemo autem invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. http://scta.info/resource/Augustine_Confessionum_1_12_a SCTA Entry
Neque enim extra seipsum, sicut cernimus oculis corpora; quae utique nondum erant, cum disponerentur ut fierent. http://scta.info/resource/Augustine_onGenesis_4_6_12_a SCTA Entry
Non debet labor hic meus cuiquam pigro aut multum docto videri superfluus cum multis impigris multisque indoctis inter quos etiam mihi non parva ex parte sit necessarius http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_1_c SCTA Entry
Nos autem harum quae videtur auctoritatum repugnantiam de medio eximere cupientes, dicimus quod virtutes propter se petendae et amandae sunt, et tamen propter solam beatitudinem. http://scta.info/resource/pl-b1d1c3-a SCTA Entry
Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_1_1_1_a SCTA Entry
Omnia bonum appetunt http://scta.info/resource/Aristotle_Ethics_1_a SCTA Entry
Omnia bonum appetunt http://scta.info/resource/aa-ethica-1 SCTA Entry
Omnis doctrina vel rerum est, vel signorum. Sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur, quae non ad significandum aliquid adhibentur; signa vero, quorum usus est in significando. http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_2_2_a SCTA Entry
Omnis quippe necessitas et impossibilitas eius subiacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_2_17_a SCTA Entry
Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti http://scta.info/resource/LiberExtra_5_38_12_a SCTA Entry
Primum principium extra se nihil intelligit http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_b SCTA Entry
Pro studio, quo fidem nostram adversus errorem carnalium et animalium hominum muniri inardesco, necesse est me pati http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_1_a SCTA Entry
Pudeat autem cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amore bonum ipsum unde bona sunt. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_8_3_5_a SCTA Entry
Qua propter si, quidquid scientia comprehenditur, scientis comprehensione finitur; profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius incomprehensibilis non est http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_12_18_a SCTA Entry
Quaerimus secundum quid aequalis. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_3_4_a SCTA Entry
Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas est http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_3_7_a SCTA Entry
Quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam peccatorem hominem hoc debere deo pro peccato quod et reddere nequit, et nisi reddiderit salvari non valet. http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_35_a SCTA Entry
Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet http://scta.info/resource/GregoryGreat_Moralium_epistola_4_a SCTA Entry
Quia ergo scivit, creavit; non quia creavit, scivit. Nec aliter ea scivit creata, quam creanda. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_13_22_a SCTA Entry
Quia in illius naturae simplicitate mirabili, non est aliud sapere, aliud esse; http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_13_22_b SCTA Entry
Quo modo ergo ista cernebat, ut ita disponeret? Quo, nisi eo quo solus potest? http://scta.info/resource/Augustine_onGenesis_4_6_12_b SCTA Entry
Quod ergo non invenimus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere, quod longe melius est meliore nostro; ut sic intellegamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum 3, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_1_2_a SCTA Entry
Quod ex caritate institutum est contra caritatem non debet militare http://scta.info/resource/Bernard_DePraecepto_2_5_a SCTA Entry
Quod ex caritate institutum est contra caritatem non debet militare http://scta.info/resource/JohnDamescenus_DeFide_I_4_a SCTA Entry
Quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando alii rei est unia personaliter, sed quando per se est: absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus http://scta.info/resource/pl-b3d5c3-a SCTA Entry
Rem etenim cogitare cuius memoriam habemus, hoc est mente eam dicere, verbum vero rei est ipsa est ipsa cogitatio ad eius similitudinem ex memoria formata http://scta.info/resource/Anselm_Monologion_48_a SCTA Entry
Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat, inveniri potest, nisi quod melius ita dicitur Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_5_5_a SCTA Entry
Sane cum in omnibus litteris meis non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his, ubi ipsa magnitudo quaestionis, utinam tam multos inventores habere posset, quam multos contradictores habet. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_2_a SCTA Entry
Scire autem opinamur unumquodque simpliciter, sed non sophistico modo quod est secundum accidens, cum causam cognoscere arbitramur propter quam est res, quoniam illius est causa et non contingere hoc aliter se habere http://scta.info/resource/Aristotle_PosteriorAnalytics_1_2_b SCTA Entry
Scire est causam rei cognoscere http://scta.info/resource/Aristotle_PosteriorAnalytics_1_2_a SCTA Entry
Scit igitur anima Christi omnia, quae Deus, in Verbo Dei, quod liquidius et praesentius omni creatura contemplatur, ut ei unita, in quo etiam Angeli et quae Dei sunt et quae futura sunt, cognoscunt http://scta.info/resource/pl-b3d14c2-a SCTA Entry
Secundum mensuram peccati oportet esse satisfactionem http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_22_a SCTA Entry
Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparet autem cum dicitur donum Dei. Donum enim est Patris et Filii, qui et a Patre procedit http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_11_12_a SCTA Entry
Sed non est creator, nisi qui principaliter ista format, nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_9_18_a SCTA Entry
Sed rursus quoniam cogitantur immutabilia divina promissa, et quod ait Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius; quos enim praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui; ex eis perire nullus potest; ideo sequitur in illo Psalmo: Consolationes tuae iucundaverunt animam meam. http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_18_51_2_a SCTA Entry
Si dixerit: Ideo magis volo vel miser esse, quam omnino non esse, quia iam sum; si autem priusquam essem possem consuli, eligerem non esse potius quam ut essem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum miser sim, ad ipsam miseriam pertinet, qua non id volo, quod velle deberem; magis enim non esse, quam miser esse velle deberem. Nunc vero fateor me quidem malle vel miserum esse quam nihil; sed tanto stultius id volo, quanto miserius: tanto autem miserius, quanto verius video non hoc me velle debuisse. Respondebo: Cave potius ne hic erres, ubi te videre verum putas. Nam si beatus esses, utique esse quam non esse malles; et nunc miser cum sis, mavis tamen esse vel miser quam omnino non esse, cum esse nolis miser. Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et beati et miseri volunt. http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_7_20_a SCTA Entry
Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Mentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi ut sis: ita cum miser nolis esse, esse vis tamen http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_6_18_a SCTA Entry
Si omne bonum tam bonum est quam mala est eius destructio.” http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_2_14_a SCTA Entry
Sicut ergo non dicimus tres essentias, ita non dicimus tres magnitudines neque tres magnos. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_10_11_a SCTA Entry
Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_1_a SCTA Entry
Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. http://scta.info/resource/Augustine_ContraIulianum_4_3_33_a SCTA Entry
Situs vero et habitus et loca et tempora non proprie sed translate ac per similitudines dicuntur in Deo. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_8_9_a SCTA Entry
Sunt namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes, quae divina intellegentia continentur. http://scta.info/resource/Augustine_DeDiversisQuaestionibus_46_2_a SCTA Entry
Tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. http://scta.info/resource/Augustine_Confessions_1_1_1_a SCTA Entry
Ubinam sunt istae regulae scriptae, ubi quid sit iustum et iniustus agnoscit, ubi cernit habendum esse quod ipse non habet? Ubi ergo scriptae sunt, nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur? http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_14_15_21_a SCTA Entry
Unum tantum est caelum et non plures http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_a SCTA Entry
Uti est enim assumere aliquid in facultatem voluntatis; frui est autem uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei. Proinde omnis qui fruitur, utitur; assumit enim aliquid in facultatem voluntatis, cum fine delectationis. Non autem omnis qui utitur fruitur, si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter illud ipsum, sed propter aliud appetivit http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_10_11_17_a SCTA Entry
Verbum Dei esse Filium Dei natura, non voluntate. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_20_38_a SCTA Entry
Voluntas est regina in regno animae http://scta.info/resource/ SCTA Entry
[Angeli] illo enim fruentes etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita fruimur vel per speculum vel in aenigmate http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_30_31_a SCTA Entry
beata quippe vita est gaudium de veritate http://scta.info/resource/Augustine_Confessions_10_23_33_a SCTA Entry
cur non sit Filius etiam Spiritus Sanctus, cum et ipse a Patre exeat, sicut in Evangelio legitur 52. Exit enim, non quomodo natus, sed quomodo datus. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_14_15_a SCTA Entry
et appellatio, qua creatura relative dicitur ad Creatorem, relativa est et relationem notat, quae est in ipsa creatura. Appellatio vero illa, qua Creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem, quae sit in Creatore http://scta.info/resource/pl-b1d30c1-a SCTA Entry
et haec est satisfactio, quam omnis peccator deo debet facere. http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_11_a SCTA Entry
et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam quae in deo habitat plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis conprehendit; http://scta.info/resource/Ambrose_ExpositioSecundumLucam_1_25_a SCTA Entry
fides est lumen locans credentes in prima veritate, et primam veritatem in ipsis immobilibus http://scta.info/resource/Dionysius_deDivinisNominibus_7_a SCTA Entry
fortassis etiam volubiles non erunt nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus: http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_16_26_a SCTA Entry
fratribus autem non valeam resistere, iure, quo eis servus factus sum, falgitantibus, ut eorum in Christo laudabilibus studiis lingua ac stilo meo, quas bigas in me caritas agitat, maxime serviam http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_1_b SCTA Entry
hoc esse est unum omnia tamquam Verbum perfectum, cui non desit aliquid et ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea sicut ipsa unum de uno cum quo unum. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_6_10_11_a SCTA Entry
illud quo maius cogitari non potest http://scta.info/resource/Anselm_Proslogion_3_a SCTA Entry
instructio in aliqua lege impedit cognitionem veritatis. http://scta.info/resource/Averroes_Physics_III_a SCTA Entry
intellectus agens est potens omnia facere et intellectus possibilis omnia fieri http://scta.info/resource/Aristotle_DeAnima_III_5_a SCTA Entry
ipsas omnino naturas, quae sic vel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale vel tale esset, sed prorsus esse non posset. http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_12_25_a SCTA Entry
ita qui honorem alicuius violat, non sufficit honorem reddere, si non secundum exhonorationis factam molestiam aliquid, quod placeat illi quem exhonoravit, restituat http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_2_a SCTA Entry
lapis non est in anima, sed species lapidis. http://scta.info/resource/Aristotle_DeAnima_III_8_a SCTA Entry
memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter seipsas significant. Res ergo aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt, pervenire atque his inhaerere possimus. Nos vero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui voluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur vel etiam revocemur, inferiorum amore praepediti. http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_2_2_c SCTA Entry
nam et in aliis Sacramentis, quae efficiunt quod figurant, hoc saepe contingit http://scta.info/resource/pl-b4d22c2-a SCTA Entry
neque enim ea faceret, nisi ea nosset antequam faceret; nec nosset, nisi videret; nec videret, nisi haberet; nec haberet ea quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus: http://scta.info/resource/Augustine_onGenesis_5_16_34_a SCTA Entry
nulla essent mutabilia bona, nisi esset incommutabile Bonum. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_8_3_5_b SCTA Entry
omnes homines naturaliter scire desiderant http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_I_1_a SCTA Entry
omnia sunt idem ubi non obviat http://scta.info/resource/Anselm_DeProcessioneSpiritusSancti_7_a SCTA Entry
omnis qui suae voluntatis arbiter constitutus est cum ad sacramentum accedit fidelium nisi poeniteat eum veteris vitae vetustas novam poterit inchoare http://scta.info/resource/Augustine_Sermo351_2_2_a SCTA Entry
pondus meum amor meus http://scta.info/resource/Augustine_Confessionum_13_9_10_a SCTA Entry
principia sunt quae non per alia, sed per se ipsa habent fidem http://scta.info/resource/Aristotle_Topica_a SCTA Entry
prophetia est inspiratio vel revelatio divina rerum eventus immobili veritate denuntians http://scta.info/resource/Cassiodorus_ExpositioPsalmorum_prol_a SCTA Entry
quia per donum, quod est Spiritus Sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_19_34_a SCTA Entry
securitas est maxima pars beatitudinis illorum http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_13_7_10_a SCTA Entry
sicut se habet ad entitatem, sic se habet ad veritatem http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_2_1_a SCTA Entry
sine meritis enim aliquid sperare, non spes, sed praesumptio dici potest http://scta.info/resource/pl-b3d26c1-a SCTA Entry
ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_I_a SCTA Entry
utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur, hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_4_4_b SCTA Entry