Quaestiones metaphysicales auree fundatissimi Egidii Romani Bituricensis archiepiscopi ordinis divi Augustini super libros Metaphysice Aristotelis

Quaestio 1 Utrum metaphysica sit finis vel beatitudo ipsius hominis
Quaestio 2 Utrum unumquodque naturaliter feratur in suun finem
Quaestio 3 Utrum omnes homines naturali appetitu scientiam appetant
Quaestio 4 Utrum omnes homines appetant metaphysicam
Quaestio 5 Utrum Deus sit subiectum metaphysice
Quaestio 6 Utrum sit idem esse de consideratione alicuius scientie et esse subiectum illius et hec ad evidentiam eorum que queruntur prius
Quaestio 7 Utrum Deus sit subiectum alicuius scientie specialis
Quaestio 8 Utrum Deus possit esse de consideratione alicuius scientie specialis dato quod non possit esse subiectum in aliqua scientia speciali, sicut prius declaratum est
Quaestio 9 Utrum Deus possit esse de consideratione ipsius metaphysice
Quaestio 10 Utrum hec scientia sit nobilior ex hoc quod non considerat Deum pro principali subiecto, sed considerat Deum in eo quod est ens vel utrum esset nobilior si consideraret Deum pro subiecto principali
Tabula
Quaestio 11 Utrum causa sit subiectum huius scientie (et istam questionem movet Avicenna)
Quaestio 12 Utrum sensus preter utilitatem vite debeant diligi
Quaestio 13 Utrum probare dilectionem scientie per dilectionem sensus sit probare dilectionem scientie per signum
Quaestio 14 Utrum visus sit magis diligendus inter omnes sensus
Quaestio 15 Utrum visus plurium rerum differentias nobis ostendat
Quaestio 16 Utrum bruta habeant prudentiam
Quaestio 17 Utrum solus auditus sit sensus disciplinabilis ita quod habentia auditum sint solum disciplinabilia
Quaestio 18 Utrum experimentum fiat et pluribus memoriis
Quaestio 19 Utrum ars generetur ex experimento
Quaestio 20 Utrum artifex sit melior experto
Quaestio 21 Utrum artes metaphysice sint meliores speculativis
Quaestio 22 Utrum sapientia sit omnia scire
Quaestio 23 Utrum metaphysica sit difficilis
Quaestio 24 Utrum ista scientia sit certissima
Quaestio 25 Utrum ista scientia sit libera aut serva
Quaestio 26 Utrum scientia ista habeat regulare alias et ordinare
Quaestio 27 Utrum substantiis competat aliquo modo suscipere magis et minus
Quaestio 1 Utrum veritas sit possibilis
Quaestio 2 Utrum veritas in ipso intellectu habeat esse
Quaestio 3 Utrum aliqua veritas sit incomplexa
Quaestio 4 Utrum veritas et scientia differant
Quaestio 5 Utrum veritas incomplexa sit difficilis ad cognitionem
Quaestio 6 Utrum veritas complexa sit difficilis
Quaestio 7 Utrum veritas sit non difficilis et hec est querere utrum veritas sit impossibilis ad cognoscendum
Quaestio 8 Utrum difficultas in cognitione veritatis sit ex parte nostra vel ex parte rerum
Quaestio 9 Utrum intellectus humanus coniunctus corpori possit Deum et substantias separatas intelligere
Quaestio 10 Utrum per talem preparationem possemus intelligere substantias separatas
Quaestio 11 Utrum positio Empedoclis habeat veritatem: posuit enim Empedocle quod intellectus noster per intellectum istarum quidditatum potest intelligere substantias separatas
Quaestio 12 Queritur adhuc de positione Alfarabii: posuit enim Alfarabius quod intellectus noster per hoc quod per se ipsum intelligit potest intelligere substantias separatas
Quaestio 13 Queritur de positione Themistii: posuit enim Themistius quod si intellectus noster intelligit res materiales quod dignius est ipsum intelligere res immateriales, et ideo quare utrumlibet habeat veritatem, scilicet quod dignius sit ipsum intellectum intelligere res immateriales quam si intelligat res materiales
Quaestio 14 Utrum positio Averrois habeat veritatem: sed ut possimus arguere ad positionem eius est intelligendum quod Averroes posuit quod intellectus noster poterat intelligere substantias separatas per hoc quod uniebatur intellectui agenti. Ideo queritur utrum ex tali unione ad intellectum agentem intellectus noster possit intelligere substantias separatas
Quaestio 15 Utrum homo in hac vita possit substantias separatas intelligere
Quaestio 16 Utrum sit aliqua veritas simplex cum hoc videatur supponere Philosophus
Quaestio 17 Utrum ab una veritate omnia vera possint dici vera
Quaestio 18 Utrum sit status in causis efficientibus
Quaestio 19 Utrum sit status in causis materialibus
Quaestio 20 Utrum sit status in causis finalibus
Quaestio 21 Utrum sit status in causis formalibus
Quaestio 22 Utrum sit eadem dispositio rei in sua veritate et in sua entitate
Quaestio 1 Utrum aliqua scientia possit considerare ens inquantum ens.
Quaestio 2 Utrum ista scientia sit una.
Quaestio 3 Utrum ens sit equivocum an analogum.
Quaestio 4 Utrum omnia que dicuntur 'analogia' dicantur 'analogia' per analogiam ad unum numerum.
Quaestio 5 Utrum unum quod est principium numeri convertatur cum ente.
Quaestio 6 Utrum possit esse aliquod unum quod convertatur cum ente.
Quaestio 7 Utrum unum addat aliquid supra ens.
Quaestio 8 Utrum unum addat aliquid rationis supra ens.
Quaestio 9 Utrum differat unum quod est principium numeri ab uno quod est convertibile cum ente.
Quaestio 10 Utrum unum quod est principium numeri inveniatur in substantiis separatis.
Quaestio 1 Utrum de unitate que est principium numeri possit predicari quantitas.
Quaestio 12 Utrum circa illud principium 'impossibile est aliquid simul esse et non esse' possibilis sit errore.
Quaestio 13 Utrum illud principium 'impossibile est aliquid simul esse et non esse' possit demonstrari.
Quaestio 14 Utrum falsa sit demonstratio: non utrum substantia ingrediatur demonstrationem; hoc enim certum est, quia de ipsa aliquod demonstratur, sed queritur utrum ipsa de aliquo demonstretur.
Quaestio 1 Queritur de illo verbo in principio huius sexti posita, scilicet una cognitione demonstratur sive declaratur quod quid est et si est vel esse.
Quaestio 2 Utrum consequenter accidentia habeant aliquam entitatem et naturam.
Quaestio 1 Utrum substantia sit prior accidente tempore.
Quaestio 2 Utrum accidentia habeant diffinitionem per additamenta.
Quaestio 3 Utrum res sit idem cum sua quidditate ita quod ipsa sit quidditas.
Quaestio 4 Utrum quidditatis sit quidditas, ut dicit Averroes super 6 Metaphysice.
Quaestio 5 Utrum diffinitio habeat partes.
Quaestio 6 Utrum particulare mathematicum sit incorruptibile vel immobile.
Quaestio 7 Utrum particularia possint diffiniri.
Quaestio 8 Utrum partes quantitative ingrediantur diffinitiones sui totius.
Quaestio 9 Utrum genus in diffinitione ponatur ut materia.
Quaestio 10 Utrum differentia habeat rationem actualitatis et dicat quid in actu.
Quaestio 11 Utrum addendo differentiam generi differre fiat nugatio.
Quaestio 12 Queritur consequenter de substantiis simplicibus separatis utrum scilicet habeant diffinitionem.
Quaestio 1 Quid significetur per nomen, utrum forma aut aggregatum.
Quaestio 2 Utrum in corporibus celestibus sit materia.
Quaestio 3 Utrum eadem sit materia in corporibus celestibus et in istis inferioribus.
Quaestio 4 Utrum dimensiones indeterminate precedant formam substantialem in materia.
Quaestio 5 Queritur quomodo dimensiones indeterminate precedant formam substantialem in materia.
Quaestio 1 Queritur igitur de ipsa mensura, scilicet utrum sit in eodem genere cum rebus mensuram habentibus.
Quaestio 2 Utrum omnia que mensurantur mensurentur aliqua una mensura.
Quaestio 3 Utrum omnia mensurentur minimo sui generis.
Quaestio 4 Utrum omnium substantiarum sit una mensura.
Quaestio 5 Queritur de uno et multo et primo quare quomodo apponantur.
Quaestio 6 Utrum hec ratio mensure competat deo proprie vel transumptive.
Quaestio 1 Hic queritur de illo verbo quod dicit Philosophus contra Anaxagoram quod, si materia est una et agens intellectu est unum, quod effectus sit unus, quia diversitas effectus presupponit diversam materiam.
Quaestio 2 Utrum generatum a simili et non generatum a simili sint eiusdem speciei.
Quaestio 3 Queritur de hac propositione Aristotelis quod 'omne quod fit, fit a conveniente in specie' de qua Themistius reprehendit Aristotelem.
Tabula

About

Is Part Of Metaphysics commentaries
Question Listed edited by Luciana Cioca
Question Listed encoded by Luciana Cioca