De superbia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e14047

Sources:

De superbia

1 Gregorius, in Moralibus "Septem principalia vitia de superbiae virulenta radice producuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria."

2 Gregorius, in Moralibus "Scimus, quod aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed tamen minus superbia turpis creditur, minus peccatum a simplicibus judicatur; luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes eam turpem esse noverunt."

3 Gregorius, in Moralibus "Cunctis superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna, ad ea quae facere et debet, et praevalet, ignava, ad ea vero, quae facere non debet, nec praevalet, parata."

4 Gregorius, in Moralibus "Hoc proprium arrogantium esse vitium solet, ut et pauca credant, quae ipsi multa dixerunt; et multa credant, quae ipsis pauca dicuntur. Qui enim sua dicere semper volunt, aliena audire non possunt."

5 Gregorius, in Moralibus "Tolerabilius Deo est, ut in infirmitate atque ignorantia cum humilitate quisquis jaceat, quam cum elatione cordis alta comprehendat."

6 Gregorius, in Moralibus "Adjuvare imbecillem, charitatis est; adjuvare vero velle potentem, elationis est."

7 Gregorius, in Moralibus "Per elationem plerumque et usque ad senium servata virginitas vitiatur: quia enim negligitur humilitas cordis, rectus judex despicit etiam integritatem corporis."

8 Gregorius, in Moralibus "Difficile in se quisque inveteratam superbiam deprehendit, quia nimirum hoc vitium quanto magis patimur, tanto minus videmus."

9 Gregorius, in Moralibus "Arrogantes sicut inflantur laudibus, ita correptionibus inflammantur, et a quolibet se, vel justo, reprehendi despiciunt, moxque in malis suis fomitem defensionis exquirunt."

10 Gregorius, in Moralibus "Omnino difficile est, ut elatio, quae regnat in corde, non erumpat in voce."

11 Gregorius, in Moralibus "Arrogantes grave se damnum perpeti judicant, si scientiam suam loquendi brevitate constringant. Tanto enim semetipsos credunt doctiores ostendere, quanto se potuerint multiplicitatem loquacitatis aperire."

12 Hieronymus, in Epistola "Initium omnis peccati superbia est, quae natione coelestis, sublimium mentes inhabitat, sub cinere et cilicio latitans."

13 Hieronymus, in Epistola "Nihil ita a pueritia vitare conatus sum, sicut tumentem animum, et erectam cervicem Dei contra se odia provocantem. Novi enim Magistrum et Dominum meum in carnis humilitate dixisse: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde."

14 Augustinus, in Regula "Alia quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant."

15 Augustinus, de Virginitate "Mensura humilitatis cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est, cui est valde periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur."

16 Augustinus, de Gratia Novi Testamenti "Superbia odit consortium, et quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis superbus."

17 Augustinus, de Civitate Dei "An forte corrigi pudet? Et hoc vitium non nisi superborum est."

18 Augustinus, de Civitate Dei "Superbia perverse imitatur Deum: odit namque cum sociis aequalitatem sub illo; sed imponere vult sociis dominationem suam pro illo."

19 Augustinus, de Civitate Dei "Facilius servitur homini, quam libidini, cum saevissimo dominatu vastet corda mortalium, ut alias omittam, libido ipsa dominandi hominibus aliis."

20 Augustinus, in Epistola "Fit miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si aperitius superbiret."

21 Augustinus, de Confessionibus " Humiliasti tanquam vulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te, et nimis inflata facies claudebat oculos meos."

22 Augustinus, de Confessionibus "Plus hostis vincitur in eo, quem plus tenet, et de quo plures tenet: plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. "

23 Joannes Chrysostomus, super Joannem "Superbia in nobis existente, omnis nostra vita immunda fit, etsi sobrietatem, etsi virginitatem, etsi jejunium, etsi orationes, etsi eleemosynam, etsi quodcumque aliud perficiamus."

24 Isidorus, de Summo Bono "Superbia, sicut est origo omnium criminum, ita ruina cunctarum virtutum: ipsa enim est in peccato prima, in conflictu postrema."

25 Isidorus, de Summo Bono "Omnis peccans superbus est, eo quod faciendo vetita, contemptui habet divina praecepta."

26 Bernardus, de duodecim Gradibus "Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne vilescat."

27 Bernardus, de duodecim Gradibus "Arrogans de alia omni re plus sibi credit, quam aliis; de seipso plus aliis credit, quam sibi."

28 Bernardus, de duodecim Gradibus "Monachus praesumptuosus primus in conventibus residet, in consiliis primus respondet, non vocatus accedit, non missus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta. Quidquid ipse non fecit, aut ordinavit, nec recte factum, nec pulchre aestimat ordinatum. Judicat judicantes, praejudicat judicaturis. Si cum tempus advenerit non promoveatur ad prioratum, abbatem aut invidum judicat, aut deceptum."

29 Bernardus, super Cantica "Argumentum superbiae, privatio gratiae est: humilibus enim dat Deus gratiam, superbis resistit."

30 Bernardus, super Cantica "Perniciosa paupertas, penuria meritorum; praesumptio autem spiritus, fallaces divitiae: et ideo divitias et paupertatem ne dederis mihi, Domine."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus