De ira

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e14912

Sources:

De ira

1 Gregorius, in Moralibus "De ira rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur."

2 Gregorius, in Moralibus "Plerumque mentem, sub obtentu justitiae; irae immanitas vastat; et dum quasi saevit zelo rectitudinis, rabiem explet ira furoris."

3 Gregorius, in Moralibus "Qui humanorum actuum subtili examine gressus enumerat, iram sine voce, judicio; iram in voce, concilio; iram vero in voce atque sermone, gehennae ignibus mancipat."

4 Gregorius, in Moralibus "Plus semper ira in vindicta exigit, quam de injuria accepit."

5 Gregorius, in Dialogis "Tanto metuenda est ira justorum, quanto et constat quia in eorum cordibus ille praesens est, qui ad inferendam ultionem, quam voluerit, invalidus non est."

6 Gregorius, in Registro "Ira, etiam cum delinquentium culpas insequitur, non debet menti nostrae quasi domina praeire; sed post rationis tergum, quasi ancilla rationis, subnixius famulari."

7 Gregorius, in Registro "Nemo potest diligere illum, quem ex ira vel odio non vult videre."

8 Gregorius, in Registro "Ira si semel mentem possidere coeperit, justum esse deputat etiam illud, quod crudeliter facit."

9 Gregorius, in Pastorali "Illa quae mater est omnium custosque virtutum, per irae vel impatientiae vitium virtus charitatis enervatur."

10 Hieronymus, in originali super Michaeam "Propemodum naturale est, ut et nurus socrum, et socrus oderit nurum."

11 Augustinus, in Epistola "Sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit."

12 Augustinus, in Epistola "Multo melius nec juste cuiquam irascimur, quam velut juste irascendo, in alicujus odium irae occulta facilitate dilabimur."

13 Augustinus, de Sermone Domini in monte "Si irasci non est fas fratri suo sine causa, aut dicere: Raca, aut dicere: Fatue, multo minus fas est animo tenere aliquid, ut in odium indignatio convertatur."

14 Augustinus, de Civitate Dei "Iram nihil aliud esse, quam ulciscendi libidinem, veteres diffinierunt."

15 Augustinus, in Regula "Melior est, qui quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam petit veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur."

16 Glossa "Si non dimiserimus ex corde, quod in nos delinquitur, etiam hoc quod per poenitentiam dimissum erat, a nobis exigetur."

17 Cassiodorus, in Psalmos "Venialis ira est, quae non ducitur ad effectum."

18 Joannes Chrysostomus, super Joannem "Qui irascitur sine ratione, multis suppliciis dignus erit, voluntarie seipsum in barathra perditionis ferens, et ante futuram gehennam, hic jam vindictam solvens."

19 Joannes Chrysostomus, de Compunctione cordis "Non iracundos tantum et illatae malitiae memores punit Deus tanquam reos; sed et eos, qui et irascentes aut offensos fratres placare negligunt et contemnunt."

20 Joannes Chrysostomus, de Compunctione cordis "Osculum pacis porrigere tempore, quo sacramenta offeruntur, in usu Ecclesiae est. Sed vereor ne plures ex nobis labiis tantummodo pacem faciant, cum tamen Christus non ex ore, sed ex corde desideret, et affectu velit proximum, non labiis salutari."

21 Joannes Chrysostomus, de Compunctione cordis "Si tantummodo non laedas eum, qui te laesit, avertas autem te ab eo, nec libenter eum videas, manet sine dubio vulnus in pectore, et irae dolor augescit in corde."

22 Ambrosius, de Officiis "Si irascimur, quia affectus naturae est, non potestatis, malum sermonem non proferamus de ore nostro, ne in culpam ruamus."

23 Ambrosius, de Officiis "Is qui cito injuria illata movetur, facit se dignum judicari contumelia, dum vult ea indignus haberi."

24 Bernardus, in Epistola "Non irasci, ubi irascendum sit, nolle emendare peccatum est; prius vero irasci, quam irascendum sit, peccatum peccato addere est."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus