De accidia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e15262

Sources:

De accidia

1 Gregorius, in Moralibus "De tristitia, vel accidia, nascitur malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis circa illicita."

2 Gregorius, in Moralibus "Humana anima, quia ad Deum solum appetendum facta est, omne autem quod infra Deum appetit, minus est, ideo ei jure non sufficit omne quod Deus non est. Hinc est, quod huc illucque spargitur, et ab unaquaque re fastidio impellente removetur."

3 Gregorius, in Pastorali "Plerumque piger, dum necessaria agere negligit, quaedam sibi difficilia opponit, quaedam vero incaute formidat; et dum quasi invenit quod velut juste metuat, ostendit quod in otio quasi non juste torpescat."

4 Gregorius, in Pastorali "Si quod mortuum in nobis est, ad vitam non accenditur; hoc etiam extinguitur, quod quasi adhuc vivum tenetur."

5 Gregorius, in Pastorali "Qui adhuc in peccatis est, conversionis fiduciam non amittit; qui vero post conversionem tepuit, etiam spem, quae potuit esse de peccatorum conversione, subtraxit."

6 Augustinus, de Confessionibus "Palato non sano poena est panis, qui sano est suavis; et oculis aegris odiosa est lux, quae puris amabilis est; et justitia tua, Domine, displicet tristibus et iniquis."

7 Joannes Chrysostomus, de Compunctione cordis "Non video, quod aliquis nostrum vera et perfecta cupidine coelectium teneatur; alioquin omnia quae videntur esse gravia, umbras putaret et risum."

8 Ambrosius, super Lucam "Disce rogare quod cupis impetrare: fastidiosos viros coelestium profectus munerum non sequuntur."

9 Ambrosius, in Epistola "Sicut Dominus non vult mortem peccatoris tantum, sed ut revertatur, et vivat; ita tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt."

10 Isidorus, de Summo Bono "Tepidus in conversatione, otiosa verba et vanas cogitationes, noxias esse non conspicit; quod si a torpore mentis evigilaverit, ea quae prius levia aestimabat, confestim quasi horrenda atque atrocia pertimescit."

11 Isidorus, de Summo Bono "Dei servum sine intermissione legere, orare, et operari oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis surripiat. Cedit enim labori voluptas; animum autem vacantem cito preoccupat."

12 Bernardus, in Epistola "Pro vitando otio, otiosa sectari ridiculum est. Otium autem est, quod vel nullam habet utilitatem, vel utilitatis intentionem."

13 Bernardus, in Epistola "Miror quod ad gustum cibi dulcissimi nauseas, si tamen gustasti quam dulcis est Dominus; aut certe nondum gustasti, et nescis quid aut quomodo sapit Christus, ideoque non appetis incognitum et inexpertum; aut si forte gustasti, et dulce non sapit, sanum non habes palatum."

14 Bernardus, super Cantica "Doleo aliquos nostrum gravi in sacris vigiliis depremi somno, nec coeli cives revereri, sed in praesentia principum tanquam mortuos apparere: cum tamen ipsi nostra alacritate permoti nostris interesse solemniis delectentur. Vereor ne nostram desidiam aliquando abominantes, cum indignatione recedant."

15 Bernardus, super Cantica "Cum te tepore, accidia, vel taedio affici sentis, noli propterea diffidere, atque desistere a studio spirituali; sed juvantis require manum, trahi te obsecrans."

16 Bernardus, in Sermonibus "Tepescimus processu temporis a fervore conversionis nostrae: paulatim refrigescit charitas, abundat iniquitas, ut, heu! consummemur in carne, qui spiritu coeperamus."

17 Bernardus, in Sermonibus "Quid istud negligentiae, quid pigritiae, imo quid vecordiae est, ut non crebris suspiriis et ferventissima affectione abrumpere hinc, et in illa tam felicia agmina jaculari animos studeamus? Vae nobis a duritia cordis nostri; vae nobis a peccato gentium, quas Apostolus sine affectione commemorat esse."

18 Seneca, in Epistola "Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est quidquid offendit."

19 Seneca, in Epistola "Otium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus