De beata Maria

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e1592

Sources:

De beata Maria

1 Gregorius, in Registro "Dum unigenitus Dei existens ante saecula ex Mariae utero natus est homo, investigabili miraculo facta est et ancilla hominis per divinitatem, et mater Verbi per carnem."

2 Gregorius, in Moralibus, loquens de verbo illo, Lucae primo " Virtus altissimi obumbrabit tibi: Quia umbra non aliter exprimitur nisi per lumen et corpus, virtus Altissimi obumbravit Mariae, quia in ejus utero lux incorporea corpus sumpsit: ex qua videlicet obumbratione, omne in se refrigerium mentis accepit."

3 Gregorius, in Moralibus "Christus non operante coitu, sed Spiritu sancto superveniente, conceptus est. Natus autem materna viscera et foecunda exhibuit, et incorrupta servavit."

4 Ambrosius, de Virginibus "Talis fuit Maria, ut ejus unius vita, omnium disciplina sit."

5 Ambrosius, de Virginibus "Quicumque sibi Mariae exoptat praemium, ejus imitetur exemplum."

6 Ambrosius, de Virginibus "Vidit Maria resurrectionem Domini, et prima vidit, et credidit; vidit et Maria Magdalena, quamvis adhuc ista nutaret."

7 Ambrosius, de Virginibus "Virgo erat Maria non solum corpore, sed et mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum, corde humilis, verbis gravis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, non in incerto divitiarum, sed in prece pauperum spem ponens, intenta operi, verecunda sermone."

8 Ambrosius, de Virginibus "Quando laesit Maria vultu parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando derisit debilem? quando vitavit inopem? Eos solum solita erat coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, non praeteriret verecundia."

9 Ambrosius, de Virginibus "Nihil torvum in oculis Mariae, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum, non gestus fractior, non incessus lascivior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis."

10 Augustinus, Contra quinque Haereses "Sicut in transitu Mariae non est corrupta virginitas, sic in ea non est maculata majestas."

11 Augustinus, Contra quinque Haereses "Unde sordes in Maria, quae nec concipiendo, libidinem, nec pariendo, passa est dolorem? Unde sordes in domo, ad quam nullus habitator accessit? Solus ad eam Fabricator ejus et Dominus venit."

12 Augustinus, Contra quinque Haereses "Eva inobediens meruit poenam; Maria obediendo consecuta est gratiam: illa gustando prohibitum, maledicta; haec, credendo Angelo, benedicta."

13 Augustinus, de Virginitate "Beatior Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi."

14 Augustinus, de Virginitate "Materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde, quam carne gestasset. Ipsa quoque virginitas ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus viro violaturo, quam conservaret, ipse praeripuit; sed priusquam conciperetur, jam Deo dicatam, de qua nasceretur, elegit."

15 Augustinus, de Virginitate " Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset. Sed quia hoc Israelitatum mores adhuc recusabant, desponsata est viro justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro quod illa jam voverat."

16 Augustinus, in sermonibus "Vera ratione censeo confitendum, Mariam in Christo et apud Christum esse: in Christo, quia in ipso vivimus; movemur, et sumus; apud Christum, gloriosae ad aeternitatis gaudia assumptam, benignitate Christi honoratius susceptam caeteris, atque ad communem vilitatem non esse adductam post mortem, putredinis videlicet, vermis, et pulveris."

17 Beatus Bartholomaeus, ut habetur in legenda "Haec prima inter feminas hoc constituit in corde suo, ut diceret Deo: Domine, offero tibi virginitatem meam cum hoc a nullo homine, nec verbo didicisset, nec exemplo ad imitationem invitata fuisset."

18 Hieronymus, in sermone "Sicut in comparatione Dei nemo bonus, ita etiam in comparatione Matris Domini nulla feminarum invenitur perfecta, quamvis virtutibus eximia comprobetur."

19 Hieronymus, in sermone "Totam repleverat Spiritus sancti gratia, totam incanduerat divinus amor: ita ut in ea nihil esset, quod mundanus violaret affectus; sed ardor continuus et ebrietas perfusi amoris."

20 Hieronymus, in sermone "Quidquid in Maria gestum est, totum puritas et simplicitas, totum veritas et gratia fuit, totum misericordia et justitia, quae de coelo prospexit."

21 Hieronymus, in sermone "Maria, quia mente passa est, plus quam martyr fuit: nimirum quoniam ejus dilectio amplius fortis quam mors; quia mortem Christi suam fecit."

22 Hieronymus, in sermone "Si Spiritu Dei omnis virtus angelorum constat, beatam et gloriosam Virginem, in quam supervenit Spiritus sanctus et Deus totus, ita ut portaretur novem mensibus in ejus utero, creditur ampliora promeruisse virtutum privilegia, et percepisse gratiam ab angelis etiam collaudatam."

23 Hieronymus, in sermone "Si in domo Patris mansiones multae sunt, credimus splendidiorem domum Matri Filium praestitisse, quam olim aedificavit sibi domum subnixam columnis septem."

24 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "О inaestimabilis laus Mariae! Magis credebat Joseph castitati ejus, quam utero ejus, et plus credidit gratiae quam naturae. Conceptionem manifestam videbat, et fornicationem suspicari non poterat: possibilius esse credebat mulierem sine viro posse concipere, quam Mariam posse peccare."

25 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Comessatrix aut vinolenta nunquam Maria fuit, non levis, non otiosa, non cantatrix, non turpium verborum amatrix, sicut solent plerumque puellae, quae libenter talia, aut loquuntur, aut audiunt; non super virum oculos suos extulit, aut infixit aspectum."

26 Isidorus, de Novo Testamento "Maria, quae interpretatur domina sive illuminatrix, clara stirpe David, virga Jesse, hortus conclusus, fons signatus, mater Domini, templum Dei vivi, sacrarium Spiritus sancti."

27 Beda, in homiliis "Jure angelico aspectu simul et affatu meruit perfrui, quae angelicam vitam studuit imitari."

28 Beda, in homiliis "Decebat ut, sicut per superbiam Evae mors intravit, ita per humilitatem Mariae panderetur introitus vitae."

29 Joannes Damascenus "Maria in domo Dei plantata, et impinguata Spiritu sancto, ut oliva fructifera omnis virtutis habitaculum facta est, ab omni vitae hujus vitio et carnali desiderio mente desistens, et ita virginem animam observans cum corpore, quod decebat eam Deum in sinu suo suscipere."

30 Bernardus, super Cantica "Sagitta electa est amor Christi, quae Mariae animam non modo confixit, sed etiam totaliter pertransivit: ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret; sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena."

31 Bernardus, super Missus est "In periculis, in augustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca; non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam enim sequens, non devias; ipsam rogans, non desperas; ipsam cogitans, non erras; ipsa tenente, non corruis; ipsa protegente, non metuis; ipsa duce, non fatigaris; ipsa propitia, securas ad gratiam pervenis."

32 Bernardus, super Missus est "Quod Moysi monstratum est in rubo et igne, Aaron in virga et flore, Gedeon in vellere et rore, hoc aperte Salomon praevidit in forti muliere et ejus pretio; apertius praescivit Hieremias de femina et viro; apertissime Isaias declaravit de virgine et Deo; et Gabriel tandem exhibuit ipsam virginem salutando."

33 Bernardus, super Missus est " Ipsa conteret caput tuum, etc. Cui haec victoria servata est, nisi Mariae? Ipsa proculdubio caput contrivit venenatum, quae omnimodam maligni spiritus suggestionem tam de carnis illecebra, quam de mentis superbia deduxit ad nihilum."

34 Bernardus, super Missus est " Audi, filia, et vide, etc. Inclinavit Maria aurem suam, videlicet ad obedientiam, et cor suum ad disciplinam, et oblita est populum suum et domum patris sui: quia nec populum augere prolis successione, nec domui patris sui relinquere curavit haeredem; sed quidquid honoris in populo, quidquid de paterna domo rerum terrenarum habere potuisset, omnia arbitrata est quasi stercora, ut Christum lucrifaceret."

35 Bernardus, super Missus est "Ipsa est nobilis illa stella ex Jacob orta, cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor in supernis praefulget, et inferos penetrat, terram etiam perlustrans, et calefaciens magis mentes quam corpora, fovet mentes, et excoquit vitia."

36 Bernardus, in Epistola "Fuit procul dubio Mater Domini ante sancta, quam nata, nec fallitur omnino sancta Ecclesia sanctum reputans ipsum nativitatis diem."

37 Bernardus, in Epistola "Decuit reginam virginum singularis privilegio sanctitatis absque omni peccato ducere vitam, quae dum peccati mortisque pareret peremptorem, munus vitae et justitiae omnibus obtineret."

38 Bernardus, in Epistola "Si ante conceptum suum sanctificari minime potuit, quoniam non erat; sed nес in ipso conceptu, propter peccatum quod inerat; restat quod post conceptum in utero jam existens, sanctificationem accepisse credatur."

39 Bernardus, in sermone "Sileat misericordiam tuam, o beata Virgo, si quis invocatam te in necessitatibus suis sibi meminerit defuisse. Nos quidem servuli tui caeteris in virtutibus congaudemus tibi; sed in hac potius nobis ipsis. Laudamus enim virginitatem tuam, et humilitatem miramur; sed misericordia miseris sapit dulcius, quia misericordiam complectimur charius, recordamur saepius, crebrius invocamus. Haec est enim illa, quae totius mundi reparationem obtinuit, et salutem omnibus impetravit."

40 Bernardus, in sermone "Quis misericordiae tuae, o benedicta, longitudinem, latitudinem, sublimitatem et profundum queat investigare? Nam longitudo ejus usque ad novissimum diem invocantibus eam subvenit universis. Latitudo ejus replet orbem terrarum, ut tua quoque misericordia plena sit omnis terra. Sic et sublimitas ejus civitatis supernae invenit restaurationem; et profundum ejus sedentibus in tenebris et in umbra mortis obtinuit redemptionem."

41 Bernardus, in sermone "Maria omnibus omnia facta est; sapientibus et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit, omnibus misericordiae sinum aperuit, ut de plenitudine illius accipiant universi: captivus redemptionem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humanae substantiam."

42 Bernardus, in sermone "Fuit beata Virgo fortis in proposito, temperans in silentio, prudens in interrogatione, justa in confessione."

43 Bernardus, in sermone "In te sola, beata Virgo, rex ille dives et praedives exinanitur, et excelsus humiliatur, et immensus abbreviatur, et ab angelis minoratur, verus denique Deus et Dei filius incarnatur. Sed quo fructu? Nempe ut omnes ejus paupertate locupletemur, ejus humilitate sublevemur, ejus minoratione magnificemur, ejus incarnatione adhaerentes Deo, incipiamus unus esse spiritus cum eo."

44 Bernardus, in sermone "Mariam salutans Angelus, non solum plenam gratia, sed etiam adhuc superventurum in eam asserit Spiritum sanctum. Ad quid, nisi ut, adveniente jam Spiritu, plena sibi; eodem superveniente, nobis quoque superplena et supereffluens fieret?"

45 Bernardus, in sermone "Advocatam praemisit peregrinatio nostra, quae tanquam judicis mater, et mater misericordiae, suppliciter et efficaciter salutis nostrae negotia pertractabit."

46 Bernardus, in sermone "Filioli, Maria peccatorum scala, Maria mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae. Quid enim? Potestne filius aut repellere te, aut sustinere repulsam, non audire, aut non audiri filius? Neutrum plane. Invenisti, ait Angelus, gratiam; et sola est gratia, qua egemus."

47 Bernardus, in sermone "Non in sola Mariae taciturnitate commendatur ejus humilitas; sed evidentius resonat in sermone. Audierat: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei, et nihil aliud quam ancillam ejus se esse fatetur."

48 Anselmus, de Conceptu virginali "Decebat enim ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret; ut ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi virgo illa niteret, cui Deus pater unicum filium, quem de corde suo aequalem sibi genuit, et tanquam seipsum diligebat, ita dare disponebat."

49 Anselmus, in libro Orationum "Sicut, о beatissima, omnis a te aversus, et a te despectus, necesse est ut intereat; ita ad te omnis conversus, et a te respectus, impossibile est ut pereat."

50 Anselmus, in libro Orationum "O femina mirabiliter singularis, et singulariter mirabilis, per quam elementa renovantur, inferna remediantur, homines salvantur, angeli redintegrantur. O femina plena et superplena gratia, de cujus plenitudinis exundantia respersa sic revirescit omnis creatura! O virgo benedicta, per cujus benedictionem benedicitur omnis creatura, non solum creatura a creatore, sed etiam creator a creatura!"

51 Anselmus, circa Soliloquium "Loquamur, Domina, beneficiis tuis plenum esse mundum: inferna penetrant, coelos superant: per plenitudinem enim gratiae tuae, et quae in inferno erant se laetantur liberata, et quae supra caelum sunt se gaudent restaurata."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus