De gratia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e16707

Sources:

De gratia

1 Gregorius, in Registro "Quia de gratia debemus superna praesumere, ut non simus negligentes in oratione, vel opere, voce veritatis exprimitur: Oportet semper orare, et non deficere. Petamus ergo orando, quaeramus legendo, pulsemus operando."

2 Gregorius, in Registro "Quaelibet occulta loca sine Dei gratia animam salvare non possunt. Quod aliquando in ipsis quoque erratibus conspicimus electorum. Nam Loth in perversa civitate justus fuit, in monte peccavit."

3 Gregorius, in Moralibus "Cum mentem nostram elatio erigit, a nobis summi protinus compunctio amoris recedit; cum vero superna nos gratia visitat, statim per lacrymas ad sua desideria instigat."

4 Gregorius, in Moralibus "Quanto quisque se minus videt, tanto minus sibi displicet; et quanto majoris gratiae lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se cognoscit."

5 Gregorius, in Moralibus "Justi animam gratia vocat, tentatio interrogat."

6 Gregorius, in Moralibus "Quia per occultam gratiam ad amorem Dei temperata desuper mensura proficimus, quanto in nobis quotidie de Dei spiritu virtus crescit, tanto noster spiritus deficit."

7 Gregorius, in Moralibus "Unumquemque electum suum divina gratia tunc magis erudiendo custodit, cum eum quasi percutiens deserit."

8 Gregorius, in Moralibus "Miles Dei supernae gratiae fretus auxilio, sic vulnera infirmitatis suae curat, ut aliena non deserat."

9 Gregorius, in Moralibus "Bonum quod agimus, et Dei est, et nostrum: Dei, per praevenientem gratiam; nostrum, per obsequentem liberam voluntatem."

10 Gregorius, super Ezechielem "Sive hi, qui electi in Testamento Veteri fuerunt, sive hi, qui in Testamento Novo secuti sunt, nimirum constat, quia omnes ex amore Trinitatis accensi sunt. Neque enim unum Deum diligerent, si ejusdem Trinitatis, quae Deus est, gratiam non accepissent."

11 Gregorius, super Ezechielem "Sunt quidam, qui per donum gratiae et ipsa intelligunt, quae exponi a doctoribus non audierunt."

12 Isidorus, de Summo Bono "Hominis meritum superna gratia, ut inveniat, praevenit; et postquam praevenerit, perficit; atque ad indignam mentem veniens, facit in ea meritum quod remuneret, quae solum invenerat quod puniret."

13 Isidorus, in Synonymis "In omni opere tuo Dei auxilium posce: omnia divinae gratiae, divino dono ascribe: nihil meritis tuis tribuas: in virtute tua nihil praesumas."

14 Augustinus, de Confessionibus " Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, Domine, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti; gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala."

15 Augustinus, de Natura et Gratia "Christi gratia, sine qua nec infantes, nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur: propter quod gratia nominatur."

16 Augustinus, de Correptione et Gratia "Desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est."

17 Augustinus, de Correptione et Gratia "Gratia sola homines liberantur a malo, sine qua nullum prorsus, sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo, faciunt bonum."

18 Augustinus, de Correptione et Gratia "Voluntas humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et ut perseveret, delectabilem perpetuitatem et insuperabilem fortitudinem."

19 Augustinus, de Quinque Responsionibus "Opera liberi arbitrii bona, quae ut fiant, praeparantur per gratiae praeventum, nullis liberi arbitrii meritis, et ipsa faciente, gubernante et perficiente, ut abundent in libero arbitrio, non damnamus: quia ex his, vel hujusmodi, homines Dei justificati sunt, justificantur, et justificabuntur in Christo."

20 Augustinus, de Gratia et Libero Arbitrio "Carissimi, vita nostra bona nil est aliud, quam Dei gratia; et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est, et ipsa enim gratis datur."

21 Augustinus, de Gratia et Libero Arbitrio "Gratia Dei nos facit legis dilectores; lex vero ipsa sine gratia, non nisi praevaricatores."

22 Augustinus, contra Julianum "Quia caro concupiscit adversus spiritum, etiam baptizatis sanctis ingerit pugnandi necessitatem. Contra quid, nisi contra malum, non contra substantiam, sed substantiae vitium, Dei gratia regenerante non imputandum, Dei gratia adjuvante fraenandum, Dei gratia remunerante sanandum?"

23 Augustinus, de Sex Quaestionibus "Salus religionis hujus, per quam solam salus vera veraciter promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit ab exordio. Ab exordio namque propagationis humanae usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad judicium praedicatur."

24 Augustinus, de Spiritu et Littera "Per legem, cognitio peccati; per fidem, impetratio gratiae contra peccatum; per gratiam, sanatio animae et abolitio peccati; per animae sanitatem, libertas arbitrii; per liberum arbitrium, justitiae dilectio; per justitiae dilectionem, legis operatio."

25 Augustinus, de Spiritu et Littera "Lex data est, ut gratia quaereretur; gratia autem data est, ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur lex, sed vitio prudentiae carnis: quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit."

26 Augustinus, de Civitate Dei "Parit cives terrenae civitatis peccato vitiata natura; coelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans Dei gratia."

27 Augustinus, de poenitentia "Praesto semper est gratia, quae nunquam deficit, nisi prius expulsa fuerit. Continue necessario quod suum est inspirat, si est qui recipiat."

28 Joannes Chrysostomus, de Compunctione cordis "Gratia rectas mentes diligit, et sine fuco propositum."

29 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Debet voluntas praecedere, et sic sequitur gratia; nam nec gratia sine voluntate aliquid operatur, nec voluntas sine gratia potest. Nam et terra non germinat, nisi pluviam susceperit, nec pluvia fructificat sine terra."

30 Ambrosius, super Lucam "Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia."

31 Auctor de Spiritu et Anima "Animam Dei pietas respicit, humilitas subjicit, poenitentia reducit, justitia deducit, obedientia conducit, perseverantia perducit, devotio introducit, puritas jungit, charitas unit."

32 Auctor de Spiritu et Anima "Facultates et quasi instrumenta cognoscendi et diligendi habet anima ex natura; cognitionem vero veritatis, et ordinem dilectionis, nequaquam habet, nisi ex gratia."

33 Auctor de Spiritu et Anima "Vasa, quae creatrix sapientia format ut sint, adjutrix gratia replet, ne vacua sint, si strenuum operarium invenerit."

34 Bernardus, super Cantica "In veritate didici, nihil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore inveniaris non altum sapere, sed timere."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus