De tribus virtutibus theologicis

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e18876

Sources:

De tribus virtutibus theologicis

1 Gregorius, in Pastorali "Cum districtus judex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium junxit, ab eo procul dubio culpae reatum non expetit, quem sub ejus venia fides, spes et charitas jam abscondit."

2 Gregorius, in Moralibus "In corde nonnunquam per flagella turbatur charitas, per formidinem concutitur spes, per quaestiones pulsatur fides. Sed per Dei gratiam omnia tormentorum et insidiarum genera superantur."

3 Gregorius, in Moralibus "Bona summa sunt fides, spes, et charitas, quae cum veraciter habentur, in malum inflecti non possunt."

4 Gregorius, super Ezechielem "Tres sunt virtutes, sine quibus is, qui operari aliquid jam potest, salvari non potest, videlicet fides, spes, et charitas."

5 Gregorius, super Ezechielem "Unusquisque, qui in activae vitae exercitio versatur, tantum credit, quantum sperat, amat, et operatur; tantum sperat, quantum credit, operatur, et amat; tantum amat, quantum credit, sperat, et operatur; tantum operatur, quantum credit, amat, et sperat."

6 Isidorus, in Etymologiis "Tria sunt, quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur, scilicet fides, spes, et charitas."

7 Augustinus, de Doctrina Christiana " Homo fide, spe, et charitate subnixus, et haec tria inconcusse retinens, non indiget Scripturis, nisi ad alios instruendos " .

8 Augustinus, de Trinitate "Ubi sunt illa tria, propter quae in animo aedificanda omnium divinorum librorum machinamenta consurgunt, fides, spes, charitas, nisi in animo credente quod nondum videt, et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo quod ignoratur, sed tamen creditur."

9 Augustinus, in Soliloquiis "Deo nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit."

10 Augustinus, in Soliloquiis "Sine tribus istis, scilicet fide, spe, et charitate, nulla anima sanatur, ut possit Deum suum videre."

11 Bernardus, de Amore Dei "Potest esse ut fides et spes sint sine charitate; ut autem charitas fidem et spem in se non contineat, non potest esse."

12 Bernardus, super Qui habitat "Dicit Fides: Parata sunt magna et inexcogitabilia bona a Deo fidelibus suis. Dicit Spes: Mihi illa servantur. Sed Charitas ait: Curro velociter ad illa."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus