De fide

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e19053

Sources:

De fide

1 Gregorius, in Homiliis "Fides earum rerum argumentum est, quae apparere non possunt: quae etenim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem."

2 Gregorius, in Homiliis "Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum."

3 Gregorius, super Ezechielem "Non virtutibus venitur ad fidem, sed fide pertingitur ad virtutes."

4 Augustinus, in homilia de Centum Ovibus "Deus omnibus aequaliter adest; sed ille apud Deum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei."

5 Augustinus, Contra Julianum "Quando, Deo adjuvante, ex vera vivitur fide, ipse Deus adest, et menti illuminandae, et concupiscentiae superandae, et molestiae perferendae."

6 Augustinus, de Verbis Apostoli "Nullae majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus major est substantia, quam est fides catholica, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, impios justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat."

7 Augustinus, de Verbis Apostoli "Ille credit in Christum, qui et sperat in Christum, et diligit Christum. Nam si fidem quis habet sine spe ac sine dilectione, Christum esse credit, non in Christum credit."

8 Isidorus, de Summo Bono "Frustra libidinosus sibi de sola fide blanditur, si bonis moribus non ornatur."

9 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Virtus fidei in periculis secura est, et in securitate periclitatur."

10 Joannes Chrysostomus, super Joannem "Magnum bonum fides est, quando a calida fit mente, ab amore multo, et fervente anima. Haec philosophos nos ostendit, haec utilitatem humanam conculcat."

11 Joannes Chrysostomus, super Joannem "Sufficit fides in regnum inducere; sed haec maxime condemnare habet eos, qui vitam malam demonstrant. Qui enim scivit voluntatem Domini sui, et non fecit, plagis verberabitur multis."

12 Bernardus, in Epistola "Multi ante Salvatoris adventum Deum omnipotentem timentes et diligentes suae salutis gratissimum promissorem, credentes eumdem in promissione fidelem, sperantes certissimum redemptorem, in hac fide et expectatione salvati sunt, licet quando, et qualiter, et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent."

13 Bernardus, super Cantica "Quid est quod non inveniat fides? Fides enim falsi nescia, attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit novissima, transcendit fines rationis humanae, terminos experientiae ac usum naturae, ipsam denique aeternitatem, suo illo vastissimo sinu, quodam modo circumcludit."

14 Bernardus, in Sermonibus "Necesse est primo credere omnium remissionem peccatorum haberi non posse, nisi per indulgentiam Dei; deinde, quod nihil prorsus habere queas operis boni, nisi etiam de hoc dederit ipse; postremo, quod vitam aeternam promereri nullus potest bonis operibus suis, sed quod gratis a Deo detur vita aeterna."

15 Bernardus, in Sermonibus "Est fides alia praeceptorum, alia signorum, alia promissorum, qua credimus in Deum, qua credimus Deum, et qua credimus Deo. Per fidem enim praeceptorum credimus in Deum. Credere autem in Deum, est in eum sperare, et eum diligere. Per fidem autem signorum credimus Deum, qui talia potest, et omnia potest. Per fidem vero promissorum, credimus Deo, qui quidquid promittit, veraciter complet."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus