De charitate

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e19402

Sources:

De charitate

1 Gregorius, in Registro "Credat mihi charitas tua, quia valde contristatus sum de tristitia tua, ас si in te injuriam ipse pertulissem. Dominicis enim mandatis praecipimur, proximos sicut nosmetipsos diligere, eorumque languoribus, tanquam propriis infirmitatibus, condolere."

2 Gregorius, in Registro "O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem, praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, et imperfecta consummat!"

3 Gregorius, in Registro "Magistra bonorum omnium charitas, nihil sapit extraneum, nihil asperum, nihil confusum: ita exercet corda, et corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur."

4 Gregorius, in Registro "Dum nos vobis per orationis opem conjungimus, quasi ambulantes per lubricum, vicissim manum nobis tenemus: fitque ex magna provisione charitatis, ut eo singulorum robustius charitas perfigatur, quo et alter altero magis innititur."

5 Gregorius, in Registro "Dum unum in redemptoris nostri corpore membrum sumus, sicut in culpa tua dilaceror, ita quoque in bona actione laetificor."

6 Gregorius, in Registro "Inimici dilectio tunc veraciter custoditur, cum nec de ejus profectu dejicimur, nес de ruina illius laetamur."

7 Gregorius, in Registro "Charitatem recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat: quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ita ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant."

8 Gregorius, in Registro "Charitatis cum sit proprium nutrire concordiam, servare composita, dissociata conjungere, prava corrigere, et virtutes caeteras perfectionis suae munimine solidare, quisquis in ejus radice se inseruerit, nес a viriditate deficit, nес a fructu inanescit."

9 Gregorius, in Registro "Nec abesse credendus est, qui per dilectionis vinculum animis inhaeret."

10 Gregorius, in Moralibus "Virtuti mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit."

11 Gregorius, in Moralibus "Quod valde mens amat, etiam in sermone replicat."

12 Gregorius, in Moralibus "Probatio sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera cognoscere, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire."

13 Gregorius, in Moralibus "Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur."

14 Gregorius, in Pastorali "Nostra sunt etiam illa bona, quae imitari non possumus, sed in aliis amamus, et amantium fiunt quaecumque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera, nostra sine labore facit."

15 Gregorius, in Homiliis "Vis amoris hoc agere in animo solet, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare."

16 Gregorius, in Homiliis "Minus proximum amare convincitur, qui non cum eo in necessitate illius etiam ea, quae sibi sunt necessaria, partitur."

17 Gregorius, in Homiliis "Si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se simulat, sive putat. Charitas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus."

18 Gregorius, in Homiliis "De dilectione Conditoris lingua, mens, et vita requirantur."

19 Gregorius, in Homiliis "Nunquam est Dei amor otiosus: operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est."

20 Gregorius, in Homiliis "Si quod impendi nobis recte volumus, hoc aliis impartimur, et quod nobis fieri nolumus, hoc aliis facere devitamus, tunc charitatis jura illaesa servamus."

21 Gregorius, super Ezechielem "Tantum quisque portat proximum, quantum amat. Si enim amas, portas; si desistis amare, desistis tolerare."

22 Gregorius, super Cantica "Charitas sancta cor pacificat, mentem in tentationibus roborat; et ut sedes sapientiae sit anima justi, quietem tribuit, et locum praeparat."

23 Ambrosius, de Officiis "Non minus vos diligo, quos in Evangelio genui, quam si conjugio suscepissem. Non enim vehementior est natura ad diligendum, quam gratia."

24 Ambrosius, de Officiis "Plus certe diligere debemus, quos perpetuo nobiscum putamus futuros, quam quos tantum in hoc saeculo."

25 Isidorus, de Summo Bono "Quamvis nonnulli fide atque operibus sanctitatis videantur esse participes, tamen quia privantur charitate fraternae dilectionis, nullum habent incrementum virtutis."

26 Hieronymus, in Epistola "Nihil amantibus durum, nullus difficilis labor in amore. Amemus et nos Christum, et facile videbitur omne difficile."

27 Hieronymus, in Sermonibus "Hoc habet proprium impatiens amor, ut quem desiderat, semper invenire se credat: ignorat siquidem judicium, ratione multoties caret, nescit modum, nec aliud cogitare potest, quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium."

28 Augustinus, de Doctrina Christiana " Quatuor sunt diligenda: unum, quod supra nos est; alterum, quod nos sumus; tertium, quod juxta nos est; quartum, quod infra nos est " .

29 Augustinus, de Doctrina Christiana " Ille juste et sancte vivit, qui rerum integer aestimator est. Ipse autem est, qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum; aut amplius diligat quod minus est diligendum; aut aeque diligat quod minus vel amplius diligendum est; aut minus vel amplius, quod aeque diligendum est " .

30 Augustinus, de Doctrina Christiana " Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum; Deus autem propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque Deum debet diligere, quam seipsum " .

31 Augustinus, de Doctrina Christiana " Omnes aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum, vel temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur " .

32 Augustinus, de Catechizandis rudibus "Diligamus Deum, quoniam prior dilexit nos, et filio suo unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Si amare pigebat, saltem redamare non pigeat: nulla enim est major ad amorem invitatio, quam praevenire amando; et nimis durus est animus, qui dilectionem si nolebat impendere, noluit rependere."

33 Augustinus, de Catechizandis rudibus "Maxime propterea Christus advenit, ut cognosceret homo quantum Deus diligat eum; et ideo cognosceret, ut ejus dilectione, a quo prior dilectus est, inardesceret."

34 Augustinus, de Perfectione justitiae "Perfecta charitas foras mittit timorem, et facit praecepti sarcinam levem, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum."

35 Augustinus, de Viduitatis bono "Nullo modo sunt onerosi labores amantium; sed etiam ipsi delectant, sicut venantium, aucupantium, et piscantium."

36 Augustinus, de Viduitatis bono "In eo, quod amatur, aut non laboratur, aut etiam labor amatur."

37 Augustinus, de Trinitate "Qui amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, amare debet. Sic enim seipsum amare debet, aut quia justus est, aut ut justus sit: sic enim diligit proximum tanquam seipsum sine ullo periculo."

38 Augustinus, de Trinitate "Nemo aliquid volens facit, quod non in corde suo prius dixerit. Quod verbum amore concipitur, sive creaturae, sive Creatoris."

39 Augustinus, de Moribus Ecclesiae "Nihil est tam durum atque ferreum, quod non amoris igne vincatur: quo cum se anima rapit in Deum, super omnem carnis naturam, libera et admiranda volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum amor castus innititur."

40 Augustinus, de Moribus Ecclesiae "Solus se novit diligere, qui Deum diligit."

41 Augustinus, de Moribus Ecclesiae "Qui diligit proximum, agit quantum potest, ut salvus corpore, salvusque animo sit; sed cura corporis ad salutem animi referenda est."

42 Augustinus, de Spiritu et Littera "Sciri aliquid et credi, et tamen non diligi potest: diligi autem quod neque scitur, neque creditur, non potest."

43 Augustinus, de Civitate Dei "Perfectum odium debet malis, qui secundum Deum vivit: sic, ut nec propter vitium oderit hominem, nec amet vitium propter hominem; sed oderit vitium, amet hominem."

44 Augustinus, de Civitate Dei "Mihi videtur, quod definitio brevis et vera virtutis, est ordo amoris."

45 Augustinus, de Conjugiis adulterinis "Multa sunt facienda non jubente lege, sed libera voluntate: et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non impendere, causa tamen dilectionis impendimus."

46 Augustinus, de Soliloquiis "Impatiens animus, nec lachrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur."

47 Augustinus, de Verbis Apostoli "Nihil sic probat amicum, quemadmodum oneris portatio."

48 Augustinus, super primam Canonicum Joannis "Talis est quisque, qualis ejus dilectio est. Terram diligis? terra es. Deum diligis? quid dicam? Deus es. Ego, inquit, dixi: Dii estis."

49 Augustinus, super primam Canonicum Joannis "Charitas ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectum venerit, quid dicit? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum."

50 Augustinus, super primam Canonicum Joannis "Dilige, et quod vis fac. Sive taceas, dilectione tace; sive clames, dilectione clama; sive emendes, dilectione emenda; sive parcas, dilectione parce."

51 Augustinus, in Epistola "Diligentia charitatis, freneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare: ambo offenduntur, sed ambo diliguntur: ambo molestari, quandiu aegri sunt, indignantur; sed ambo sanati, gratulantur."

52 Augustinus, in Epistola " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Hic Physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt. Hic Ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea, quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt, diliguntur, hoc est Deus, et proximus. Hic Logica, quoniam veritas lumenque animae rationalis non nisi Deus est."

53 Augustinus, in Epistola "In hac dilectione virtus non est, nisi diligere quod diligendum est. Id eligere, prudentia est; nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est; nulla superbia, justitia est. Quid autem eligamus, quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus? Hoc Deus est, cui si aliquid diligendo vel praeponimus, vel aequamus, nosipsos diligere nescimus."

54 Augustinus, in Epistola "Tanto nobis melius est, quanto nos magis in illum imus, quo nihil melius est. Imus autem non ambulando, sed amando: quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eumdem amorem, quo in eum tendimus, poterimus habere puriorem."

55 Augustinus, in Epistola "Non faciunt bonos, vel malos mores, nisi boni, vel mali amores."

56 Augustinus, in Epistola "Debet homo proximum diligere tanquam seipsum, ut quem poterit hominem, vel beneficentiae consolatione, vel doctrinae informatione, vel disciplinae coercitione, secum ducat ad colendum Deum."

57 Augustinus, in libris Confessionum "Minus, Domine, te amat, qui aliquid tecum amat, quod non propter te amat. О amor, qui semper ardes, et nunquam extingueris! Charitas, Deus meus, accende me. Continentiam jubes; da quod jubes, et jube, quod vis."

58 Augustinus, in libris Confessionum "Domine, amore tuo percussisti cor meum, et amavi te: sed et coelum, et terra, et omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut amem te; nec cessant dicere omnibus, ut inexcusabiles sint."

59 Augustinus, in libris Confessionum "Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis enim sursum tendit, deorsum lapis."

60 Augustinus, in libris Confessionum et infra "Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur, et quiescunt. Pondus meum amor meus: eo feror, quocumque feror. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur: inardescimus, et imus; ascendimus ascensiones in corde, et cantamus canticum graduum."

61 Augustinus, in libris Confessionum "Deus meus, quid amo, cum te amo? Non speciem corporis, non decus temporis, nec candorem lucis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum, et unguentorum, et aromatum suavem olentiam, non manna, et mella, non membra carnis amplexibus acceptabilia: non haec amo, cum amo Deum meum. Et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod non rapit tempus; et ubi olet, quod non spargit flatus; et ubi sapit, quod non minuit edacitas; et ubi haeret, quod non divellit satietas."

62 Augustinus, de Laude charitatis "Divinarum scripturarum multiplicem abundantiam, latissimamque doctrinam sine ullo errore comprehendit, et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate, dicente Apostolo: Plenitudo legis est charitas."

63 Augustinus, de Laude charitatis "Ille tenet, et quod patet, et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus."

64 Augustinus, de Laude charitatis "Fratres, sectamini charitatem, dulce et salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est."

65 Augustinus, de Laude charitatis "Charitas in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris; in tentatione tutissima, in hospitalitate latissima; inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima."

66 Augustinus, de Laude charitatis "Charitas casta fuit in Susanna erga virum; in Anna, post virum; in Maria, praeter virum; libera in Paulo ad arguendum; humilis in Petro ad obediendum; humana in Christianis ad confitendum; divina in Christo ad ignoscendum."

67 Augustinus, de Laude charitatis "Charitas inter opprobria secura est; inter odia, benefica; inter iras, placida; inter insidias, innocens; in iniquitate, gemens; in veritate, respirans; in virtute, congratulans."

68 Augustinus, in Meditationibus "Non melius, nec decentius, quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem datum est."

69 Auctor de Spiritu et Anima "Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non eram, et de nihilo me fecit, non lapidem, non arborem, non avem, aut aliquod de animalibus, sed voluit me esse hominem: dedit mihi vivere, sentire, discernere, et intelligere. Perieram, et ad mortalem descendit, mortalitatem suscepit, mortem sustinuit, mortem vicit, et sic me restauravit."

70 Auctor de Spiritu et Anima "Multa sunt in me, de quibus coram Deo erubesco, et pro quibus valde illi displicere timeo: nec pro omnibus his, quod illi impendam habeo, nisi tantum ut diligam. Non enim melius, etc., ut supra."

71 Auctor de Spiritu et Anima "Amat Deus, ut ametur; et cum amat, nihil aliud vult quam amari. Sciens ipso amore beatos, qui se amaverint, per amorem venit ad homines, venit in homines, factus est homo, et deliciae illius esse cum filiis hominum."

72 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Omnis species justitiae in malis invenitur; sed sola gratia verae charitatis non invenitur, nisi in servis Dei."

73 Joannes Chrysostomus, de Compunctione cordis "Hic amantium mos est, ut amorem suum silentio tegere nequeant; sed necessariis suis et caris efferunt, et рrоdunt, et flammas amoris intra pectus cohibere non possunt."

74 Joannes Chrysostomus, super Joannem "Etsi fratres insanabiliter aegrotaverint, maneamus curantes, et portemus ad invicem onera: ita enim implebimus legem Christi, et promissis potiemur bonis."

75 Joannes Chrysostomus, super Joannem "Vitam nihil ita facit claram, ut amor."

76 Bernardus, de Amore Dei, loquens de verbo illo Lucae " Diliges Dominum, etc.: Quatuor in Deum a nobis et toti exiguntur affectus. In eo quod dicit: Ex toto corde tuo, totam sibi vendicat voluntatem; in tota anima, totum amorem; in omnibus viribus, virtutem designat charitatis; in tota mente, fruitionem sapientiae. Primum autem horum, scilicet voluntas, ad Deum animam movet, amor promovet, charitas contemplatur, sapientia fruitur."

77 Bernardus, de Amore Dei "Nihil aliud est amor, quam vehemens et bene ordinata voluntas."

78 Bernardus, de Amore Dei "Te, Domine, velle, et vehementer velle, quod est te amare, et singulariter amare: quia amari non dignaris cum aliqua alia re, sive carnali, sive spirituali, sive terrestri, sive coelesti, quae non ametur pro te. Hoc demum est non velle nisi bonum, hoc est habere quaecumque vult omnia; quia habet te quis, in quantum amat te."

79 Bernardus, de Diligendo Deo "Causa diligendi Deum Deus est, modus est sine modo diligere."

80 Bernardus, de Diligendo Deo "Vide quo modo, imo quam sine modo a nobis Deus amari meruit: qui prior ipse dilexit nos, tantus, et tantum et gratis, tantillos et tales."

81 Bernardus, de Diligendo Deo "Non sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu sit diligendus. Vacua namque vera charitas esse non potest, nec tamen mercenaria est, quippe non quaerit quae sua sunt: affectus est, non contractus."

82 Bernardus, de Diligendo Deo "Quidquid propter aliud amare videaris, id plane amas, quo amoris finis pertendit, non per quod tendit."

83 Bernardus, super Cantica "Quantitas uniuscujusque animae aestimatur ex mensura charitatis, quam habet: ut, verbi gratia, quae multum charitatis habet magna sit; quae parum, parva; quae vero nihil, nihil, dicente Apostolo: Si charitatem non habuero, nihil sum."

84 Bernardus, super Cantica "Nec ignoro, quia honor regis judicium diligit; sed praeceps amor nес judicium praestolatur, nес consilio temperatur, nес pudore fraenatur, nес rationi subjicitur. Rogo, supplico, flagito, osculetur me osculo oris sui."

85 Bernardus, super Cantica "Ubi amor est, labor non est, sed sapor."

86 Bernardus, super Cantica "Non abduci blanditiis, non seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est."

87 Bernardus, super Cantica "Valde mihi amandus est, per quem sum, vivo, et sapio, si ingratus non sum, et indignus. Dignus plane est morte, qui tibi, Domine, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit: et qui curat esse, nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est."

88 Bernardus, super Cantica " Spiritus est Deus, et concupiscit decorem animae illius, quam forte adverterit in spiritu ambulantem, et curam carnis non perficientem in desiderio, praesertim cum sui amore flagrantem conspexerit."

89 Bernardus, super Cantica "Fateor, non sustinui pondus diei et aestus; sed jugum suave, et onus leve pro beneplacito patrisfamilias porto. Opus meum vix unius horae; et si plus, prae amore non sentio."

90 Bernardus, de duodecim Gradibus "Vere dulcis, et suavis cibus charitas, quae fessos allevat, debiles roborat, moestos laetificat, denique jugum veritatis facit suave, et onus leve."

91 Bernardus, de Praecepto et Dispensatione "Fons vitae charitas est; nес vivere animam dixerim, quae de illo non hauserit. Haurire porro quo modo potest, nisi fuerit praesens ipsi fonti, qui charitas est, quae Deus est? Praesens ergo Deo est, qui amat Deum, in quantum amat."

92 Bernardus, in Epistola "Bona mater charitas, quae sive foveat infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos, diversis diversa exhibens, sicut filios diligit universos."

93 Bernardus, in Epistola "Servite in charitate illa, quae timorem expellit, labores non sentit, meritum non intuetur, praemium non requirit, et tamen plus omnibus urget."

94 Bernardus, in Apologia "O quanta fiducia charitatis! Alius operatur, non amans; et alius amat, nihil operans: ille quidem opus suum perdit; istius vero charitas nunquam excidit."

96 Glossa interlinearis "Nullum permittit Deus cadere, qui ei servit vero amore."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus