De temperantia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e23317

Sources:

De temperantia

1 Gregorius, in Moralibus "Is qui praeest, ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari: ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum."

2 Gregorius, in Moralibus "Nonnunquam, dum nonnulla menti delectatio surrepit, temperantia nostra marcescit. In quantum enim ad delectationem ducimur, in tantum minus ab illicitis temperamus."

3 Gregorius, in Homiliis "In talibus mentibus Dominus pascitur, quae per respectum gratiae temperatae corporalibus desideriis non utuntur."

4 Gregorius, in Registro "Romanorum semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae conjugis lavari et purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reverenter abstinere."

5 Gregorius, in Registro "Quoties ira animum invadit, mentem edoma, vince teipsum, differ tempus furoris; cum tranquilla mens fuerit, quod placet vindica."

6 Gregorius, in Pastorali "Cum non malitia, sed sola ignorantia, vel infirmitate delinquitur, profecto necesse est ut magno moderamine ipsa delicti correptio temperetur."

7 Augustinus, de Libero đÉrbitrio "Temperantia est afflictio coercens et cohibens appetitum ab his rebus, quae turpiter appetuntur."

8 Augustinus, de Confessionibus " De illecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro: cum adsunt, non respuo: semper tamen carere paratus. "

9 Augustinus, de Opere Monachorum "Tanto gloriosius mens ad superiora promovetur, quanto diligentius ab inferioribus concupiscentia cohibetur."

10 Augustinus, de Singularitate Clericorum "Disce nunc temperantiae modum, qui per licentiam quaeris excessum. Ama feminas inter sacra solemnia, et odio habe in communione privata."

11 Augustinus, de Moribus Ecclesiae "Omne officium temperantiae est exuere veterem hominem, et in Deo renovari, id est contemnere omnes corporeas illecebras laudemque popularem, totumque amorem ad invisibilia et divina conferre."

12 Augustinus, de Moribus Ecclesiae "Curiosi esse prohibemur, quod magnae temperantiae munus est."

13 Isidorus, de Summo Bono "Quidquid nimis et ultra modum est, perniciosum fit, studiumque suum in contrarium vertit. In omni ergo opere modum et temperamentum oportet habere."

14 Isidorus, in Synonymis "In omni re tene temperamentum. Nihil intemperantius agas, nec minus, nec nimium aliquid, nec ultra quam oportet, nec infra. Etiam in bonis moderatum esse decet."

15 Isidorus, in Synonymis "Quae cum temperantia fiunt, salubria sunt, et bona quaevis etiam, cum immoderato usu, noxia efficiuntur. Nimietas enim omnis in vitio deputatur."

16 Bernardus, de Consideratione "Non est temperantia in solis resecandis superfluis; est etiam in admittendis necessariis."

17 Tullius, in Rhetoricis "Temperantia est rationis in libidinem, atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio: ejus partes, continentia, clementia, modestia."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus