De justitia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e24842

Sources:

De justitia

1 Gregorius, super Ezechielem "Quilibet peccator conversus in fletibus, jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit?"

2 Gregorius, in Registro "Turpe est defendere, quod mihi prius non constiterit justum esse: quia ego homines propter justitiam diligo, non autem justitiam propter homines postpono."

3 Gregorius, in Registro "Justum est, ut visitatores illic consequantur stipendium, quo pro Christo suum commodare reperiuntur obsequium."

4 Gregorius, in Homiliis "Vera justitia compassionem habet, falsa vero dedignationem: quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae."

5 Augustinus, de Mirabilibus sacrae Scripturae "Perfecta justitia haec est, sacerdotium, virginitas, et martyrium. Quae triplex justitia in Abel primo fuit, qui et munera Deo placita obtulit, prosapiam sui generis in saeculo non reliquit, et martyrii coronam sanguinis effusione promeruit."

6 Augustinus, de Vera Religione "Haec est perfecta justitia, qua potius potiora, et minus minora diligimus."

7 Augustinus, de Civitate Dei "Haec in unoquoque justitia est, ut Deus obedienti homini, animus corpori, ratio vitiis etiam repugnantibus imperet, vel subigendo vel resistendo, atque ut ab ipso Deo petatur et meriti gratia et venia delictorum, ас de exceptis donis gratiarum actio persolvatur."

8 Ambrosius, de Virginibus "Justitia in alto quodam suggestu locata, videt exploratque omnia, quae aliis potius nota quam sibi; non tam suas utilitates, quam publica emolumenta rimatur."

9 Bernardus, de Consideratione "Justitia nec factura est utique alteri, quod sibi fieri nolit; nec quod sibi fieri velit, alteri negatura. In his nempe duobus liquet integrum esse justitiae statum."

10 Bernardus, in Epistola "Nunquam justus arbitratur se comprehendisse, nec unquam dicit: Satis est; sed semper esurit, sititque justitiam, ita ut si semper viveret, semper quantum in se est, justior esse contenderet, semperque de bono in melius proficere totis viribus suis conaretur."

11 Bernardus, de Contemptu "Panis animae justitia est, et soli beati qui esuriunt illum, quoniam ipsi saturabuntur. Nimirum ad imaginem Dei facta est anima rationalis; et caeteris quidem omnibus rebus occupari potest, repleri omnino non potest."

12 Bernardus, in Sermonibus "Justitia virtus est, quod suum est, unicuique tribuens. Tribue ergo tribus quae sua sunt: redde superiori, redde inferiori, redde aequali cuique quod debes."

13 Bernardus, in Sermonibus "Habemus enim ante nos priores, post nos juniores, a dextris amicos, a sinistris inimicos. Reddamus ergo singulis quod suum est, prioribus obedientiam, junioribus doctrinam, amicis laetitiam, inimicis patientiam."

14 Glossa "Justitia est sua unicuique reddere, sibi et proximis, et Deo."

15 Tullius, in Rhetoricis "Justitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam unicuique tribuens dignitatem."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus