De eleemosyna inaccepta

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e27168

Sources:

De eleemosyna inaccepta

1 Gregorius, in Registro "Quidquid in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat."

2 Gregorius, in Moralibus "Quisquis super eum, cui aliquid tribuit, fastu se elationis extollit, majorem culpam intrinsecus superbiendo peragit, quam, extrinsecus largiendo, mercedem acquirit."

3 Isidorus, in Synonymis "Nihil proficit, alterum inde reficis, unde alteri maciem facis: condemnat misericordia ista, non propitiatur."

4 Isidorus, de Summo Bono "Non est eleemosyna, quae gloriae magis causa, quam misericordiae impartitur intuitu: quali enim intentione ab unoquoque largitur, taliter et apud Deum recipitur."

5 Augustinus, de Civitate Dei "Sicut non fratri suo dicit: Fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato ejus infensus est, alioquin reus erit gehennae ignis; ita e contrario, qui porrigit eleemosynam Christiano, non Christiano porrigit, si non in eo diligit Christum."

6 Augustinus, super Psalmos "Qui dat eleemosynam ut careat taedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem, et meritum perdit."

7 Ambrosius, super Lucam "Hospitalem esse propter remunerationem, effectus avaritiae est."

8 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Non gaudent martyres, quando ex illis pecuniis vel eleemosynis honorantur, de quibus pauperes plorant."

9 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Qualis est ista justitia, munerare mortuos, et spoliare viventes; de sanguine miserorum tollere, et Deo offerre? Illud non est Deo offerre, sed violentiae suae socium facere Deum: ac si Deus oblatam sibi pecuniam de peccato libenter accipiat, et consentiat peccato."

10 Bernardus, super Cantica "Non recipit Deus eleemosynam de manu raptoris, seu foeneratoris; sed nec de hypocritae quidem, qui cum facit eleemosynam, facit tuba cani ante se, ut glorificetur ab hominibus."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus