De peccatis linguae, de stultiloquio

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e27751

Sources:

De peccatis linguae, de stultiloquio

1 Gregorius, in Moralibus "Stulte contra Deum loquitur, qui inter divinae animadversionis flagella positus, justificare semetipsum conatur."

2 Gregorius, in Moralibus "Duo sunt genera locutionum, importuna valde et noxia generi humano: unum, quod curat etiam perversa laudare; aliud, quod studet semper etiam recta corrigere."

3 Gregorius, in Moralibus "Apud homines cor ex verbis; apud Deum vero verba pensantur ex corde."

4 Gregorius, in Moralibus "Qui verba sua metiri nesciunt, proculdubio ad otiosa dicta dilabuntur, in quibus si se minime reprehendunt, statim ad noxia et contumeliosa prosiliunt."

5 Gregorius, in Dialogis "Loquendo cum saecularibus fit, ut ab otiosis ad noxia, a levibus ad graviora veniamus; et os nostrum ab omnipotenti Domino tanto minus exaudiatur in prece, quanto amplius inquinatur stulta locutione."

6 Isidorus, de Summo Bono "Quadripartita est loquendi ratio: quia vel bonum bene, vel bonum male, seu bonum male, seu malum bene profertur. Bonum quippe bene loquitur, qui ea, quae recta sunt, humiliter annuntiare videtur. Malum male loquitur, qui quodlibet flagitium persuadere conatur. Bonum male loquitur, qui quodcumque rectum arroganter praedicare sentitur. Malum bene loquitur, qui aliquod narrando vitium detestatur, ut ab eo homines avertantur."

7 Augustinus, super Canonicum Jacobi "Lingua facilitatem habet motus; in udo posita est, facile in lubrico labitur: quanto illa citius et facilius movetur, tanto tu adversus illam fixus esto."

8 Gregorius, in Moralibus "Certum est, quod verbosus vir justificari nequeat."

9 Gregorius, in Moralibus "Mentis justitia desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur."

10 Gregorius, in Pastorali "Quia murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis; et cum se per multa verba extra semetipsam ejicit, apertam se totam adversario ostendit; quam ille tanto sine labore superat, quanto et haec eadem, quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat. In Proverbiis dicitur: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum."

11 Gregorius, super Ezechielem "Valde difficile est, ut qui multa loquitur, non etiam mentiatur."

12 Isidorus, in Synonymis "Loqui multum stultitia est, et vox insipientis in multiplicatione sermonis."

13 Isidorus, in Synonymis "Multiloquium non declinat peccatum; fluvius enim exundans cito colligit lutum."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus