De peccatis linguae, de contentione

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e28567

Sources:

De peccatis linguae, de contentione

1 Gregorius, in Moralibus "Culpabiliores esse solent hi qui in contentione inchoant, quam qui respondent."

2 Gregorius, in Pastorali "Quisquis in seminando jurgia dilectionem proximorum perimit, hosti familiarius servit."

3 Gregorius, in Pastorali "Hypocrita, assumpto sanctae conversationis habitu, filiorum suorum custodiam deserit, et temporalia quaeque defendere, etiam jurgiis, quaerit."

4 Augustinus, in Regula "Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sicut enim legistis, Qui odit fratrem suum, homicida est."

5 Augustinus, in Regula "Vobis a verbis durioribus parcite: quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera."

6 Isidorus, in Synonymis "Contentio faces odiorum accendit; pacem cordis contentio extinguit; concordiam contentio rumpit."

8 Gregorius, in Moralibus "Saepe pravi, dum suae vitium fortitudinis ignorant, audenter aliorum rectitudinem lacerant: cumque contra bonos sibi auctoritatem increpationis arripiunt, aut ea bona proferunt, quae non videndo, sed audiendo didicerunt, aut ea mala aliis mentientes ingerunt, quae ipsi committunt."

9 Gregorius, in Moralibus "Saepe qui in potestate sunt, ad subjectorum passim contumelias erumpunt; et hoc, quod invigilantes regimini serviunt, per linguae procacitatem perdunt, minori scilicet rectitudine verba judicii pensantes, quia qui sine causa fratrem fatuum dixerit, gehennae se ignibus addicit."

10 Joannes Chrysostomus, de Compunctione cordis "Sive fatuum quis dixerit, sive vanum, sive latronem, sive quolibet alio nomine injuriam vel maledictum fratri ingesserit; ex quolibet horum vocabulo sub maledicti titulo, gehennae ignis suppliciis condemnatur."

11 Hieronymus, in Epistola "Nec sibi quisquam de corporis castitate supplaudat, cum de verbo otioso, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die judicii; cum etiam homicidii sit reatus convitium in fratrem."

12 Bernardus, in Epistola "Ego plagis conscientiae meae nullum judico accommodatius medicamentum probris et contumeliis: non est proinde, quod pro me movear, homuncio omni opprobrio dignus et, despectione."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus