De peccatis linguae, de adulatione

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e28917

Sources:

De peccatis linguae, de adulatione

1 Gregorius, in Dialogis "Moris est, ut occupato in multis animo, adulatio valde subrepat, si ab ipso cordis ostio nequaquam fuerit citius repulsa."

2 Gregorius, in Registro "Nec novum, nec reprehensibile est in eligendo episcopo, populi se vota in duas partes dividere; sed grave est, quando in hujusmodi causis, non ex judicio, sed ex solo favore adulationis venit electio."

3 Gregorius, in Homiliis "Vix pro culpa sua quempiam aperta voce reprehendimus; et adhuc, quod est gravius, aliquando si persona in hoc mundo potens sit, ejus forsitan et errata laudantur, ne, si avertatur per iracundiam, munus subtrahat, quod impendebat."

4 Ambrosius, de Officiis "Non est vera amicitia, ubi est fallax adulatio."

5 Ambrosius, de Officiis "Prospiciendum est, ne adulantibus aperiamus aurem. Emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur."

6 Augustinus, de Quaestionibus Veteris et Novi Testamenti "Adulator est, qui ideo dat consensum, ne offendat eum, quem optat habere propitium."

7 Augustinus, de Trinitate "Si inimicus insultat, ferendus est. Amicus autem, si errat, docendus est; si docet, audiendus. Laudator vero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem."

8 Hieronymus, in Glossa Matthaei "Rigida vita, et praedicatio vera, declinare debet mollium palatia, quae frequentant mollibus induti adulantes, qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam palpant peccantium, non pungunt, ut vel sic aliquid venentur."

9 Glossa super Psalmos "Plus nocet lingua adulatoris, quam manus persecutoris."

10 Seneca, in Epistola "Illud praecipue nos impedit, quod cito nobis placemus, si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, et non sumus."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus