De peccatis linguae, de mutabilitate

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e29751

Sources:

De peccatis linguae, de mutabilitate

1 Gregorius, in Registro "Si laudibus aliorum laetamur, et aliorum vituperationibus frangimur, gloriam nostram non in nobis, sed in aliorum ore posuimus."

2 Gregorius, in Moralibus "Dum cor in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa, huc illucque quibusdam fluctibus volvitur; ac per modos varios rerum, alternantium mutabilitate versatur."

3 Augustinus, de Pastoribus "Hominum temerariis judiciis plena sunt omnia; de quo enim multum desperavimus, subito convertitur, et fit optimus; de quo praesumpseramus, subito deficit, et fit pessimus. Nec timor ergo noster certus est, nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque, vix novit ipse homo; si autem utcumque novit ipse quid sit hodie, quid autem cras erit, nec alius, nec ipse."

4 Augustinus, in Meditationibus "Heu me tantae infelicitatis, tantae perditionis! dum enim, quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt me extendere volo, subito nescio qua miseria me relabi ad inania et noxia conspicio."

5 Bernardus, in Sermonibus "Qui conscientias suas in alienis labiis ponunt, modo magni, modo parvi sunt, modo nulli, secundum quod adulantium linguis, vel vituperare placuit, vel laudare."

6 Seneca, in Epistola "Hoc habent inter caetera boni mores; placent sibi, et permanent. Levis est malitia; saepe mutatur, non in melius, sed in aliud."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus