De vagatione

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e29842

Sources:

De vagatione

1 Gregorius, in Pastorali "Interior est custodia cordis, quae ordinata exterius servat membra corporis. Qui ergo statum mentis perdidit, subsequenter foras inconstantia motionis fluit; atque exteriore mobilitate indicat, quod nulla interius radice constantiae subsistat."

2 Hieronymus, in Epistola "De agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim invadat et laceret, cujus carnibus et cruore satietur; et morbidae oves suum relinquunt gregem, et luporum faucibus devorantur."

3 Hieronymus, super illud Genesis, secundum aliam litteram " Egressus Cain a facie Domini habitabat in terra Naid, quod interpretatur fluctuatio: Quicumque enim a Domino recedit, statim saeculi fluctibus quatitur, et moventur pedes ejus."

4 Seneca, in Epistola "Frequens migratio corporis, instabilis animi proprium est. Coalescere otio non potes, nisi desinas circumspicere et errare."

5 Seneca, in Epistola "Ut animum possis continere, primo corporis fugam siste; deinde remedia continuata plurimum proficiunt."

6 Seneca, in Epistola "Sine discere oculos tuos, sine aures assuescere sanioribus verbis: quoties processeris, in ipso transitu aliqua quae renovent cupiditates tuas tibi occurrent."

7 Seneca, in Epistola "Primum argumentum compositae vitae existimo, posse consistere, et secum morari."

8 Seneca, in Epistola "Non coalescit planta, quae saepe transfertur. Nihil tam utile est, quod in transitu prosit."

9 Seneca, in Epistola "Avarior, ambitiosior, luxuriosior, imo vero crudelior et inhumanior redeo, quia inter homines fui."

11 Seneca, in Epistola "Vitam in peregrinatione agentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus