De securitate

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e30515

Sources:

De securitate

1 Gregorius, in Moralibus "Nonnunquam ipsis bonis, quae agimus, ad deterius propinquamus, quia dum laetitiam menti pariunt, quamdam etiam securitatem gignunt; dumque mens secura redditur, in torpore laxatur."

2 Gregorius, in Moralibus "Saepe mens, dum de virtutis suae securitate resolvitur, insidiante adversario, inopinatae culpae telo perforatur."

3 Gregorius, in Moralibus "Saepe nonnullis grave periculum incauta securitas fuit, ut callidi hostis insidias non tentati, sed jam prostrati cognoscerent."

4 Gregorius, in Moralibus "Quia amoris intimi calorem mens non habet, frigida deorsum jacet; ac miserando modo fit quotidie tanto securior, quanto pejor."

5 Gregorius, in Registro "Mater negligentiae solet esse securitas."

6 Augustinus, de Conflictu "Loth exercitio malorum probatus inter Sodomitas sanctus fuit; in monte vero, securitate corporis salvatus, cum filiabus peccavit."

7 Isidorus, de Summo Bono "Neque unquam oportet poenitentem habere de peccatis securitatem. Nam securitas negligentiam parit; negligentia autem saepe incautos ad vitia transacta reducit."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus