De obstinatione

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e31251

Sources:

De obstinatione

1 Gregorius, in Moralibus "Pravi audire bona patienter nequeunt; et cum vitae emendationem negligunt, ad verba se obstinatae responsionis accingunt."

2 Gregorius, in Moralibus "Quos reatus similis sociat, concordi pertinacia etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem defensione tueantur."

3 Augustinus, de Agone Christiano "Nolentes se, si peccaverint, corrigi, nihil aliud elegerunt, nisi cum hoc mundo damnari."

4 Augustinus, de Vita Christiana "Fit, ut qui homines non timent in delinquendo, in judicio Deum judicem sentiant, et ultorem."

5 Augustinus, de Fide ad Petrum "Obdurate vivit, sive qui non convertitur, desperans de indulgentia peccatorum suorum, sive qui sic de misericordia Dei sperat, ut usque in finem vitae suae in suorum criminum perversitate permaneat."

6 Joannes Chrysostomus, in Sermonibus "Peccare humanum est; permanere autem in peccatis diabolicum est."

7 Bernardus, de Consideratione "Quid est cor durum? Ipsum est, quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus: minis non cedit, flageliis duratur: ingratum ad beneficia, ad consilia infidum, ad judicia saevum, inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula."

8 Bernardus, de Praecepto et Dispensatione "Elatio contemnentis, et impoenitentis obstinatio, in minimis quoque mandatis culpam facit non minimam, et convertit in crimen gravis rebellionis naevum levem simplicis transgressionis."

9 Bernardus, in Epistola ad proprios parentes "O dira abusio! domus ardet, ignis instat a tergo, et fugienti prohibetur egredi, evadenti suadetur regredi: et hoc ab his, qui in ipso incendio positi sunt, et obstinatissima dementia, ac dementissima obstinatione fugere periculum nolunt. Proh dolor! si contemnitis mortem vestram, cur appetitis et meam?"

10 Bernardus, in Sermonibus "Nonnulli dura cervice et attrita sunt fronte, ut quo magis eis compatimur, tanto magis nostra et compassione, et patientia abutantur."

11 Bernardus, in Sermonibus "Putasne Filium Dei reputat Jesum, quisquis ille est homo, qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec praeceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is, si fateatur se nosse Deum, factis eum negat? porro fides sine operibus mortua est."

12 Bernardus, in Sermonibus "Qui imperium dedit ne peccaremus, poenitentibus statuit ut confiterentur. Excluditur itaque digne a regno Dei non omnis qui peccat, sed qui post peccatum labitur in contemptum."

13 Glossa "Carnale est cadere; sed lapideum est jacere."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus