De Christianis bonis

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e3199

Sources:

De Christianis bonis

1 Gregorius, in Moralibus "Ecce veritas clamat: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Perfectus igitur Christianus quomodo debet res terrenas jurgando defendere, quas non praecipitur possidere? Itaque cum res proprias amittimus, si perfecte Deum sequimur in hujus vitae itinere, a magno onere levigati sumus."

2 Gregorius, in Registro "Christianum decet, ut nobilem, plus benignum quam rigidum, plus misericordem esse quam districtum, et lucrum de damno alterius non expectare, sed recepti pretii sit sorte contentus: quatenus quidquid cessit pauperi, omnipotens ei Deus multiplicata, sicut promisit, restitutione compenset."

3 Augustinus, de verbis Domini "Cum Christianus coeperit bene vivere, ac fervere bonis operibus, mundumque contemnere, statim in ipsa novitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. Si autem perseveraverit, et eos superaverit perseverando, et non defecerit a bonis operibus, in idipsum illi jam obsequuntur, quod ante prohibebant."

4 Augustinus, de Vita christiana "Hoc est sacrificium, quod Deus super omnes hostias quaerit et diligit, ut per justitiae nostrae opera nomen suum ubique laudetur, et Deus verus esse servorum suorum actu et opere comprobetur."

5 Augustinus, de Vita christiana "Non solum hoc a Christiano quaeritur, ut malo careat, sed ut bonum exerceat."

6 Isidorus, de Etymologiis "Non se glorietur Christianum, qui nomen habet, et facta non habet: ubi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, qui se factis Christianum ostendit, ambulans sicut et ille ambulavit, a quo et nomen traxit."

7 Ambrosius, in Epistola "Omnis, qui Christum recipit, sapiens est: qui autem sapiens est, etiam liber est: omnis igitur Christianus, et liber, et sapiens."

8 Joannes Chrysostomus, in Epistola "Unum tantummodo Christianus judicat malum, solumque formidat Domini coelestis offensam."

9 Bernardus, in Epistola "Quid prodest Christum sequi, nisi contingat et consequi? Ideo Paulus aiebat: Sic currite ut comprehendatis."

10 Bernardus, in Epistola "Ibi tu, Christiane, fige tui cursus profectusque metam, ubi Christus posuit suam. Factus est, inquit, obediens usque ad mortem."

11 Glossa Bedae, Jacobi primo "Ne indignemini, si mali in mundo florent, si vos patimini; quia non est christianae dignitatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in coelo; vos nihil in mundo, sed spe illius boni, ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis."

12 Glossa "Mansuetudo hominem spernit; humilitas se omnibus subjicit: decet autem Christianum aequalibus et inferioribus affabilem esse et mitem, senioribus humilem."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus