De oblivione

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e34332

Sources:

De oblivione

1 Gregorius, in Homiliis "Nulla nos prosperitas blandiens seducat: quia stultus viator est, qui in itinere amoena prata conspiciens, obliviscitur ire quo debet."

2 Gregorius, in Moralibus "Stulti cum prudentium facta conspiciunt, haec eis esse omnia reprehensibilia videntur: quia suae imperitiae et infirmitatis obliti, tanto intensius de alienis judicant, quanto sua profundius ignorant."

3 Gregorius, in Moralibus "In istis visibilibus quae intuetur cor nostrum, extra se spargitur; et quid de se intrinsecus agatur obliviscitur, dum extrinsecus occupatur."

4 Gregorius, in Registro "Sincera in dilectione, nec vires absentia, nec locum habet oblivio."

5 Gregorius, in Pastorali "Saepe nonnulli, velut obliti quod fratribus animarum causa praelati sunt, toto cordis annisu saecularibus causis inserviunt."

6 Gregorius, in Pastorali "Ex se debet unusquisque colligere, qualiter alienae hunc oporteat imbecillitati misereri, ne contra infirmitatem proximi, si ad increpationis vocem ferventius rapiatur, oblitus sui esse videatur."

7 Augustinus, de Libero Arbitrio "Melior est animus, cum obliviscitur sui, prae charitate incommutabilis Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit."

8 Augustinus, de Confessione "Quis dabit, Domine, mihi, ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te?"

9 Augustinus, in Sermone "Percutitur hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei."

10 Ambrosius, in Apologia "Sentire vitalis vigoris ac muneris est: unde et ille qui errorem suum non cognoscit, insanit, furit, desipit."

11 Bernardus, super Missus est "Videas plerosque in Ecclesia Dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos subito, intumescere, pristinae oblivisci abjectionis, genus quoque suum erubescere."

12 Bernardus, super Cantica "Parum est nostris vigilibus, quod non servant nos, nisi et perdant: alto quippe demersi oblivionis somno, ad nullum dominicae comminationis tonitruum expergiscuntur, ut suum ipsorum periculum expavescant. Inde est, ut non parcant suis, qui non parcunt sibi, perimentes pariter, et pereuntes."

13 Bernardus, in Sermone "Quantos videmus quasi oblitos sui, et peccatorum suorum, Dei quoque et beneficiorum ejus immemores, sic non redimere, sed amittere tempus, ut de moribus et affectionibus suis ultima apud ipsos vix mentio fiat!"

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus