De ignorantia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e34522

Sources:

De ignorantia

1 Gregorius, in Moralibus "Nescire, ignorantia est; sed scire noluisse, superbia."

2 Gregorius, in Moralibus "Quo nosipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Communia haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur."

3 Gregorius, in Moralibus "Nemo bene judicat, qui ignorat."

4 Gregorius, in Moralibus "Seclusum ab internis gaudiis genus humanum, exigente culpa, mentis oculos perdidit; et quo meritorum passibus gradiatur, nescit. Saepe enim est donum gratiae, quod iram deputat: et saepe divinae districtionis ira est, quod gratiam putat."

5 Gregorius, in Registro "Quae potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit?"

6 Gregorius, in Registro "Quotiescumque tam de baptismo aliquorum, vel de confirmatione, quam de ecclesiarum consecratione dubium habetur, et nec scriptis nec testibus certa ratio habetur, utrum baptizati, vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint: baptizentur tales ac confirmentur, atque ecclesiae canonice dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat: quoniam non monstratur iteratum, quod non certis indiciis ostenditur rite peractum."

7 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Non potest eis esse excusatio condemnationis ignorantia veritatis, quibus fuit inveniendi facultas, si fuisset quaerendi voluntas. Nam si veritas salus est et vita cognoscentium se, magis debet quaeri, quam quaerere."

8 Isidorus, in Synonymis "Ignorantia mater errorum est; ignorantia vitiorum nutrix."

9 Augustinus, super Matthaeum "Melior est fidelis ignorantia, quam temeraria scientia."

10 Augustinus, de Gratia et Libero Arbitrio "Ideo divina praecepta data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet."

11 Augustinus, de Trinitate "Error est, pro alio, alterius approbatio."

12 Augustinus, de Trinitate "Rem prorsus ignotam amare, omnino nullus potest."

13 Augustinus, de Vita beata "Recte dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt, nihilque bonarum artium hauserunt, jejunos atque famelicos esse."

14 Augustinus, de Coniugiis adulterinis "Sunt peccata ignorantium, quamvis minora peccatis scientium."

15 Augustinus, de Coniugiis adulterinis "Certe nullius crimen maculat nescientem."

16 Bernardus, de Contemptu "Quando excusare ignorantia possit hominem, qui se magistrum infantium, et doctorem insipientium profitetur? Ignorans utique ignorabitur, et multos ignorare faciet, et ignorari."

17 Bernardus, super Cantica "Dico omnes ignorare Deum, qui nolunt converti ad eum: neque enim ob aliud proculdubio renuunt, nisi quia gravem et severum imaginantur, qui pius est; durum et implacabilem, qui misericors est; ferum et terribilem, qui amabilis est. Et mentitur iniquitas sibi."

18 Bernardus, de Duodecim gradibus "Frustra sibi de infirmitate vel ignorantia blandiuntur, qui ut liberius peccent, libenter ignorant; vel infirmantur."

19 Bernardus, in Epistola "Multa scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut verecundia inquirendi: et quidem hujusmodi ignorantia non habet excusationem."

20 Bernardus, de Consideratione "Noveris licet omnia mysteria, noveris lata terrae, alta coeli, profunda maris; si te nescieris, eris similis aedificanti sine fundamento ruinam, non structuram."

21 Boetius, de Consolatione "Humanae naturae ista conditio est, ut si se nosse desierit, infra bestias redigatur; si vero cum caeteris rebus semetipsum agnoscat, excellat easdem. Nam caeteris animantibus, sese ignorare, natura est; hominibus, vitio venit."

22 Seneca, in Epistola "Non est extrinsecus malum nostrum, sed intra nos est, in visceribus sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus