De remissione

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e36095

Sources:

De remissione

1 Gregorius, in Registro "Cum in subjecto peccatum non corrigitur, in eos qui praesunt sententia retorquetur."

2 Gregorius, in Registro "Qui emendare potest, et negligit, participem se proculdubio delicti constituit."

3 Gregorius, in Registro "Satis grave est, si illic contingat habere pravam actionem refugium, unde disciplinae decet prodire censuram."

4 Gregorius, in Registro "Consentire videtur erranti, qui corrigenda ut resecari debeant non occurrit."

5 Gregorius, in Moralibus "Saepe quem tentationis certamen superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Nam dum lassum se quisque in otio remittit, dissolutam mentem corruptori prostituit."

6 Gregorius, in Moralibus "Zeli iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit."

7 Gregorius, in Moralibus "Dum moderari lingua otiosa verba negligit, more inolitae remissionis capta, audax ad noxia prorumpit : et dum gulae incumbitur, ad levitatis protinus insaniam proditur."

8 Gregorius, in Pastorali "Si inchoata bona fortis operantis manus ad perfectionem non sublevat, ipsa operandi remissio contra hoc, quod operatum est, pugnat."

9 Gregorius, super Ezechielem "Super ea mala, quae propria habemus, alienas quoque mortes addimus: quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes videmus."

10 Isidorus, de Summo Bono "Multos remissa conversio in pristinos errores reducit, ac vivendi tepore resolvit. Horum ergo exempla quisque conversus evita, ne cum timorem Dei a tepore incipis, rursus mundanis erroribus immergaris."

11 Augustinus, in Sermone "Qui errantem non corripuerit, de negligentia judicabitur; qui autem clam pro eo non oraverit, de pernicie condemnabitur."

12 Augustinus, in Regula "Magis innocentes non estis, si fratres vestros, quos judicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis."

13 Augustinus, in Regula "Tu vulnus fratris contemnis; tu eum vides perire, et negligis; pejor es tacendo, quam ille convitiando."

14 Augustinus, in Epistola "Sicut non est beneficentiae adjuvando efficere, ut bonum quod majus est amittatur, ita non est innocentiae parcendo sinere, ut in malum gravius incidatur."

15 Augustinus, in Epistola "Nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur."

16 Augustinus, de Civitate Dei "Illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter vivunt, et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut objurgare deberent."

17 Ambrosius, super Beati immaculati "Remissas excubias callidus insidiator irrumpit."

18 Bernardus, de Consideratione "Mira res satis superque: episcopi ad manum habent quibus animas credant, et cui suas committant facultates non inveniunt: optimi videlicet aestimatores, qui magnam de minimis, parvam aut nullam de maximis curam gerant. Sed ut liquido datur intelligi, patientius ferimus Christi jacturam, quam nostram."

19 Bernardus, de Consideratione "De pretio escarum et numero panum cum ministris quotidiana discussio est; rara admodum cum presbyteris celebratur collatio de peccatis populorum. Cadit asina, et est qui sublevet eam: perit anima, et nemo qui reputet: nec mirum, cum nec nostros assiduos sentiamus defectus."

20 Bernardus, de Consideratione "Impunitas, incuriae soboles, insolentiae mater, radix impudentiae, transgressionum est nutrix: et beatus, si omni satagas cura malorum omnium primam parentem cavere incuriam."

21 Bernardus, de Consideratione "Impunitas ausum parit, ausus excessum."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus