De acceptione personae

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e36399

Sources:

De acceptione personae

1 Gregorius, in Homiliis "Judicare digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia, vel gratiam sequuntur."

2 Gregorius, in Moralibus "Quia ab internis atque invisibilibus oculos claudimus, et visibilibus pascimur, plerumque hominem non ex eo quod ipse est, sed ex his quae circa ipsum sunt, veneramur: cumque non intuemur quid ipse sit, sed quid possit, in acceptione personarum, non ex personis, sed ex rebus adjacentibus ducimur."

3 Isidorus, de Summo Bono "Judices iniqui errant a veritate sententiae, dum intendunt in qualitate personae; et exulcerant saepe justos, dum improbe defendunt iniquos."

4 Isidorus, de Summo Bono "Dives muneribus cito corrumpit judicem; pauper autem, dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed etiam contra veritatem opprimitur."

5 Hieronymus, in Glossa Malachiae "Inter omnia peccata sacerdotum, quasi maximum notatur, quod non causas, sed personas considerant, et, despecto justo paupere, injustos divites honorant."

6 Hieronymus, in Glossa Isaiae, super illud " Quare atteritis: Nostri principes, cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus nec nutum faciunt, in quorum domibus rapina pauperum, dum Ecclesiae opes sibi thesaurizant, et eas in delicias abutuntur, quae ad sustentationem pauperum dantur, et sibi reservant, vel propinquis distribuunt, et aliorum inopias, suas vel suorum divitias faciunt."

7 Hieronymus, in homilia super Amos "Quicumque aut consanguinitate aut amicitia, et e contrario, vel hostili odio, vel inimicitiis in judicando ducitur, pervertit judicium Christi, qui est justitia."

8 Ambrosius, de Officiis "Gratia absit, causae merita discernantur: nihil sic opinionem, imo fidem gravat, quam si in judicando potentiori dones causam inferioris, vel pauperem innocentem arguas et divitem excuses reum culpae."

9 Ambrosius, de Officiis "Pronum genus hominum favere honoratoribus."

10 Bernardus, de Consideratione "Non parvi te reum peccati aestimes, si facies peccatorum sumis, et non potius causas judicas meritorum."

11 Seneca, in Epistola "Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo quo est, sed etiam adjicimus illi et ea, quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire, et scire qualis sit, nudum inspice: ponat patrimonium, ponat honores, et alia fortunae mendacia; corpus ipsum exuat; animum intuere, qualis, quantusque sit, alieno, an suo magnus."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus