De infamia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e36740

Sources:

De infamia

1 Gregorius, in Registro "Habet, hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetratione, Deo sibi resistente, superare non valet, opiniones eorum, falsa ad praesens simulando, dilaceret."

2 Gregorius, in Moralibus "Sicut bonus odor ex virtute est, sic foetor ex vitio."

3 Gregorius, in Moralibus "Gravis est iniquitas, quando is, qui perversus est, ostendere et alios perversos molitur, ut inde et ipse quasi sanctus appareat, quod alios sanctos non esse docuerit."

4 Gregorius, in Moralibus "Ne immoderatis laudibus elevemur, plerumque miro Redemptoris nostri moderamine, etiam detractionibus lacerari permittitur, ut cum nos vox laudantis elevat, lingua detrahentis humiliet."

5 Augustinus, de Vita communi clericorum "Quaerentes licentiam male faciendi, quaerunt sibi exempla male viventium; et multos infamant, ut socios invenisse videantur."

6 Augustinus, de Vita communi clericorum "Quia, ut ait Apostolus, spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, qui nos amant, quaerunt quid laudent in nobis; qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem in medio constituti, adjuvante Domino Deo nostro, et vitam nostram et famam sic custodire debemus, ut non erubescant detractoribus laudatores."

7 Augustinus, de Singularite clericorum "Pejus est quam moechia, continentiam ducere criminosam; et infamem facere sanctimoniam, blasphemiam ingerit religioni."

8 Ambrosius, super Lucam "Judicia hominum saepe falluntur, ut et injustis justitiae gratiam frequenter ascribant, et justum aut odio persequantur, aut mendacio decolorent."

9 Ambrosius, in Epistola "Quid est quod magis publicum sit, quam offensa pudoris, et defloratio virginitatis? Nihil profecto, quod magis se prodat, quam castitatis dispendium."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus