De voluntate (in De gratiosis)

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e36876

Sources:

De voluntate (in De gratiosis)

1 Gregorius, in Homiliis "Ante Dei oculos nunquam est vacua manus a munere, si fuerit arca cordis repleta bona voluntate."

2 Hieronymus, in Epistola "Certe Christus pro animi voluntate omnia in acceptum refert. Nemo apostolis pauperior fuit, et nemo tantum pro Domino dereliquit."

3 Augustinus, de vera Religione "Tales servos suos meliores esse Deus judicavit, si ei servirent liberaliter. Quod nullo modo fieri posset, si non voluntate, sed necessitate servirent."

4 Augustinus, de Spiritu et Littera "Nemo habet in potestate, quid ei veniat in mentem; sed consentire, vel dissentire, propriae voluntatis est."

5 Augustinus, Contra quinque haereses "Ad compellendum non potest esse molestus exactor, cum ad reddendum devotus est debitor."

6 Augustinus, de Ecclesiasticis Dogmatibus "Nullus sanctus et justus caret peccato; nec tamen ex hoc desinit esse justus vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem."

7 Augustinus, de Viduitate "Nostrum est velle; sed voluntas ipsa et admonetur ut surgat, et sanatur ut valeat, et dilatatur ut capiat, et impletur ut habeat."

8 Augustinus, de Soliloquiis "Quanto augetur spes videndae illius, cui vehementer aestuo, pulchritudinis, tanto ad illam totus amor voluntasque convertitur."

9 Augustinus, de Agone Christiano "Omnis creatura, velit, nolit, uni Deo et Domino suo subjecta est: sed hoc admonemur, ut tota voluntate serviamus Domino Deo nostro: quoniam justus liberaliter servit; injustus autem compeditus servit."

10 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Voluntates bonae sic suaves sunt apud Deum, quemadmodum apud homines odoriferi flores."

11 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Sicut peccatum opus sine voluntate non facit, ita et justitia ex opere non consummatur, nisi et voluntas affuerit."

12 Bernardus, de Libero Arbitrio "Ordinatio est omnimoda conversio voluntatis ad Deum, et ex tota se voluntaria devotaque subjectio."

13 Bernardus, in Epistola " Regnum Dei intra nos est. Quid est hoc regnum? sana et libera voluntas hominis, ita se conformans voluntati Dei, ut nihil velit quod sciat ei displicere, nihil nolit quod sciat ei placere."

14 Anselmus, de Similitudinibus "Voluntas bona est, quae Dei voluntati subjecta est, quando id vult, quod Deus vult illam velle debere; et justa sive recta dicitur, quando id, quod Deus vult illam velle debere, amplectitur."

15 Anselmus, de Similitudinibus "Non semper velle debemus quod Deus vult; sed hoc velle debemus, quod Deus vult nos velle debere."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus