De cruce spirituali

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e38814

Sources:

De cruce spirituali

1 Gregorius, in Homiliis "Crux a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus."

2 Gregorius, in Moralibus "Quia Paulus nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo, et mundum sibi, crucifixum esse gloriabatur."

3 Gregorius, in Moralibus "Cum vitiis et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut jam de mundi gloria nil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam pejus vivit."

4 Augustinus, in Glossa, Gal., v, super illud " Qui Christi sunt, etc.: Congruit nostrae devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus."

5 Augustinus, in Sermonibus "Tota vita Christiani hominis, si secundum Evangelium vivat, crux atque martyrium est."

6 Ambrosius, super Lucam "Non amanti divitias, non amanti honores, non amanti quae sua sunt, sed quae Jesu Christi; non amanti quae videntur, sed quae non videntur; non cupido vitae, sed ei qui festinat dissolvi et cum Christo esse, crucifixus est mundus. Hoc est enim crucem tollere, et sequi Christum, ut et nos commoriamur, et sepeliamur cum eo."

7 Isidorus, de Summo Bono "Qui crucem portat, debet et mundo mori: nam ferre crucem, mortificare seipsum est; ferre et non mori, simulatio hypocritarum est."

8 Bernardus, de Floribus "Mira res: nihil formidolosius homini, quam crucem pati. Sed quare timent homines crucem? quia latrones sunt. Si latrones non essent, crucem non timerent."

9 Bernardus, de Floribus "Circumire possum, Domine, coelum et terram, et mare, et aridam, et nusquam te inveniam nisi tantum in cruce: ibi dormis, ibi pascis, ibi cubas in meridie. Crux enim tua fides est, cujus latitudo charitas, longitudo longanimitas, altitudo spes, profundum timor. In hac cruce te invenit, quicumque te invenit. In hac cruce anima suspenditur a terra, et dulcia poma de ligno vitae decerpit."

10 Bernardus, in Apologia "Vae portantibus crucem non, sicut Salvator, suam, sed, sicut ille Cyrenaeus, alienam. Vae citharoedis citharizantibus, non, ut illi de Apocalypsi, in citharis suis, sed vere, ut hypocritae, in alienis."

11 Bernardus, in Apologia "Vae semel, et vae iterum pauperibus; vae, inquam, semel, et vae iterum portantibus crucem Christi, et non sequentibus Christum: quia nimirum cujus passionibus participant, humilitatem sectari negligunt. Duplici quippe contritione conterentur, qui hujusmodi sunt, cum et hic pro temporali gloria se affligant, et in futuro pro interna superbia ad aeterna supplicia pertrahentur."

12 Bernardus, in Sermonibus "Neminem audiamus, fratres, non carnem et sanguinem, non spiritum quemlibet descensum a cruce suadentem: persistamus in cruce, moriamur in cruce, deponamur aliorum manibus, non nostra levitate."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus