De amicitia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e40249

Sources:

De amicitia

1 Gregorius, in Moralibus "Cum quis in prosperitate diligitur, incertum est valde, utrum prosperitas, an persona diligatur; amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis."

2 Gregorius, in Moralibus "Qui ex adversitate proximum despicit, aperte convincitur, quod hunc in prosperis non amavit."

3 Gregorius, in Dialogis "Inter amantes se amicos, magnum charitatis familiaritas ausum praebet."

4 Gregorius, in Pastorali "Ab illo, qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat."

5 Gregorius, in Registro "Amicorum amissio nos tanto debet tolerabilius contristare, quanto amissuros nos illos conditio mortalis exposcit."

6 Gregorius, in Registro) "Ut aliquid saecularis auctoritatis loquar, cum amicis omnia tractanda sunt, sed prius de ipsis."

7 Gregorius, in Registro "Nemo potest diligere, quos non vult videre."

8 Isidorus, in Etymologiis "Amicus, quasi animi vel amicitiae custos per derivationem, dictus autem proprie amicus ab hamo, id est a catena charitatis."

9 Isidorus, de Summo Bono "Non sunt fideles in amicitia, quos munus, non gratia copulat: hi cito deserunt, nisi semper acceperint. Dilectio enim, quae munere glutinatur, eo suspenso dissolvitur."

10 Augustinus, in Epistola "Nemo potest veraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus veritatis: quod si gratis non fiat, nullo fieri pacto potest."

11 Augustinus, de Catechizandis Rudibus "Nulla est major ad amorem invitatio, quam praevenire amando. Et nimis durus est animus, qui dilectionem si nolebat impendere, noluit rependere."

12 Augustinus, in Soliloquiis "Illam amicitiae legem justissimam esse arbitror, qua praescribitur, ut non minus, ita nec plus quis amicum, quam seipsum diligat."

13 Augustinus, in Soliloquiis "Tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti."

14 Ambrosius, de Officiis "Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra, ut superior inferiori se exhibeat aequalem, et inferior superiori fidelem."

16 Ambrosius, de Officiis "Virtus est amicitia, non quaestus: non pecunia paratur, sed gratia: non pollicitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae."

17 Joannes Chrysostomus, de Compunctione "Ubi amicitia permanet, nihil facile creditur, nil facile recipitur, quod dissidium possit operari."

18 Hieronymus, in Epistola "In amicis non res quaeritur, sed voluntas; quia alterum et ab inimicis saepe praebetur, alterum sola charitas tribuit."

19 Hieronymus, in Epistola "Vera illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor, et divinarum Scripturarum studia conciliant."

20 Hieronymus, in originali super Michaeam "Delicata est amicitia, quae amicorum felicitatem et divitias sequitur."

21 Bernardus, in Epistola "Habet vera amicitia nonnunquam objurgationem, adulationem nunquam."

22 Glossa in Ecclesiasticum "Plena et perfecta amicitia inter perfectos viros, ejusdemque virtutis, perseverare potest, et ad hanc quibusdam gradibus pervenitur. Primus est mundanorum contemptus. Secundus, ne quis se sapientem et consultum judicans, sibi quam amico credere malit. Tertius, ut omnia, quae utilia et necessaria aestimat, bono charitatis et pacis proponat. Quartus, ut omnino desinat ab ira. Quintus, ut iram fratris etiam irrationabilem sedare cupiat: quia alterius tristitia perniciosa est, sicut propria, nisi eam, quantum in te est, etiam de fratris mente depellas. Postremus gradus est omnium vitiorum peremptorius, ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum."

23 Seneca, in Epistola "Qui utilitatis causa assumptus est, tandiu placebit, quandiu utilis erit. Hac re florentes amicorum turba circumsidet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi probantur."

24 Seneca, in Epistola "Amicum paro, ut habeam pro quo mori possim; ut habeam quem in exilium sequar; cujus me morti et opponam, et impendam. Detrahit amicitiae majestatem suam, qui illam parat ad bonos casus."

25 Seneca, in Epistola "Amicos optime res secundae parant; adversae certissime probant."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus