De solitudine

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e41192

Sources:

De solitudine

1 Gregorius, in Moralibus "Qui mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit, ut exterius mundo lateat, et cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondat."

2 Gregorius, in Moralibus "Prodest solitudo corporis, si solitudo est mentis. Quid prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis? Qui enim corpore remotus vivit, sed tumultibus conversationis humanae terrenorum desideriorum cogitatione se inserit, non est in solitudine. Si vero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis, et tamen nullae saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe."

3 Hieronymus, in Epistola "Mihi oppidum carcer est, et solitudo paradisus."

4 Hieronymus, in Epistola "Infinita eremi vastitas te terret? Sed paradisum mente deambula. Quotiescumque illuc mente conscenderis, toties in eremo non eris."

5 Hieronymus, in Epistola "Hospitiolum tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige."

6 Hieronymus, in Epistola "Bonus honor in Ecclesia, si a consortio clericorum longe sint foeminae. Monachum, vel clericum, solitudo facit, non publicum."

7 Augustinus, de Singularitate clericorum "Strages pessimae conversationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola, quae munimen invictum est sanctimoniae, et expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas, et lasciviae petulantis infirmitas, probitatis praesidium, et improbitatis excidium, animae victoria, et corporis praeda, ubertas gratiarum, et sterilitas criminum."

8 Augustinus, de Singularitate clericorum "Non est sine filiis cum claritate, nisi singularitas sola, quam non solum concupiscentia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae pluralitatis infamant. Nam si castitas, quod est difficile, masculum et feminam pariter in virginitate conservet, non habet claritatem, quoniam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurari."

9 Bernardus, in Epistola "Cum quo Deus est, nunquam minus est solus, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo; tunc ipse suus est; ibi ad fruendum Deo in se, et se in Deo; tunc in luce veritatis, et in sereno mundi cordis, ultro patet sibi pura conscientia, et libere se infundit de Deo memoria; et illuminatur intellectus, et bono suo fruitur affectus, vel libere seipsum deflet humanae fragilitatis defectus."

10 Bernardus, super Cantica "Solus es, si non communia cogites, si non affectes praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quod omnes desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis injuriarum; alioquin nec, si solus corpore es, solus es."

11 Cassiodorus, de Anima "Nimia turba vitiorum sine certamine vincitur, quando solitudo gratiae suffragatur."

12 Seneca, in Epistola "Subducendus est a populo animus tener, et parum tenax recti: facile transitur ad plures. Socrati, et Platoni, et Laelio, excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus