De religione

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e41368

Sources:

De religione

1 Gregorius, in Registro "Vos, qui viam vitae praesentis extra hominum frequentiam ducitis, tanto majora certamina pati necesse est, quanto ad vos ipse magister tentationum accedit."

2 Gregorius, in Registro "Melius est de ovili dominico morbosam ovem ejicere, quam unius vitio sanas amittere."

3 Gregorius, in Registro "Cura est sollicitudinis adhibenda, ut quae pro quiete religiosae conversationis fuerint ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quaedam valeat praesumptio perturbare."

4 Gregorius, in Registro "Multi sunt qui possunt religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere; et plerique sunt, qui nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus possunt."

5 Gregorius, in Registro "Religiosam vitam eligentibus congrua nos oportet consideratione prospicere, ne cujusdam necessitatis occasio, aut desides faciat, aut robur, quod absit, conversationis infringat."

6 Gregorius, in Registro "Sicut studii nostri esse condecet, a litigiis foralibus monachos submovere, ut divinis ministeriis pie ac solerter invigilent; ita necesse est nostra provisione, quemadmodum negotia eorum disponi debeant, ordinare, ne distenta mens per varias causarum curas effluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat."

7 Isidorus, in Etymologiis " Religio appellata est, eo quod per eam uni Deo religemus animas nostras, ad cultum divinum vinculo serviendi."

8 Augustinus, de Ecclesiasticis dogmatibus "Secreta satisfactione solvi crimina non negamus; sed mutato prius saeculari habitu, et confesso religionis studio per vitae correctionem, et in jugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo, ita duntaxat, ut contraria pro his, quae poenitet, agat."

9 Augustinus, de Quantitate animae "Omnibus subventum velle debemus, etiam qui nos laeserunt, aut laedere, aut omnino laedi volunt. Haec est vera, haec perfecta, haec sola religio."

10 Augustinus, de Quantitate animae "Est religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, conciliatione religat."

11 Augustinus, de Quantitate animae "Non debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati."

12 Ambrosius, in Epistola "Praeferenda est religio necessitudini, pietas propinquitati. Ea est enim vera pietas, quae praeponit divina humanis, perpetua temporalibus."

13 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Fides nunquam senescit, et religio fatigationem non sentit."

14 Bernardus, de Consideratione "Nos in monasteriis recipimus omnes spe meliorandi; at curia bonos facilius recipere, quam facere consuevit."

15 Bernardus, in Epistola "Ubi non timetur reprehensor, securius accedit tentator, licentius perpetratur iniquitas. In conventu vero, bona si quae facis, nemo prohibet; malum autem facere si vis, non licet. Mox enim a pluribus comperitur, arguitur, emendatur: sicut e contrario bonum cum omnes vident, mirantur, venerantur, imitantur."

16 Bernardus, in Epistola "Moriens vix unquam aliquis a cella in infernum descendit, quia vix unquam, nisi coelo praedestinatus, in ea usque ad mortem persistit."

17 Bernardus, in Epistola "Experto credite, quia haec via quanto arctior, quanto molestior videtur in ingressu, tanto latior, tanto jucundior invenitur in progressu."

18 Bernardus, in Sermonibus "Qui est in mundo, fugiat ad claustrum negotiaturus; et qui in claustro est, non dormitet, nec torpescat per acediam, tanquam piger servus et nequam. Vita enim confert meritum; locus non facit beatum."

19 Bernardus, in Sermonibus "Minus damnabile est in saeculo perire, quam in monasterio."

20 Bernardus, in Sermonibus "Felix domus, et beata semper congregatio, ubi de Maria conqueritur Martha; nam Mariam Marthae aemulari, indignum prorsus est."

21 Bernardus, in Sermonibus "Regio australis est claustrum, vel eremus, in quo Christus suos abscondit a contradictione linguarum, postmodum admixturus consortio angelorum."

22 Bernardus, in Sermonibus "Claustralis paradisus ad suavem spirantis austri clementiam quasi tot floribus vernat, quot virtutibus abundat."

23 Bernardus, in Sermonibus "Sicut bonum noscere, sic et velle solum perfecta religio vel religiosa perfectio est."

24 Bernardus, in Sermonibus "Nihil sic horrendum, ut murmur, et dissensio in congregatione."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus