De communitate

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e41863

Sources:

De communitate

1 Gregorius, in Registro "Nullus vestrum, neglecta utilitate communi, suo lucro prospiciat."

2 Gregorius, in Registro "Si me participem operatio non facit laboris vestri, me participem charitas facit: quia, sicut existimo, bonum proximi etiam otioso commune fit, qui de alterius actibus gaudere communiter scit."

3 Gregorius, in Moralibus "Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat."

4 Joannes Chrysostomus, in Sermonibus "Omne quod nostrum est, tunc magis nostrum erit, si sit nobis commune cum fratribus."

5 Joannes Chrysostomus, super Joannem "Qualiter est imitatores fieri Christi, ad communem utilitatem omnia negotiantes, et non quae nostra sunt quaerentes."

6 Ambrosius, de Officiis "Sic Deus generari jussit omnia, ut partus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura ergo jus commune generavit; usurpatio jus fecit privatum."

7 Ambrosius, de Officiis "Qui perfecte sapit, nescit sua spectare commoda, sed ad illud quod aeternum est, quod decorum, atque honestum, toto affectu intendit, quaerens non quod sibi utile est, sed quod omnibus."

8 Ambrosius, de Officiis "Nihil judicandum utile, nisi quod in commune prosit: quomodo enim potest uni prodesse, quod omnibus nocet? Mihi crede, non videtur, qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse posse."

9 Ambrosius, super Lucam "Verum est causam inopiae nostrae videri avaritiam; etenim volatilibus coeli idcirco sine labore pabuli usus exuberat, quod fructus, sibi communes ad escam datos, speciali quodam nesciunt vendicare dominatu."

10 Ambrosius, super Lucam "Qui justus est, non negat quod est ad usum omnibus communiter datum."

11 Augustinus, super Actus Apostolorum "Melior est fraternitas Christi fraternitate sanguinis: fraternitas sanguinis interdum sibi inimica est; Christi autem fraternitas sine intermissione pacifica est: illa inter se communia dividit cum aemulatione; haec autem sua communicat cum gratulatione."

12 Augustinus, in Regula "Omnia opera vestra in unum fiant, majori studio, et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis feceritis propria; charitas enim, de qua scriptum est: Non quaerit quae sua sunt, sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit; et ideo quanto amplius rem communem, quam propria vestra curaveritis, tanto vos amplius proficere noveritis."

13 Bernardus, de Consideratione "Quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est; ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est; utilitas, dico, communis, non propria. Nam cum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est."

14 Bernardus, de Duodecim gradibus "Singularis ad omnia sua strenuus, ad communia piger, vigilat in lecto, dormit in choro."

15 Bernardus, in Sermonibus "Dominus communi disciplina, communi vita, communibus studiis delectatur. Usquequo, miser, diverticula captas, et consolationes propriae voluntatis tanto labore quaeritas, tanto rubore mendicas? Et quid faciam? inquis. Ejice ancillam et filium ejus."

16 Beda, in Glossa "Qui ita vivunt, ut sint omnia communia in Domino, coenobitae vocantur: quae vita tanto felicior est, quanto statum saeculi futuri imitatur, ubi omnia communia, quia Deus est omnia in omnibus, et quia ibi summa pax et securitas, civitas in qua typus hujus vitae praecessit, Hierusalem, id est visio pacis dicta est."

17 Seneca, in Epistola "Non potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit. Alteri vivas oportet, si tibi vis vivere."

18 Seneca, in Epistola "In hoc gaudeo aliquid dicere, ut doceam, nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quod mihi uni sciturus sum."

19 Seneca, in Proverbiis "Quietissime viverent homines, si duo verba tollerentur: meum et tuum."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus