De societate

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e42148

Sources:

De societate

1 Gregorius, in Moralibus "Hoc uniuscujusque esse proprium solet, ut qualis ipse fuerit, tales sibi conjungi et alios velit, ut diversitatem vitae refugiat, atque hoc imitandum imprimat, quod amat."

2 Gregorius, in Moralibus "Sicut gravioris culpae est, inter bonos non esse bonum, ita immensi est praeconii, bonum etiam inter malos extitisse."

3 Gregorius, in Moralibus "Cum in itinere comes jungitur, via quidem non detrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris leviatur."

4 Gregorius, super Ezechielem "Qui sancto viro adhaeret, ex ejus assiduitate visionis, usu locutionis, exemplo operis accipit, ut accendatur in amorem veritatis: peccatorum suorum tenebras fugat, in desiderio lucis exardescit."

5 Gregorius, in Registro "Qui assistunt judicibus, et sinceris erga eos dilectionibus astringuntur, illa eis suadere debent atque suggerere, quae animam salvant, et opinioni non derogant."

6 Augustinus, in Epistola "Si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor corporis inquietat, si ulla calamitas vexat, adsint boni homines, qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus norunt, et salubriter alloqui, et colloqui sciunt. Per hos plurimum illa aspera leniuntur, relevantur gravia, superantur adversa."

7 Isidorus, de Summo Bono "Tenenda est cum sanctis viris unitas charitatis; et quantum se quisque subtrahit mundo, tanto opus est ut se associet bonorum consortio."

8 Isidorus, in Synonymis "Bonorum societatem require: si fueris socius conversationis, eris et virtutis eorum."

9 Ambrosius, de Officiis "Ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae colorat mores adolescentium, et velut murice probatis inserit."

10 Bernardus, de Consideratione "Interest gloriae sanctitatis tuae, ut quos prae oculis habes, ita ordinati sint, ita informati, quatenus totius honestatis et ordinis ipsi sint speculum, ipsi sint forma."

11 Bernardus, de Consideratione "Ne te dixeris sanum, dolentem latera; hoc est: ne te dixeris bonum, malis innitentem."

12 Bernardus, in Epistola "Inter bonos bonum esse, salutem habet; inter malos vero, et laudem. Illud tantae facilitatis est, quantae est securitatis; hoc tantae virtutis, quantae et difficultatis. Quale nempe est illud: tangere picem, et non inquinari ab ea; in igne sine laesione versari?"

13 Bernardus, in Epistola "Omnia fac cum consilio, nec tamen omnium, aut quorumcumque, sed tantum bonorum. Bonos in consilio, bonos in obsequio, et bonos habeas contubernales, qui vitae et honestatis tuae custodes sint et testes."

14 Bernardus, in Epistola "Omnes juxta Domini praeceptum etiam inimici diligantur; sed ad consilium soli eligantur, qui et prudentes esse videantur, et benevoli."

15 Seneca, in Epistola "Nullius boni sine socio jucunda possessio est."

16 Seneca, in Epistola "Cum his conversare, qui te meliorem facturi sunt. Illos tecum admitte, quos tu poteris meliores facere. Mutuo ista fiunt; et homines, dum docent, discunt."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus