De consolatione (in De gratiosis)

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e44112

Sources:

De consolatione (in De gratiosis)

1 Gregorius, in Registro "In summa tribulatione positis, sola est consolatio misericordia Creatoris."

2 Gregorius, in Registro "In Dei causis occupatus, consolatione fulciri debet, non amaritudine deprimi."

3 Gregorius, in Registro "Est mihi, bone vir, hoc ex Dei munere in magna consolatione, quod opus sanctum, quod in me non habeo, diligo in te."

4 Gregorius, in Registro "Facilis erit consolatio, si inter flagella quae patimur, quaecumque fecimus ad memoriam delicta revocamus, atque haec non flagella, sed dona cognoscimus."

5 Gregorius, in Registro de quodam episcopo "Valde contristabar, quod de illo quaedam superba cognoveram; sed quia mores suos ipse correxit, meam tristitiam, simul meipsum vincendo, consolatus sum."

6 Gregorius, in Moralibus "Magna consolatio in rerum amissione est, illa tempora ad mentem reducere, quibus nos contigit res, quas perdidimus, non habuisse."

7 Gregorius, in Moralibus "Magna est consolatio in eo quod displicet, quod illo ordinante erga nos agitur, cui non nisi justum placet."

8 Gregorius, in Moralibus "Laborantem consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis."

9 Gregorius, in Moralibus "Minus tentat probatio, quam remuneratio consolatur."

10 Gregorius, in Moralibus "Festina consolatio bonorum, est consideratio finis malorum: quia dum ex eorum interitu conspiciunt malum quod evadunt, leve aestimant quidquid in hac vita patiuntur adversum."

11 Gregorius, in Pastorali "Non flendo flere, est sic exteriora adversa plangere, ut tamen mens noverit de aeternae spei consolatione gaudere."

12 Isidorus, de Summo Bono "Qui vitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia vitae praesentis aequanimiter portat, quoniam, ex illius dulcedine, hujus amaritudinem temperat."

13 Isidorus, in Synonymis "Intende miserias eorum, quibus acerbe aliquid accidit: dum aliena pericula memoras, mitius tua portas; aliorum enim exempla dolorem relevant; alienis malis facilius consolatur homo."

14 Ambrosius, de Viduis "Paratus est moestitudini animae fletus: oculorum miseriam conciliat, laborem minuit, dolorem alleviat, pudorem servat, nec jam miseria sibi videtur, quae consolationem in lacrymis habet."

15 Bernardus, super Qui habitat "In quo horum omnium speras solatii aliquid, vel auxilii invenire? Si quaeras intra te, aruit cor tuum, et oblivioni datum te reperis tanquam mortuum a corde; si infra te, corpus quod corrumpitur, aggravat animam; si circa te, terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Quaere ergo supra te; sed cautus esto ventosa agmina transilire."

16 Bernardus, de Contemptu "Pretiosa divina consolatio est, nec omnino tribuitur admittentibus alienam."

17 Bernardus, in Sermonibus "Mentior, quod ad consolationem vestram dico, si non, ex manibus hujus peccatoris, monachorum novitiorum et conversorum animae ad coelorum gaudia volaverunt tam libere, quam liberatae de carcere nostrae mortalitatis."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus