De sapientia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e44942

Sources:

De sapientia

1 Gregorius, in Moralibus "Neque hoc est sapere, quod intelligere, quia multi aeterna quidem sapiunt, sed haec intelligere nequaquam possunt."

2 Gregorius, in Registro "Sapienter illicita superat, qui didicerit etiam non uti concessis."

3 Augustinus, de Libero arbitrio "Nemo sine sapientia beatus est: nemo enim beatus est nisi summo bono, quod in ea veritate, quam sapientiam vocamus, cernitur et tenetur."

4 Augustinus, de Ordine disciplinae "Quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult aliud, quam non amare sapientiam."

5 Augustinus, de Ordine disciplinae "Duplex est via quam sequimur: cum rerum nos obscuritas movet, aut ratione, aut certe auctoritate. Philosophia rationem promittit."

6 Augustinus, de Ordine disciplinae "Tria sunt genera rerum, in quibus rationabile apparet; unum est in factis ad aliquem finem relatis; alterum in discendo; tertium in delectando. Primum nos admonet nihil temere facere; secundum, recte docere; ultimum, beate contemplari."

7 Augustinus, de Civitate Dei "Non est vera sapientia, quae intentionem suam, in his quae prudenter discernit, gerit fortiter, cohibet temperanter, justeque distribuit, non ad illum dirigit finem, ubi erit Deus omnia in omnibus, aeternitate certa, et pace perfecta."

8 Isidorus, in Etymologiis "Sapiens dictus est a sapore, quia sicut aptus est gustus ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dignoscentiam rerum atque causarum, quo unumquodque dignoscat, atque sensu veritatis discernat."

9 Isidorus, de Summo bono "Nullus sapientiam Dei plene recipit, nisi qui se ab omnium abstrahere actionum cura contendit."

10 Ambrosius, in Epistola "Nihil peccare solius Dei est; sapientis est, et corrigere erratum, et poenitentiam agere peccati."

11 Ambrosius, in Epistola "Sola est sapientia libera, quae divitibus pauperes praeficit, et quae servos propriis foenerari dominis facit."

12 Ambrosius, in Epistola "Ille vere sapit, cujus animus in Christo est, et cujus interior oculus erigitur ad superna."

13 Bernardus, de Consideratione "Quid prodest, si universum mundum lucreris, te unum perdens? Etsi sapiens aliis sis, deest tibi sapientia, si tibi non fueris."

14 Bernardus, super Cantica "Nescitis, quia angelus satanae multoties transfigurat se in angelum lucis? Sapientia est Deus, et vult se amari non solum dulciter, sed et sapienter."

15 Seneca, in Epistola "Sapiens videbit ubi victurus sit, cum quibus, quo, quid acturus: cogitat semper qualis vita, non quanta sit."

16 Seneca, in Epistola "Sapiens omnia examinabit secum, quid acceperit, a quo, quantum, ubi, quemadmodum."

17 Seneca, in Epistola "Sapiens bonorum rector, est malorum victor."

18 Seneca, in Epistola "Facere docet Philosophia, non dicere; et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat."

19 Seneca, in Epistola "Rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas, et experimentum profectus tui capias, non oratione, nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum diminutione, verba rebus proba."

20 Seneca, in Epistola "Affectator sapientiae adhaeret quidem in corpore suo; sed optima sui parte abest, et cogitationes suas ad sublimia intendit."

21 Seneca, in Epistola "Ad philosophiam te confer, si vis salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod maximum est, liber."

22 Seneca, in Epistola "Non est philosophia populare artificium, nec ostentatione paratum; nec in verbis, sed in rebus est; nec ad hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausea: animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus