De solicitudine

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e45988

Sources:

De solicitudine

1 Gregorius, in Moralibus "Sancti viri, quia brevitatem vitae desinenter aspiciunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se sollicitius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria ex fine semper pensant."

2 Gregorius, in Moralibus "Mens tanto altius inter tentationum fluctus attollitur, quanto sollicitius ab hujus saeculi cogitatione vacuatur."

3 Gregorius, in Moralibus "Magna sollicitudine ad curam nostrae meliorationis accingimur, quando id virtutis in aliis cernimus, quod non habemus."

4 Gregorius, in Registro "Illa sollicitudo praepositorum utilis est, cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nil vindicat."

5 Gregorius, in Registro "Quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes."

6 Gregorius, in Registro "Cum honoris augmento, cura quoque sollicitudinis debet excrescere."

7 Gregorius, in Registro "Cum cuncta negotia sollicitudine indagandae veritatis indigeant, tamen quae ad dejectionem sacerdotalium graduum spectant, sunt districtius trutinanda."

8 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Occupatio virilium solicitudinum, suggestionum voluptates plerumque excludit."

9 Bernardus, super Cantica "Omnis cura sanctorum, spreto ornatu cultuque superfluo exterioris sui hominis, qui certe corrumpitur, omni se diligentia praebet, et occupat excolendo, atque decorando interiori illi, qui ad imaginem Dei est, et renovatur de die in diem."

10 Bernardus, in Sermonibus "Dignum valde est, et omnino exigit ratio aequitatis, ut quibus a constitutione mundi regnum paratur, ipsi etiam sese regno parare non negligant."

11 Augustinus, de Ordine disciplinae "Opera danda est optimis moribus; Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene autem viventes facillime exaudiet."

12 Seneca, in Epistola "Perseverandum est, et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus