De timore (in De gratiosis)

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e46913

Sources:

De timore (in De gratiosis)

1 Gregorius, in Moralibus "Justo timendum non est, ne derisor, cum corripitur, contumelias inferat; sed ne tractus ad odium pejor fiat."

2 Gregorius, in Moralibus "Creator noster, qui ubique totus est, et cernens cuncta non cernitur, tanto metuendus est, quanto invisibilis permanens, de nostris actibus quando et quid decernat, ignoratur."

3 Gregorius, in Homiliis "Tanto de se unusquisque sollicitus metuat, quanto ignorat quod restat."

4 Augustinus, in libro de Poenitentia "Timeat anima jam corrupta, docta experimento quod ignorat virgo."

5 Augustinus, de Conjugiis adulterinis "Si a conjugali vinculo immunis minus appetitur vita sanctorum, exhorreatur poena moechorum, et timore saltem frenetur concupiscentia, si non amore eligitur continentia."

6 Augustinus, in Epistola "Qui gehennas metuit, non peccare metuit, sed ardere: ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum sicut gehennam odit."

7 Augustinus, in Regula "Deo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere. Illum cogitet omnia videre, ne velit feminae male videri."

8 Isidorus, in Synonymis "Timor expellit peccatum; timor reprimit vitium; timor cautum facit hominem atque sollicitum: ubi timor non est, ibi dissolutio vitae est: ubi timor non est, ibi desperatio est."

9 Isidorus, de Summo bono "Saepe quae apud hominum judicium bona parent, apud examen diligentissimi et acutissimi judicis reproba deteguntur. Ideoque omnis sanctus veretur, ne forte bonum quod agit, pro aliqua animi intentione, in oculis Dei reprobum sit."

10 Hieronymus, in Epistola "Ubi timor et tremor est, non ibi vocis elatio est, sed animi flebilis lacrymosa dejectio."

11 Hieronymus, in Epistola "Quando iratus fuero, et aliquid mali in meo animo cogitavero, et me nocturnum phantasma deluserit, basilicas martyrum intrare non audeo: ita totus et corpore, et animo contremisco."

12 Hieronymus, in originali super Joelem "Nunquam tuta est humana fragilitas; sed quanto virtutibus crescimus, tanto magis timere debemus, ne de sublimibus corruamus."

13 Bernardus, super Cantica "Beatus homo qui semper pavidus est. Time ergo, cum arriserit gratia; time, cum abierit; time, cum denuo revertetur, et hoc est semper pavidum esse."

14 Bernardus, in Sermone "Primus timor est, ne cruciemur a gehenna. Secundus, ne exclusi a visione Dei, privemur tam inaestimabili gloria. Tertius replet animam omni sollicitudine, ne forte deseratur a gratia."

15 Bernardus, in Sermone "Sicut securitas, vel desidia, causa et mater est omnium delictorum, sic timor Domini radix et custos omnium bonorum."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus