De connexione uirtutum, de misericordia et justitia

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e48293

Sources:

De connexione uirtutum, de misericordia et justitia

1 Gregorius, in Registro "Ipsa in te dulcedo cauta sit, non remissa; correctio vero diligens sit, non severa: sed sic alterum condiatur ex altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant."

2 Gregorius, in Pastorali "Disciplina, vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur."

3 Gregorius, in Pastorali "Juxta Pauli vocem, in arca tabernaculi cum tabulis virga simul et manna est, quia Scripturae sacrae scientia in boni doctoris pectore, sicut est virga districtionis, sic est et manna dulcedinis."

4 Ambrosius, in Epistola "Beatus qui et severitatem et mansuetudinem tenet, ut altero disciplina servetur, altero innocentia non opprimatur. Nimia enim severitas extorquet plerumque crudelitate mendacium."

5 Ambrosius, de Officiis "Neque severitatem esse duram convenit, neque nimiam remissionem; ne aut potestatem exercere, aut susceptum officium nequaquam implere videamur."

6 Isidorus, in Synonymis "Impia justitia est, humanae fragilitati non ignoscere: non ergo ama damnare, sed emendare potius et corrigere."

7 Isidorus, in Synonymis "Tene rigorem in discussione justitiae, misericordiam in diffinitione sententiae."

8 Isidorus, de Summo bono "Omnis qui recte judicat, stateram in manu sua gestat, in utroque penso justitiam et misericordiam portat; sed per justitiam reddit peccato sententiam, et per misericordiam peccati temperat poenam."

9 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Justitia sine misericordia non est justitia, sed crudelitas: sic misericordia sine justitia, non est misericordia, sed fatuitas."

10 Bernardus, super Cantica "Si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica; matres vos fovendo, patres corripiendo exhibeatis."

11 Bernardus, de Consideratione "Justitiae, ut justitia sit, temperantia modum imponit. Noli nimis esse justus, ait Sapiens, ostendens per hoc minime approbandam esse justitiam, quae temperantiae moderamine non fraenatur."

12 Beda, in Homiliis "Necesse est ut rectorem subditis, et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina: atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa."

13 Glossa "Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia exequitur: quae separatae ab invicem dilabuntur."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus