De connexione uirtutum, de continentia et humilitate

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e48730

Sources:

De connexione uirtutum, de continentia et humilitate

1 Gregorius, in Moralibus "Sic mentem necesse est per munditiam erigi, ut tamen sollicite debeat in humilitate substerni."

2 Gregorius, in Moralibus "Per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis: si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spiritum non levatur."

3 Augustinus, de Virginitate "Sapientes virgines esse decet, ne lampades earum extinguantur: quo modo sapientes, nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes?"

4 Augustinus, de Virginitate "Quia perpetua continentia, et maxime virginitas, magnum bonum est in sanctis Dei, vigilantissime cavendum est, ne superbia corrumpatur."

5 Augustinus, de Virginitate "Facilius sequuntur Agnum, et si non quocumque ierit, certe quousque potuerint, conjugati humiles, quam superbientes virgines."

6 Augustinus, de Virginitate "Neque simulare debet virgo humilitatem, sed exhibere. Simulatio humilitatis major superbia est."

7 Augustinus, super Joannem "Melior est quidem virginalis sanctitas, quam pudicitia conjugalis; quis dubitet? tamen, si tu tenueris superbiam, et tua mater humilitatem, melior mater erit quam filia: non dubito praeferre humilem mulierem superbae virgini."

8 Ambrosius, super Lucam "Decet ut quanto castior virgo, tanto humilior sit; noverit deferre senioribus; sit magistra ejus humilitas, in qua est professio castitatis."

9 Bernardus, super Missus "Pulchra commixtio virginitatis et humilitatis: nec mediocriter placet Deo illa anima, in qua humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat humilitatem."

10 Bernardus, super Missus "Potes sine virginitate salvari; non potes sine humilitate: potest, inquam, placere humilitas, quae virginitatem deplorat amissam; sine humilitate autem, audeo dicere, nec virginitas Mariae placuisset."

11 Bernardus, super Cantica "Continentia non habet meritum apud Deum, quae gloriam requirit humanam. Ideoque maxime opus est etiam puritate intentionis, qua soli Deo mens nostra, et placere appetat, et valeat inhaerere."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus