De clericis

By Ps-Bonaventure

Edited by Chris Nighman

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder; Contribution to source identification

Edition: 0.0.0-dev | August 13, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

UUyf3f-d1e6110

Sources:

De clericis

1 Gregorius, in Homilia "Clericus admonendus est, quatenus sic vivat, ut exemplum vitae saecularibus praebeat."

2 Gregorius, in Registro "Ne unquam hi, qui ordinati sunt, pereant, provideri debet quales ordinentur, ut prius aspiciatur si vita eorum continens in annis plurimis fuit, si studium lectionis, si eleemosynae amorem habuerunt."

3 Gregorius, in Registro "Proculdubio Deus offenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito, sed ex favore, quod absit, aut ex venalitate provehitur."

4 Gregorius, in Registro "Qui post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum carnis fuerit, sacro ordine ita careat, ut ad altaris ministerium ulterius non accedat."

5 Isidorus, in libro Etymologiarum "Cleros graece, sors vel haereditas dicitur: propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Domini partem habent. "

6 Hieronymus, in Epistola "Clerici vita, Christi debet ornari Ecclesia."

7 Hieronymus, in Epistola "Negotiatorem clericum, et ex inope divitem factum, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge."

8 Hieronymus, in Epistola "Procuratores atque dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt esse clerici, qui proprias jubentur contemnere facultates?"

9 Hieronymus, in Epistola "Ita age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam nulla sorde commacules, ut ad altare Christi quasi virgo de thalamo procedas, et habeas de foris bonum testimonium. Feminae nomen tuum noverint, vultum nesciant."

10 Ambrosius, in Epistola "Tu quicumque in clero es, Domini portio es, et possessio ejus; noli recedere de Domini tui possessione, ut dicas Domino: Possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae, et ille tibi quasi bono servo dicat: Transi, et recumbe."

11 Augustinus, de Singularitate clericorum "Cum Christus agnus innocens, imo ipsa coelestis innocentia, quod est verius, tantum se contempserit pro Ecclesia, ut eam sine macula vel ulla ruga redderet illibatam, qualis est ille clericus, cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore, culpari totam Ecclesiam patiatur?"

12 Joannes Chrysostomus, super Matthaeum "Laici delinquentes facile emendantur; clerici autem, si semel evaserint, inemendabiles sunt."

13 Bernardus, de Contemptu "Vae, vae in domo Dei horrendum videmus. Quid? Idololatras ministrantes. Mentior, si non idolorum servitus avaritia est; si non quibusdam etiam venter suus factus est Deus suus. Quod enim quisque prae caeteris colit, id sibi Deum constituisse perhibetur."

14 Bernardus, de Contemptu "Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegio crimen esse dignoscitur. Sane patrimonia pauperum facultates sunt ecclesiarum; et sacrilega eis cupiditate surripitur, quidquid sibi ministri et dispensatores, non utique domini vel possessores, ultra victum accipiunt et vestitum."

15 Bernardus, in Sermone "Dilatata videtur Ecclesia, et ipse clericalis sacratissimus ordo super numerum multiplicatus est. Verum, etsi multiplicasti gentem, Domine, non magnificasti laetitiam, dum nihil minus appareat defecisse meriti, quam numeri accessisse."

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus