I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. I, C. 2

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | March 01, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

ahsh-l1p1i1t4q1m1c2

Sources:

Q: Quaracchi 1924

V: Vat lat 701

B: Borgh. lat 359

U: Urb lat 123

Pa: BnF 15331

Q202a

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. I, C. 2

UTRUM POTENTIA DICATUR UNIVOCE VEL AEQUIVOCE DE CREATURA ET DE CREATORE.

1 Consequenter quaeritur utrum potentia dicatur aequivoce vel univoce in Deo. Q202b 1. Nam in Deo est potentia ad intelligendum, in Deo est potentia ad generandum, in Deo est poQ203a tentia ad creandum: aut ergo potentia dicitur univoce vel aequivoce.

2 Si univoce- contra: potentia creandi est principium transmutationis a non-esse in esse, potentia autem generandi sive intelligendi nullo modo est principium transmutationis; ergo non est eadem ratio potentiae in Deo hinc et inde. — Item, potentia generandi non est potentia ad 'quid', sed 'ad aliquid', quia generare non est 'quid', sed 'ad aliquid'; sed potentia creandi est potentia in 'quid'; ergo non univoce.

3 Item, si aequivoce — contra: potentiae intelligendi et generandi et creandi erunt differentes secundum essentiam. Ergo cum in Patre sit potentia et generandi et intelligendi et creandi, in Filio vero solum potentia intelligendi et creandi, sed non generandi: relinquitur quod aliqua potentia est-in Patre quae non est in Filio; quod est falsum. Relinquitur ergo quod non est aequivoce dicta potentia, cum dicitur potentia generandi, intelligendi et creandi.

4 Solutio: Potentia non dicitur in Deo aequivoce, cum dicitur potentia generandi et intelligendi et creandi, sed analogice, hoc est per prius et posterius secundum rationem intelligentiae. Ratio vero intentionis divinae potentiae secundum analogiam est haec: potentia divina est potentia cuius Q203b est actus per se. Per hoc quod dicitur 'per se' separatur intentio potentiae in Deo ab intentione potentiae creaturae, quae, sive dicatur activa sive passiva, non est principium ad actum 'per se'. Item, hoc quod dicitur 'principium actus' per se convenit et potentiae intelligendi et potentiae generandi et potentiae creandi; sed potentia dicta ad actum qui est intelligere, est actus qui quidem est ipsa substantia: intelligere enim significat divinam substantiam, sed per modum actus; potentia vero dicta ad actum qui est generare, est actus qui est de substantia: generare enim dicit actum productionis de divina substantia, tamen generare dicit relationem per modum actus; potentia vero dicta ad actum, qui est creare, est potentia actus, qui non est de divina substantia, sed de nihilo: creatio enim est de nihilo. Secundum hoc ergo quod dicitur 'potentia actus', dicitur per prius et posterius de potentia intelligendi, generandi et creandi secundum intelligentiam rationis; quod vero dicitur 'per se', excludit indigentiam motoris vel agentis, sicut est in potentia passiva, et indigentiam materiae et perfectionis ulterioris, sicut est in potentia activa creaturae. Una igitur est potentia, cum dicitur potentia intelligendi, generandi, creandi, sed per actum aliter et aliter dictum determinatur.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus