I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 1

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | March 31, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

ahsh-l1p1i1t6q6c1

Sources:

Q: Quaracchi 1924

V: Vat lat 701

B: Borgh. lat 359

U: Urb lat 123

Pa: BnF 15331

Q407a

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 1

UTRUM POSSIT ESSE TALIS CONFORMATIO

1 Ad primum sic: a. Psalm.: "Exultate iusti." Glossa: "Quantum distat Deus et homo, tantum distat voluntas Dei et voluntas hominis"; sed non est possibilis conformatio Dei et hominis; ergo nec conformatio voluntatis hominis ad voluntatem Dei.

2 b. Item; Isai. 55, 9: "Sicut exaltantur caeli a terra, ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris" etc.

3 Contra: 1. "Non adhaesit mihi cor pravum" etc. Glossa: "Voluntas Dei semper recta est, cui debemus conformari ut simus recti".

4 Respondeo: Est distantia duplex: essentialis et Q407b proportionalis. Distantia essentialis inter voluntatem divinam et humanam est infinita: divina enim voluntas est divina essentia, divina essentia in infinitum excedit humanam voluntatem. Sed loquendo de distantia proportionali, non est distantia in infinitum et dicitur proportio per relationem voluntatis humanae ad divinam, sicut dicitur homo bonus per relationem bonitatis suae ad divinam. Voluntas enim Dei, ut est finis voluntatis hominis, non est voluntas absolute dicta, sed ut est regulans hominis voluntatem secundum sui complacentiam in opere sive in operis imitatione: et sic non est inter haec distantia infinita.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus