I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 8

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | March 31, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

ahsh-l1p1i1t6q6c8

Sources:

Q: Quaracchi 1924

V: Vat lat 701

B: Borgh. lat 359

U: Urb lat 123

Pa: BnF 15331

Q412a

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 8

UTRUM IUSTI POSSINT LAETARI DE PASSIONIBUS REPROBORUM.

1 Item, quaeritur utrum iusti possint laetari de passionibus reproborum.

2 Quod non: 1. Psalm. 1: "Convertantur peccatores in infernum". Glossa: "Non hoc dicit optantis adfectu".

3 Contra: a. Sancti volunt quod Deus vult; sed Deus vult poenam illorum.

4 b. Item, Apoc. 6, 10: "Quare non vindicas sanguinem nostrum?" etc.

5 c. Item, Psalm.: "Laetabitur iustus,. cum viderit vindictam".

6 Q412b Respondent quidam quod aliud est optare, aliud velle: optare enim est concupiscibilis, velle rationabilis. Non optant ergo poenas malorum, etsi velint, quia non delectantur in poenis, etsi ratione moveantur. — Contra: "Laetabitur iustus, tam viderit vindictam" etc.

7 Respondeo: Poena reproborum, secundum quod refertur ad naturam patientem, non delectat sanctos; sed secundum quod refertur ad divinam iustitiam poenam inferentem, sic delectat eos.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus