I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 7

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | May 10, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

ahsh-l1p2i2t3s1q1m5c7

Sources:

Q: Quaracchi 1924

V: Vat lat 701

B: Borgh. lat 359

U: Urb lat 123

Pa: BnF 15331

Q680a

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 7

AN CONCRETE UNA NOTIO POSSIT DE ALIA PRAEDICARI.

1 Ultimo quaeritur, ad maiorem evidentiam praedictorum, an concrete una notio possit de alia praedicari.

2 Ad quod sic: 1. Una persona non praedicatur de alia; cum igitur quinque sint notiones differentes sicut tres personae, videtur quod nulla notio de altera praedicetur, et ita generans non esset innascibilis neque spirans.

3 2. Praeterea, generans non est procedens, neque genitus est generans neque procedens; quare videtur quod similiter generans non est innascibilis vel spirans.

4 Respondeo; Quaedam notiones dicunt relationes sibi oppositas ad invicem, quaedam differentes tantum, sed non oppositas. Differentes autem dicuntur relationes et oppositae quae ad se invicem dicuntur et hae non possunt habere eamdem hypostasim vel idem suppositum, quia non possunt esse in eodem relatio et correlatio: quod patet per definitionem relativorum. Et ideo, quia Q680b 'genitus' et 'generans' et 'procedens' et 'Spirans' relative dicuntur ad invicem, non potest unum de altero praedicari. Similiter 'procedens', licet non dicatur relative ad generantem vel genitum, opponitur eis tamen negative sicut genitum ingenito: quod patet ex definitionibus eorum, scilicet generantis, geniti et procedentis. Sed 'innascibilis, spirans et generans', licet significent differentes relationes, non tamen ad invicem relative dicuntur nec opponuntur alio genere oppositionis, ideo potest unum de altero praedicari. — Aliter potest dici quod aliud est proprietas personalis, aliud proprietas personae; unde relationes personales et proprietates personales non communicant in una hypostasi, sed plures proprietates personae possunt; sed quae communicant in una hypostasi, de se invicem praedicantur; quae autem non, non possunt: ideo una proprietas personalis non praedicatur de alia, quia penes ipsas differunt personae, sed una proprietas personae potest de alia praedicari.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus