Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 1, C. 1

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai1t2q2t1c1

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qb63a

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 1, C. 1

UTRUM UNUM TANTUM SIT A PRIMO IMMEDIATE AN MULTA.

1 Quod creatum procedere debeat a Primo in unitate, sic arguitur: 1. Exemplatum enim imitatur suum exemplar; sed exemplar est in omnimoda unitate; ergo et exemplatum debet esse in unitate. Hanc enim rationem videtur Augustinus Qb63b inducere ex verbis Platonis, quod mundus sensibilis sit unus eo quod mundus archetypus sit unus.

2 2. Et si dicatur per similitudinem exemplaris inferioris a quo plura procedunt exemplata: Qb64a constat quod ab uno exemplari in specie non procedit nisi unum exemplatum in specie, licet sint plura numero. Si ergo sic est in summo exemplari, non procedet nisi unum exemplatum in specie, et ita unum creatum in specie: ab uno enim libro, qui est unum exemplar in specie, non procedit exemplatum nisi unus liber in specie et ab uno sigillo in specie una impressio in specie.

3 3. Si vero dicatur quod differentia sint exemplaria propter pluralitatem idearum, ut huic ideae respondeat hoc creatum in specie, illi vero aliud: secundum hoc, cum ideae sint eaedem in essentia, essent ideata eadem in essentia, et ita remanerent unum creatum in essentia; et si omnes ideae sunt una idea, omnia creata essent unum creatum. Quod cum non sit, non ex hoc tantum accipietur unitas.

4 4. Item, si secundum numerum idearum esset numerus ipsorum creatorum in specie vel in genere, non posset numerus creatorum in specie crescere, cum numerus idearum non possit crescere: nulla enim mutatio menti divinae potest convenire; sed constat quod numerus creatorum posset crescere, cum potentia Dei sit omnipotentia et ita infinita, et ita potest plura creare quam creaverit.

5 5. Item, si proveniret pluralitas ex aliqua ratione, aut hoc esset ex parte causae finalis aut formalis aut efficientis aut materialis. Ex parte vero causae materialis non potest esse, cum non habeat causam materialem: creatum enim est de nihilo; aliae vero rationes causae sunt unum in essentia, sicut supra habitum est; ergo ex parte nullius causae potest accipi ratio multitudinis. — Item, voluntas Dei est efficiens causa; sed voluntas eius est una et immutabilis; ergo ex illa parte non potest provenire ratio multitudinis.

6 6. Item, est multiplex modus procedendi a Deo Patre: per generationem, per spirationem, per creationem, per factionem, prout differt a creatione; sed duobus primis modis non dicitur nisi unum procedens, ut Filius per generationem, Spiritus Sanctus per processionem; ergo pari ratione videtur secundum alios duos modos ut unum procedat ab uno.

7 7. Item, si diceretur quia ex nihilo procedunt creata, ideo est pluralitas creatorum - contra hoc est quod 'nihilum' illo modo dictum, nullius rei est causa, et ita non est causa multitudinis.

8 8. Item, procedens a Primo, quocumque modo procedat, procedit secundum aliquam similitudinem; sed multitudo omnino dissimilis est summae unitati sicut et corruptio; non ergo dicetur creatum procedere a Primo in ratione multitudinis.

9 Forte diceretur, sicut et quidam philosophi dixerunt, quod a Primo, quod est vere unum, non procedit immediate nisi unum, mediate vero, sive secundum prius et posterius, plura: utpote primo creavit intelligentiam angelicam —— intelligentia vero angelica, quia se intellexit et illum a quo erat, et ita intellexit multitudinem -— mediante intelligentia angelica processit multitudo.

10 Sed haec ratio non congruit: secundum hoc enim maioris potentiae esset Primum mediante creatura quam secundum se ipsum. Nam mediante creatura poterat producere multa, secundum se ipsum vero non poterat producere nisi unum. — Item, si multitudo producta producebatur propter intellectum multitudinis qui erat in intelligentia angelica, eo quod intelligebat se et illud a quo erat, et ita multiplex erat intellectus: cum hanc multiplicitatem non haberet ipsum Primum — non enim intelligebat aliud a quo erat — potentior videretur ipsa intelligentia angelica quam divina: nam intelligentia angelica posset secundum hoc multa facere immediate, divina vero non; quod est inconveniens. Si vero propter intellectum multitudinis in genere erat potentia producendi multa et per consequens multorum productio, cum divina intelligentia intelligat se et illud quod est ab ea, angelica vero intelligat se et illud a quo est, magis convenit divinae intelligentiae producere multa immediate quam ipsi angelicae. Nam ratio intelligendi illud quod est a se est ratio intelligendi se esse causam et aliud esse causatum ab illo; ratio vero intelligendi quod est ab alio, est ratio intelligendi se esse causatum; ergo, cum ratio producendi conveniat causae et non conveniat causato ut huiusmodi, divina intelligentia plus habebit rationem causandi multa quam angelica.

11 Alii vero dixerunt quod unitas est a forma et multitudo a materia, et propter hoc ratio multitudinis non fuit a Summo eo quod est forma, sed fuit a materia.

12 Qb65a Sed contra hoc sic obicitur, sive ponatur materia coaeterna sive creata et non coaeterna: si enim ponitur coaeterna, forma vero non, aut erit una sola forma creata aut plures in illa materia. Si una sola, materia vero sola et forma sola, non producetur nisi unum. Si vero dicatur quod forma una multiplicatur per materiam, haec multiplicatio non erit secundum speciem vel genus, et ita diversitas rerum secundum genus et speciem non erit a materia.

13 Si forte dicatur, sicut reperitur in libro De unitate et uno, quod materia cum habeat distensionem, aliqua pars eius sit remotior et alia propinquior, et secundum hoc attendatur diversitas formarum in materia, in genere et in specie, utpote intelligentia sit simplicioris materiae, anima vero minus simplicis, et ita de aliis - sic obicitur in contrarium: non potest esse propinquitas et elongatio respectu divinae essentiae secundum locum aut situm; a Deo enim non receditur loco, sed dissimilitudine, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei et De natura boni et in pluribus locis, et hoc est quia est ubique; dissimilitudo vero attenditur secundum privationem maiorem vel minorem quae est formae vel secundum compositionem maiorem vel minorem; compositio vero maior vel minor non est sine formis nec privatio maior vel minor nisi respectu formarum; non ergo a materia erit universaliter ratio multitudinis.

14 Si enim dicatur materia partes habere, partibilitatem ergo habebit; partibilitas autem non est sine forma. Si etiam in una parte sui sit simplicior et altera parte corpulentior, hoc non erit nisi ratione formarum: materia enim ex hoc est materia quod habet possibilitatem ad formas. — Praeterea, materia ratione corporeitatis est divisibilis; sed divisio aliunde venit quam a divisibili; ergo aliud est principium divisionis sive multitudinis quam materia. —— Praeterea, si partibilitas est in materia ratione corporeitatis, erit divisio ratione formae, cum corporeitas in materia sit forma. — Item, si tantum ratione materiae esset multitudo, omnia essent unum in forma; cum ergo unitas dicatur ratione formae sicut multitudo ratione materiae, omnia essent unum; quod cum non sit, non tantum ratione materiae est multitudo, sed etiam ratione formae.

15 Si vero materia ponatur creata et non coaeterna, Qb65b non erit ab ipsa multitudo creatorum sive conditorum. Nam aut ipsa sola exit in esse tunc de non-esse aut cum ea etiam exit forma. Si sola materia, non erit multitudo; si autem forma cum materia, unde erit differentia formae et materiae? Non enim materia dabit formae quod differat sicut nec forma dat materiae quod differat a forma; multitudo ergo, quae est materiae et formae, nec a materia nec a forma erit; et non est aliud nisi opifex; ergo est ab opifice.

16 Si vero dicatur, sicut alii dixerunt, quod multitudo rerum est a forma — secundum hoc obicitur: aut formae sunt multae aut non sunt multae in se ipsis. Si non sunt multae in se ipsis, ergo una forma, in quantum una, esset principium multitudinis — contra: una forma est principium unitatis in re; ergo secundum hoc non erit principium multitudinis. Si vero Sunt multae formae in se ipsis, unde venit illa multitudo? cum formae a se non habeant esse nec per consequens unitatem multiplicatam. — Praeterea, si in sola forma esset principium multitudinis, non esset aliqua diversitas a materia vel subiecto; videmus autem formam secundum materiam vel subiectum diversificari; dicitur enim alius ignis et alius, quia in alia materia, et alia albedo [et alia], quia in alio subiecto.

17 Fuerunt etiam alii qui dixerunt multitudinem rerum conditarum procedere a Deo secundum hunc modum: divina essentia intelligit se et intelligendo est causa eorum quae sunt ab ea; et quia non tantum intelligit se, sed intelligit intelligere se et ita in infinitum, non tantum est principium Filii, qui est sapientia sive notitia, sed etiam aliorum per Filium, scilicet rerum conditarum: et primae rei conditae, quia intelligit intelligere se, secundae vero, quia intelligit intelligere intelligere se, et ita deinceps et sic procedit multitudo; et non tantum multitudo, sed etiam ordinata multitudo. Et sic videtur illud intelligi quod dicit Boethius: "Omnia, quae a primaeva rerum natura condita sunt, numerorum ratione videntur esse format". — Item, ad hoc videtur facere quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, "quod idem est sapientia et numerus". Unde exponit illud Sap. 8,1: "Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia Qb66a suaviter", ut unum referatur ad rationem sapientiae, alterum vero ad rationem numeri, sic dicens: "Ea potentia, qua "fortiter a fine usque ad finem attingit", numerus fortasse dicitur; ea vero, qua "disponit omnia suaviter", sapientia proprie vocatur, cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae".

18 Contra: Quod intelligit intelligere se non facit in ipso aliquam pluralitatem; ergo propter hoc non dicetur esse multitudo in rebus. — Item, non magis se habet ad unam rem conditam 'intelligere intelligere se ' quam si ter dicatur vel quater reflectendo; ergo non propter hoc erit rerum conditarum differentia. Tantum enim pertinet 'intelligere' reflexum bis vel ter ad angelum quantum ad animam et e converso, cum utrumque sit a Deo immediate. — Praeterea, si haec esset ratio procedendi res in multitudine, unaquaeque res procedens participaret intellectum qua ratione et alia res, et ita non magis diceretur angelus et anima rationalis quam sensibilis, et ita de aliis rebus conditis; quod cum non sit, non est haec ratio procedendi res in multitudine. — Item, si angelus procederet a Deo eo quod intelligit intelligere se, unde esset multitudo angelorum? Non enim esset nisi unus angelus, cum non sit nisi una ratio numeralis; restat ergo aut quod non sit multitudo in eo quod creatur vel conditur a Deo aut non est ex dictis causis.

19 Si vero diceretur quod multitudo in iis quae condita sunt a Deo, est a multitudine actus divini, qui est creatio: creat enim hoc et creat illud et differentiae creatorum respondet differentia actuum, sicut apparet in aliis actionibus - contrarium videtur: creatio enim actio una est quantum est ex parte creantis. Si ergo alia et alia dicitur creatio, hoc est ratione alterius et alterius creati; attenditur ergo differentia in ipsa creatione ratione creati, non e converso. Si enim creatio haberet differentiam non ex parte creati, tunc oporteret aliquam differentiam assignare ex parte creantis; et quia nulla est, non attenditur differentia creationis aliunde quam a differentia rei creatae.

20 Ex praemissis ergo videtur colligi quod non est a summe uno multitudo immediate, in quantum huiusmodi, sed quod exit, sub ratione unius exit.

21 Ad contrarium sic potest obici: a. Potentia divina est infinita; declaratio autem potentiae infinitae est amplius per multitudinem quam per Qb66b singularitatem, et per multitudinem simul procedentem in esse quam non simul procedentem; ergo creatio, cum manifestet potentiam summam, declarabit convenienter magis in multitudine quam in singularitate.

22 b. Item, bonitatis est communicare; ergo summae bonitatis maxime communicare, et eius quae magis est magis communicare; sed magis est communicare, cum communicatur pluribus quam cum communicatur uni soli; ergo divinae bonitatis, quae est maxime bonitas, est pluribus bonitatem communicare.

23 c. Item, tanta est notitia sive sapientia in Deo qua maior non potest excogitari; sed maior est notitia plurium quae sunt ab ipsa notitia quam unius solius quod sit ab eadem; ergo illa est tribuenda Deo; quod non contingit nisi plura fiant ab ipso; ergo multitudo est in ipsis creaturis sive in iis quae fiunt a Deo. — Nec hoc obstat, quod unum et multa opponuntur, unumquodque autem quod a summa unitate est unum est. Licet enim unumquodque sit unum, tamen ex illis elicitur multitudo: 'unum' enim et 'multa' non sic opponuntur quin 'unum' sit principium multitudinis.

24 d. Item, 'unum' est principium materiale multitudinis, sine quo non est multitudo; sed magis congruit unitas efficienti principio quam materiali; ergo magis convenit quod 'unum' sit effectivum principium multitudinis quam materiale multitudinis.

25 e. Item, si quaereretur ante omnem differentiam alia differentia et ante omnem multitudinem multitudo, oporteret ire in infinitum; ergo alicubi est standum; sedt in primo actu rerum quae fiunt non est possibile invenire multitudinem ex parte facientis, cum sit omnimoda simplicitas, et si est ibi pluralitas personarum, illa non est secundum quam distinguitur pluralitas rerum conditarum: "indivisa enim sunt opera Trinitatis", sicut habetur in libro De Trinitate; quorum enim est eadem essentia inseparabilis, et eadem est operatio. Ex quo relinquitur, cum ratio diversitatis non sit ex parte facientis, erit ergo prima diversitas sive multitudo ex parte eius quod fit; et prima ad nullam aliam est reducenda; unde sicut ex parte causae voluntatis divinae nulla est causa alia quaerenda, ita ex parte multitudinis in eo quod fit primo, non est alia multitudo prior quaerenda.

26 f. Ad idem: Differentia oritur ex iis quorum est differentia; sed ea sunt unum et unum; 'unum' Qb67a autem est in se indivisum et ab alio divisum; hoc autem est unumquodque in eo quod est; ergo, cum posito ente ponatur 'unum' et posito iterum ente ponatur 'unum', multitudo autem surgit ex uno et uno, et ita ex ente et ente, ergo multitudinis ratio non quaeretur aliunde.

27 g. Item, differentia est in ipsis speciebus et huic respondet unitas generis. Si autem quaeratur de differentia specierum: aut se ipsis differunt aut differentiis; differentiae autem non aliis quam se ipsis differunt. Similiter, quae differunt numero, sunt unum specie; quae autem differunt numero, se ipsis differunt. Similiter, quae sunt multa genere sive multa processibus, sunt unum principio; ergo et haec similiter erunt se ipsis differentia omnino, cum ante istam differentiam non sit aliam differentiam reperire: ante enim multitudinem processionalem non est alia multitudo sicut neque ante 'unum', a quo procedunt, est alia unitas; ergo multitudo in rebus primo creatis non habet ante se aliam multitudinem.

28 h. Item, in iis quae procedunt a voluntate est invenire primam differentiam quae non ad aliam reducitur; similiter in iis quae fiunt a natura. In iis enim quae fiunt a voluntate prima differentia est voluntas bona et mala; in iis autem quae fiunt a natura differentiae elementorum in inferioribus causis, differentiae vero superiorum corporum in superioribus causis; multo ergo fortius erit prima multitudo sive diversitas in iis quae fiunt a prima causa agente, quae non habet aliam ante se.

29 [Solutio]: Ad hoc dicendum quod multitudo est a primo efficiente, in aliis etiam. multitudo est ab uno principio; unumquodque tamen quod est a primo principio, scilicet Deo, qui summe unus est, procedit secundum rationem unius; ipsa etiam multitudo quodammodo est unum.

30 [Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod 'multitudo non primo procedit per creationem a Deo, sed tantum unum': dicendum est quod aliter dicitur 'unum', cum dicitur 'mundus sensibilis est unus' et cum dicitur unumquodque creatum 'unum'. Mundus enim sensibilis secundum rationem "universi ab unitate nomen accepit", sicut dicit Augustinus, Contra Manichaeum; haec autem unitas est multitudinis ordinatae ad summe unum, habentis completionem in partibus. De hac unitate dicit in illo libro Augustinus4: "Tanta est vis et potentia integritatis, ut quae multa sunt bona tunc placeant, Qb67b cum in universum aliquid conveniunt atque concurrunt". Et secundum hoc dicitur illud Gen. 1,40: "Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona". Recte ergo dicitur quo mundo archetypo tamquam exemplari respondet mundus sensibilis tamquam exemplatum — et accipiatur large hoc ipsum 'sensibilis', ut contineat in se res spirituales — unde si aliae res crearentur vel fierent, ad mundum sensibilem pertinerent, sicut infra patebit. Non sic autem est de unoquoque creato sigillatim accepto, eo quod non dicit rationem omnino perfecti in conditione. Unde licet mundus sensibilis sit unus solus, non tamen hoc creatum vel illud est unum solum, immo ex hoc sequitur quod non est unum solum ad hoc quod fiat universum.

31 2. Ad secundum vero dicendum est quod non est simile in exemplaribus inferioribus et exemplari summo. Exemplar enim in inferioribus alligatum est materiae et non habet omnino essentiam efficientis. Unde diversae formae in exemplari in specie respondet diversa forma in specie in exemplato, et eidem in specie eadem in specie. Non sic autem est in exemplari summo: una est enim in essentia species exemplaris, cui respondent diversa exemplata in specie et etiam diversa in genere; ipsa enim omnino est abstracta, " existens omnium forma ", sicut habetur in fine libri De vera religione.

32 3. Ad tertium dicendum quod, licet dicatur idea huius et dicatur idea illius, et ita ideis respondeant ideata, non tamen si una est essentia huius ideae et illius, propter hoc una est essentia huius ideati et illius, et ita non sit nisi unum creatum in essentia, quia aliunde accipitur unitas et multitudo in ipsis rebus creatis vel conditis secundum essentiam quam ab ipso exemplari secundum essentiam. Ipsa enim essentia exemplaris ipse Deus est: unde idea huius et idea illius sunt essentialiter unum; hoc autem creatum propriam essentiam habet, qua ab alio creato distinguitur. Et hoc accidit propter omnimodam unitatem quoad essentiam, quae est ex parte causae agentis, et multitudinem essentialem, quam contingit esse ex parte creatorum: forma enim huius non est forma illius nec materia huius est materia illius.

33 4. Ad quartum, quo videtur concludi quod 'numerus conditorum in specie non est a numero idearum': respondendum quod numerus idearum non proprie dicitur nisi ex quadam relatione ad ipsas res conditas, in se vero est una essentia, Qb68a et ideo nihil prohibet plures res vel pauciores procedere in esse. Ipsa est enim una sapientia, quae nec crescere nec decrescere potest, licet res crescat vel decrescat. Unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Non sunt multae, sed una est sapientia, in qua sunt infinita quaedam, eique sunt infiniti thesauri rerum intelligibilium, in quibus sunt omnes invisibiles atque incommutabiles rationes rerum visibilium et mutabilium". Unde ,licet res mutabiles crescant numero vel decrescant, non propter hoc crescunt illae rationes; non ergo penitus accipitur numerus in iis ab illis.

34 5. Ad quintum dicendum est quod, licet una sit causa in unoquoque genere causae — utpote una est efficiens prima, una finalis, una exemplaris — nihilominus tamen est multitudo in rebus conditis secundum unamquamque causarum, non quod multitudo sit a multitudine, sed multitudo sit ab uno et in uno et ad unum. —— Similiter ei quod obicitur de voluntate divina, quae est efficiens causa una et immutabilis, ab ipsa tamen est multitudo effective, secundum eam tamen non est multitudo formaliter, ut forma dicatur quae est de esse. Nec sic est sicut in factis humanis: in factis enim humanis cum est multitudo, causatur a multitudine voluntatum, quia voluntas humana mutabilis est et numeratur secundum volita, divina vero est immutabilis nec enumeratur secundum illa: eadem enim voluntate qua vult hoc, vult illud nec quod modo vult, postea non vult.

35 6. Ad sextum dicendum quod non est simile in processionibus aeternis et processionibus temporalibus. Processio enim aeterna utraque perfectionem habet in Summo, haec autem est perfectio procedentis ut in ratione unius determinetur quod particulariter habetur a multis: Qb68b creatura enim per participationem habet, persona vero divina procedens totaliter habet. Unde non congruit duos esse Filios ab aeterno nec duos Spiritus Sanctos; convenit autem esse multitudinem rerum conditarum, eo quod unaquaeque participat esse et virtutem; et omnes etiam insimul sumptae deficiunt etiam ab eius virtute, Filius vero est eiusdem essentiae cum Patre et aequalis in virtute, et similiter Spiritus Sanctus. Procedens ergo aeternaliter demonstrat illum, a quo procedit, totaliter; procedens vero temporaliter demonstrat particulariter et in quadam participatione.

36 7. Ad septimum dicendum quod ratione eius quod res creatae procedunt ex nihilo nec dicuntur habere unitatem nec multitudinem, licet res una, cum dividatur in multa, per divisionem tendat ad non-esse; sed de tali multitudine non loquimur, sed de multitudine primo in esse procedente de non-esse, ubi virtus factoris demonstratur.

37 8. Ad ultimum in illo ordine dicendum est quod, licet res procedens in esse a Primo habeat aliquam similitudinem cum ipso Primo, non ex hoc excluditur multitudo quin procedat a Primo, secundum quod multitudo est unum et unum: habet enim similitudinem in ratione unius et in ratione boni, et ita de aliis correspondentibus: sicut nec lapis, in eo quod lapis, habet similitudinem, sed in eo quod unum aut bonum. Nec est simile de multitudine et corruptione: "corruptio enim est quo res tendit in non-esse", multitudo autem, de qua iam dictum est, est in qua firmatur in esse: firmius enim est res in esse, cuius esse est in multis ita quod in unoquoque illorum, quam ubi est in uno solo de, numero illorum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus