Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 3

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai2t3s2q2t1d2m2c3

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qba

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 3

UTRUM DILECTIONE ELECTIVA DILIGATUR DEUS AB ANGELO SUPER OMNIA.

1 Tertio quaeritur si Deus illa dilectione ab angelo prae se ipso diligatur.

2 Quod videtur 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum. Dicit enim: "Angelos aeternos creavit et in eis facultatem atque intelligentiam cognoscendae diligendaeque veritatis inseruit; quos etiam creavit ut prae se ipsis illum diligerent cuius se tales creatos opere cognovissent, cum eorum, ut tales fierent; nulla merita praecessissent. Ut autem haec dilectio haberet iustam et congruam laudem, voluntatis quoque eis tribuit libertatem, ut esset eis possibile sive ad eum, qui supra ipsos est, intentionem sanctae dilectionis erigere, sive ad se sive ad ea, quae infra eos sunt, pravae cupiditatis semetipsos pondere declinare". Ex quo accipitur quod Deus contulit angelis libertatem voluntatis, ut prae se ipsis ipsum diligerent; ergo ex libertate voluntatis prae se ipsis poterant Deum diligere.

3 2. Item, angeli cognoverunt ex intelligentia sibi data Deum esse summe bonum et super omnia diligendum, se autem non summe bonos; voluntas ergo, ex hac ratione ordinata procedens, Deum praetulit dilectione vel praeferre potuit sibi et omni creaturae; ergo ex dilectione electiva, etiam si non adesset gratia gratum faciens, posset diligere Deum super omnia.

4 Contra: a. Caritatis est diligere Deum propter se et super omnia; caritas autem non est sine gratia gratum faciente; ergo liberum arbitrium non potest in illum actum. sine gratia gratum faciente; non ergo ex dilectione electiva, quae est solius liberi arbitrii, potuit angelus diligere Deum prae se ipso.

5 b. Praeterea, rationis ex se non est abnegare se, sed ex gratia fidei sive cognitionis consimilis fidei, quae scilicet rationem elevet super se; sed diligere Deum propter se et super omnia est ex fide vel ex cognitione consimili fidei; ergo non est angeli ex dilectione electiva, quae est solius Qba liberi arbitrii, diligere Deum propter se et super se ipsum.

6 [Solutio]: Ad quod dicendum quod est quoddam diligere Deum propter se et prae se ipso, quod est ex gratia gratum faciente, cognitione deiformi existente tamquam fundamento et caritate tamquam forma, et istud non est ex solo libero arbitrio; hoc autem diligere procedit ex cognitione Dei ut creatoris, iustificatoris et glorificatoris secundum quod ad gloriam pertinet visio Dei unius et trini, quia ad horum cognitionem non pervenitur sine gratia. Est autem aliud diligere Deum prae se ipso et propter Deum, quod procedit ex cognitione Dei ut conferentis esse et conferentis beatitudinem in hac generali ratione vel potentis conferre — nec dico conferentis esse per creationem vel conferentis beatitudinem per glorificationem, quia ad hoc non pervenitur sine gratia — et in hac ratione potest liberum arbitrium in angelis diligere Deum prae se.

7 [Ad obiecta]: 1. Et per hanc distinctionem possunt solvi obiecta. Illud autem, quod dicit Augustinus, intelligitur quod, licet data esset eis potentia ad diligendum Deum prae se, non tamen 'diligere Deum prae se', ut ibi accipitur, esset ex solo libero arbitrio. Et hoc patet per hoc quod dicitur in illa auctoritate: "ut esset eis possibile sive ad eum, qui super eos est, intentionem sanctae dilectionis erigere".

8 2. Ad secundum dicendum quod secundum illum modum, qui dictus est superius, poterat angelus ex libero arbitrio diligere Deum prae se: ex intelligentia enim sibi collata poterat cognoscere Deum esse summe bonum et summe diligendum. Et est aliud de ratione ut est ratio quam de ratione ut natura. Ratio enim ut est ratio potest cognoscere Deum ut summe bonum in se, non tantum ut beneficum; natura vero sive ratio ut natura, si habet cognitionem naturalem vel appetitum naturalem, in se quodam modo reflectit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus