Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 2

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai2t3s2q3t2m1c2

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qb257a

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 2

UTRUM SIT FALLACIA IN ISTA VISIONE

2 Et videtur quod sic: 1. Angelus enim bonus ex natura potuit falli in sua visione, sicut deceptus erat Lucifer; si ergo in se potuit falli, non potuit dare perfectiorem statum iis qui recipiunt visionem ab eo; cum ergo vis imaginativa animae recipiat visionem ab angelo bono secundum naturam, in visione imaginaria vel spirituali poterit falli.

3 Contra: a. Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Cum a bono spiritu assumitur anima, falli non potest".

4 b. Item, humanum spiritum aliquando bonus, aliquando malus assumit spiritus, nec facile discerni potest a quo spiritu assumatur nisi quia bonus instruit, malus fallit.

5 c. Ex ratione visionis idem videtur, et loquitur de visione quae fit in imaginaria, quae "visio est cum id quod quis videt, eo modo quo apparuerit, eveniet". Ex quibus colligitur quod in huiusmodi visione anima non fallitur.

6 [Solutio]: Respondendum est ad hoc quod bonus angelus dicitur dupliciter: vel ratione bonitatis naturae, et hoc modo si imprimeret visionem, posset imprimere visionem non tantum veracem, sed etiam fallacem, magis tamen inclinaretur ad veracem. Si vero fiat sermo de bono angelo ratione status in quo modo est, non imprimit visionem fallacem: et hoc modo intelligitur bonus angelus, cum dicitur: "Cum a bono spiritu assumitur anima, falli non potest". Et licet, ut dicitur ibidem, "aliquando in visione spirituali anima fallatur, quoniam ea quae videt aliquando vera sunt, aliquando falsa, aliquando perturbata, aliquando tranquilla, ipsa autem vera aliquando futuris similia sunt omnino aperte dicta, aliquando obscuris significationibus tecta": nihilominus, cum bonus angelus imprimit huiusmodi visionem, imprimit eam ut veram, sive sub aperta ratione sive sub obscura significatione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus